Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 图密善传 §15-17

不祥的预兆与多米蒂安遇刺

第 6 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

多米蒂安因处死堂兄弗拉维乌斯·克莱门斯而加速了自身的灭亡,随后在对各种不祥预兆和预言的恐惧中惶惶不可终日。最终,他在帕尔特尼乌斯和斯特凡努斯等人策划的卧室阴谋中,经过搏斗后被刺杀,其遗骸被乳母秘密安葬。

§15denique Flauium Clementem patruelem suum contemptissimae inertiae, cuius filios etiam tum paruulos successores palam destinauerat abolitoque priore nomine alterum Vespasianum appellari, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius consulatu interemit.
最终,他突然因极细微的怀疑,几乎就在他的堂兄弗拉维乌斯·克莱门斯的执政官任期内,将其处死。 这位堂兄是一个极其令人鄙视的懒散之人,而多米蒂安甚至在当时已公开指定他年幼的儿子们为自己的继承人,并废除了他们原本的名字,命令一个叫作维斯帕先,另一个叫作多米蒂安。
quo maxime facto maturauit sibi exitium.
正是在这一举动之后,他加速了自己的灭亡。
Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntiataque sunt, ut exclamauerit: 'feriat iam, quem uolet.
连续八个月里,发生了并报告了如此多的雷击,以至于他大喊道:“现在,让那想要击打的人去击打吧。
' tactum de caelo Capitolium templumque Flauiae gentis, item domus Palatina et cubiculum ipsius, atque etiam e basi statuae triumphalis titulus excussus ui procellae in monimentum proximum decidit.
”卡皮托里亚山和弗拉维乌斯氏族的神殿被天雷击中,同样被击中的还有帕拉蒂乌斯皇宫和自家的卧室,甚至凯旋雕像台座上的铭文也被暴风的力量震落,掉落在邻近的纪念碑上。
arbor, quae priuato adhuc Vespasiano euersa surrexerat, tunc rursus repente corruit.
一棵在维斯帕先还是普通公民时倒下却又重新站立起来的树,当时又突然再次倒塌。
Praenestina Fortuna, toto imperii spatio annum nouum commendanti laetam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam reddidit nec sine sanguinis mentione.
普赖内斯特的福尔图娜在多米蒂安执政的整个时期,每当他向其托付新的一年时,总是习惯于给予他快乐且相同的神谕,但在最后却给予了极其悲惨的神谕,而且并未免去对鲜血的提及。
Mineruam, quam superstitiose colebat, somniauit excedere sacrario negantemque ultra se tueri eum posse, quod exarmata esset a Ioue.
他梦见自己迷信崇拜的弥涅尔瓦离开了她的神殿,并说她无法再保护他,因为她已被朱庇特解除了武装。
nulla tamen re perinde commotus est quam responso casuque Ascletarionis mathematici.
然而,没有任何事情能像占星术师阿斯克莱塔里翁的回答和命运那样使他动摇。
hunc delatum nec infitiantem iactasse se quae prouidisset ex arte, sciscitatus est, quis ipsum maneret exitus; et affirmantem fore ut breui laceraretur a canibus, interfici quidem sine mora, sed ad coarguendam temeritatem artis sepeliri quoque accuratissime imperauit.
这个人被指控且不否认自己曾夸耀通过其法术所预见的事情,多米蒂安便询问有什么样的结局等待着阿斯克莱塔里翁自己;在对方断言自己不久将被狗撕碎后,多米蒂安虽然命令立即将其处死,但为了反驳其法术的轻率性,还下令极其周密地将其埋葬。
quod cum fieret, euenit ut repentina tempestate deiecto funere semiustum cadauer discerperent canes, idque ei cenanti a mimo Latino, qui praeteriens forte animaduerterat, inter ceteras diei fabulas referretur.
然而在执行时,由于突然的暴风雨将葬礼的柴堆吹倒,半烧焦的尸体被狗撕碎,这一情况在多米蒂安用餐时,由碰巧路过并注意到此事的滑稽剧演员拉蒂努斯,作为当天的其他传闻报告给了他。
§16Pridie quam periret, cum oblatos tubures seruari iussisset in crastinum, adiecit: 'si modo uti licuerit,' et conuersus ad proximos affirmauit fore ut sequenti die luna se in aquario cruentaret factumque aliquod existeret, de quo loquerentur homines per terrarum orbem.
在他死前的前一天,当他命令将呈献给他的李子保存到第二天时,他补充道:“只要到时候允许享用。 ”然后他转过身对身边的人断言,第二天月亮将在宝瓶座染上血红,并会发生一件让全世界人们都议论纷纷的事情。
at circa mediam noctem ita est exterritus, ut e strato prosiliret.
但在半夜前后,他惊恐万分,从床上跳了起来。
dehinc mane haruspicem ex Germania missum, qui consultus de fulgure mutationem rerum praedixerat, audiit condemnauitque.
随后在早晨,他接见并判处了一名从日耳曼尼亚送来的内脏占卜师,该占卜师在就雷击接受咨询时曾预言了政权更迭。
ac dum exulceratam in fronte uerrucam uehementius scalpit, profluente sanguine: 'utinam,' inquit, 'hactenus.
当他相当用力地抓挠额头上发炎的粉刺而流出鲜血时,他说:“但愿到此为止。
' tunc horas requirenti pro quinta, quam metuebat, sexta ex industria nuntiata est.
”这时,他询问时间,仆人故意向其报告了第六时,而不是他所恐惧的第五时。
his uelut transacto iam periculo laetum festinantemque ad corporis curam Parthenius cubiculo praepositus conuertit, nuntians esse qui magnum nescio quid afferret, nec differendum.
多米蒂安因此感到高兴,仿佛危险已经过去,正急于去洗漱身体时,卧室主管帕尔特尼乌斯拦住了他,报告说有人带来了一件不知道是什么的重大事情,且不可延误。
itaque summotis omnibus in cubiculum se recepit atque ibi occisus est.
于是,他屏退了所有人,回到了卧室内,并在那里被杀。
§17De insidiarum caedisque genere haec fere diuulgata sunt.
关于阴谋和刺杀的过程,世人多有传闻。
cunctantibus conspiratis, quando et quo modo, id est lauantemne an cenantem adgrederentur, Stephanus, Domitillae procurator et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium operamque obtulit.
当密谋者们犹豫在什么时候、以什么方式——即是在他沐浴时还是在用餐时——发起袭击时,多米蒂拉的代理人、当时因侵吞公款而被告发起诉的斯特凡努斯,提供了计划和协助。
ac sinisteriore brachio uelut aegro lanis fasciisque per aliquot dies ad auertendam suspicionem obuoluto, sub ipsam horam dolonem interiecit; professusque conspirationis indicium et ob hoc admissus legenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina.
为了避开嫌疑,斯特凡努斯用羊毛和绷带将自己的左臂缠绕了几天,假装有病,并在临近该时刻时将一把短剑藏于其中;他声称自己要告发阴谋,并因此获准入内,在多米蒂安阅读他递交的请愿书且正感到惊愕时,斯特凡努斯刺中了他的腹股沟。
saucium ac repugnantem adorti Clodianus cornicularius et Maximus Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e gladiatorio ludo uulneribus septem contrucidarunt.
副官克洛迪亚努斯、帕尔特尼乌斯的解放奴隶马克西穆斯、寝室主管萨图尔以及一名来自剑斗士学校的人,袭击了受伤并反抗的多米蒂安,用七处伤口将其砍杀。
puer, qui curae Larum cubiculi ex consuetudine assistens interfuit caedi, hoc amplius narrabat, iussum se a Domitiano ad primum statim uulnus pugionem puluino subditum porrigere ac ministros uocare, neque ad caput quidquam excepto capulo et praeterea clausa omnia repperisse; atque illum interim arrepto deductoque ad terram Stephano conluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo quanquam laniatis digitis oculos effodere conatur.
一名按照惯例在卧室照看家神、目睹了刺杀过程的少年,进一步讲述了以下内容:多米蒂安在刚受第一处伤时,就命令他递过放在枕头下面的短剑并呼唤侍从,但他在床头除了刀柄之外什么也没找到,而且所有的门都被锁上了;在此期间,多米蒂安抓住了斯特凡努斯并将其按倒在地上,与其进行了长时间的格斗,一会儿企图夺下武器,一会儿虽然手指被割裂仍企图抠出对方的眼睛。
Occisus est XIIII. Kal. Octb. anno aetatis quadragensimo quinto, imperii quinto decimo.
他在十月卡伦达埃的前十四天被杀,时年四十五岁,执政第十五年。
cadauer eius populari sandapila per uispillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano suo Latina uia funerauit, sed reliquias templo Flauiae gentis clam intulit cineribusque Iuliae Titi filiae, quam et ipsam educarat, conmiscuit.
他的尸体被夜间埋葬人用普通的薄板棺材抬走,他的乳母菲莉丝在其位于拉丁大道的郊外别墅中将其安葬,但她秘密地将他的遗骨带进了弗拉维乌斯氏族的神殿,并与同样由她抚养长大的提图斯之女尤利娅的遗灰混合在了一起。

词汇与语法注释

  1. 15.1contemptissimae inertiae — 性质属格,用以修饰前述名词 Flauium Clementem。
  2. 15.3fore ut breui laceraretur — fore ut 配合虚拟式未完成时,用以替代被动未来不定式,在间接引语中表示“未来将会被……”之意。
  3. 16.1si modo uti licuerit — 动词 utor(享用、使用)支配夺格,此处因上下文语境,省略了指代前述 tubures(李子)的夺格宾语。
  4. 16.2tunc horas requirenti — 现在分词 requirenti(requireo 的阳性单数与格)作为关系与格(或间接宾语)发挥作用,指代询问时间的那个人(多米蒂安)。
  5. 17.1cunctantibus conspiratis, quando et quo modo, id est lauantemne an cenantem adgrederentur — cunctantibus conspiratis 为夺格绝对结构。自 quando et quo modo 起的从句是间接疑问从句,使用虚拟式未完成时 adgrederentur 表示审议或犹疑。lauantemne an cenantem 为宾格分词,修饰被袭击的对象。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 图密善传 §15-17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.humanitext-lat2:15-17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。