§18Statura fuit procera, uultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, uerum acie hebetiore; praeterea pulcher ac decens, maxime in iuuenta, et quidem toto corpore exceptis pedibus, quorum digitos restrictiores habebat; postea caluitio quoque deformis et obesitate uentris et crurum gracilitate, quae tamen ei ualitudine longa remacruerant.
他身材高大,面容谦逊且红润,眼睛很大,但视力较弱;此外,他容貌俊美、体态端正,尤其是在年轻时,而且全身皆是如此,唯独双脚除外,他的脚趾有些过于蜷缩;后来,他也因秃顶、大肚子以及双腿纤细而变得面目全非,然而他的双腿因长期的疾病而变得更加消瘦。
commendari se uerecundia oris adeo sentiebat, ut apud senatum sic quondam iactauerit: 'usque adhoc certe et animum meum probastis et uultum.
他深感自己面容的谦逊为自己平添了光彩,以至于有一次在元老院曾这样夸口:“至少到目前为止,你们既认可了我的心,也认可了我的面容。
' caluitio ita offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii ioco uel iurgio obiectaretur; quamuis libello, quem de cura capillorum ad amicum edidit, haec etiam, simul illum seque consolans, inseruerit:
'οὐχ ὁράᾳς, οἷοσ κἀγὼ καλόσ τε μέγασ τε;
”他因秃顶而如此敏感,以至于如果有人在开玩笑或争吵中以此指责别人,他都会认为是对自己的侮辱;尽管在他写给一位朋友并出版的关于头发护理的小册子中,为了同时安慰那个人和自己,他甚至插入了这样的话:“你难道看不见,我也曾是多么美丽和伟大吗?
eadem me tamen manent capillorum fata, et forti animo fero comam in adulescentia senescentem.
”“然而,同样的头发命运也等待着我,我以坚强的心承受着在青春时代便已衰老的头发。
scias nec gratius quicquam decore nec breuius. '
你要知道,没有什么比美貌更令人愉悦,也没有什么比它更短暂的了。
§19laboris impatiens pedibus per urbem non temere ambulauit, in expeditione et agmine equo rarius, lectica assidue uectus est armorum nullo, sagittarum uel praecipuo studio tenebatur.
” 他不耐劳苦,极少在城里徒步出行,在远征和行军中也极少骑马,而是经常坐轿子;他对其他武器毫无兴趣,却对射箭有着特别强烈的热忱。
centenas uarii generis feras saepe in Albano secessu conficientem spectauere plerique atque etiam ex industria ita quarundam capita figentem, ut duobus ictibus quasi cornua efficeret.
许多人曾目睹他在阿尔巴的别墅中经常射杀成百只各种各样的野兽,甚至故意射中某些野兽的头部,以至于用两支箭制造出仿佛长角的效果。
nonnumquam in pueri procul stantis praebentisque pro scopulo dispansam dexterae manus palmam sagittas tanta arte derexit, ut omnes per interualla digitorum innocue euaderent.
有时,他以极高超的技巧,将箭射向一个站在远处、展开右手手掌作为靶子的少年,以至于所有的箭都安全地从指缝间穿过,没有造成任何伤害。
§20Liberalia studia imperii initio neglexit, quanquam bibliothecas incendio absumptas impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis missisque Alexandream qui describerent emendarentque.
在执政初期,他忽视了自由学艺,尽管他曾不惜重金,极其用心地重建被大火烧毁的图书馆,从各处搜集书籍副本,并派人前往亚历山大进行抄写和校订。
numquam tamen aut historiae carminibusue noscendis operam ullam aut stilo uel necessario dedit.
然而,他从未在学习历史或诗歌上付出任何努力,甚至连必要的写作也不愿动笔。
praeter commentarios et acta Tiberi Caesaris nihil lectitabat; epistulas orationesque et edicta alieno formabat ingenio.
除了提贝里乌斯·凯撒的日记和记录之外,他什么也不读;他的信件、演说和法令都是借助他人的才智来撰写的。
sermonis tamen nec inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium: 'uellem,' inquit, 'tam formosus esse, quam Maecius sibi uidetur'; et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum perfusam niuem mulso dixit.
不过,他的谈吐并不失高雅,有时甚至能说出令人瞩目的话语:“我希望,”他说,“我能像迈基乌斯自以为的那样英俊”;他还把某人因头发杂色而显得微红且花白的头部,形容为“浇了蜂蜜酒的雪”。
§21condicionem principum miserrimam aiebat, quibus de coniuratione comperta non crederetur nisi occisis.
他常说,君主的处境是最为悲惨的,因为除非他们被杀,否则他们发现阴谋的话就不会有人相信。
Quotiens otium esset, alea se oblectabat, etiam profestis diebus matutinisque horis, ac lauabat de die prandebatque ad satietatem, ut non temere super cenam praeter Matianum malum et modicam in ampulla potiunculam sumeret.
每当有闲暇时,他便以掷色子自娱,甚至在工作日和早晨的时间也是如此;他还在白天气温尚高时便入浴,并午餐至饱,以至于在晚餐时,除了一个马提乌斯苹果和装在小瓶里的少量饮料外,他极少再吃什么。
conuiuabatur frequenter ac large, sed paene raptim; certe non ultra solis occasum nec ut postea comisaretur.
他频繁且奢华地举办宴会,但几乎总是行色匆忙;至少绝不拖过日落,之后也不会举行狂饮宴。
nam ad horam somni nihil aliud quam solus secreto deambulabat.
因为直到入睡前,他除了独自一人在私下里散步之外,什么也不做。
§22Libidinis nimiae, assiduitatem concubitus uelut exercitationis genus clinopalen uocabat; eratque fama, quasi concubinas ipse deuelleret nataretque inter uulgatissimas meretrices.
他荒淫无度,将频繁的性交称为“床榻上的格斗”,仿佛这是一种体育运动;曾有传言说,他亲自为自己的嫔妾拔除体毛,并与最下等的妓女厮混在一起。
fratris filiam adhuc uirginem oblatam in matrimonium sibi cum deuinctus Domitiae nuptiis pertinacissime recusasset, non multo post alii conlocatam corrupit ultro et quidem uiuo etiam tum Tito;
当他兄弟的女儿还是处女并被许配给他时,由于他执着于与多米提娅的婚姻,便固执地拒绝了;但不久后,在她嫁给他人之后,他却主动勾引了她,而且当时提图斯甚至还活着。
mox patre ac uiro orbatam ardentissime palamque dilexit, ut etiam causa mortis extiterit coactae conceptum a se abigere.
后来,在她失去了父亲和丈夫之后,他便极其炽热且公开地宠爱她,以至于他甚至成为了她死亡的起因——因为他强迫她堕掉怀上的他的骨肉。
§23Occisum eum populus indifferenter, miles grauissime tulit statimque Diuum appellare conatus est, paratus et ulcisci, nisi duces defuissent; quod quidem paulo post fecit expostulatis ad poenam pertinacissime caedis auctoribus.
他的死让民众反应冷淡,但士兵们却感到极其悲痛,并立即企图尊他为“神”,如果当时不缺少领袖,他们甚至准备好了要为他复仇;而他们确实在不久之后便通过极其顽固地要求惩罚刺杀的首谋者,实现了这一复仇。
contra senatus adeo laetatus est, ut repleta certatim curia non temperaret, quin mortuum contumeliosissimo atque acerbissimo adclamationum genere laceraret, scalas etiam inferri clipeosque et imagines eius coram detrahi et ibidem solo affligi iuberet, nouissime eradendos ubique titulos abolendamque omnem memoriam decerneret.
相反,元老院却大喜过望,以至于他们争先恐后地挤满议事堂,无法克制自己用最侮辱性、最尖刻的谴责之词去诋毁那个死者,甚至下令抬来梯子,在众人面前将他的肖像盾牌和塑像拉下来并当场摔碎在地上,最后还决议削去各处刻有他名字的铭文,并抹去关于他的所有记忆。
Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolio elocuta est: ἔσται πάντα καλῶσ, nec defuit qui ostentum sic interpretaretur:
nuper Tarpeio quae sedit culmine cornix
'est bene' non potuit dicere, dixit: 'erit'.
在他被杀的前几个月,一只乌鸦在卡皮托里亚山上开口说话道:“一切都会好起来的。 ”也不乏有人将这一预兆解释为:“最近停在塔佩亚山顶上的乌鸦,它无法说出‘现在很好’,但它说了‘将来会好的’。
ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi pone ceruicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se laetioremque portendi rei publicae statum, sicut sane breui euenit abstinentia et moderatione insequentium principum.
”据说多米蒂安本人也曾梦见自己的颈后长出了一个金色的驼峰,并且确信这预示着在我之后,国家将迎来一个更加幸福、更加繁荣的局面;而这确实在不久后,通过继任皇帝们的克制与温和而得以实现。