Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 图密善传 §10-11

处死元老院议员与变本加厉的残暴

第 4 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

图密善在统治后期愈发残暴,因微不足道的理由接连处死多位元老院议员和亲属,并在内战后引入了残酷的新型酷刑。他还表现出狡诈且难以预测的残虐,往往在对受害者施以温和态度或宣扬宽仁后,随即降下残酷的死刑判决。

§10Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansit, et tamen aliquanto celerius ad saeuitiam desciuit quam ad cupiditatem.
但他既没有保持宽仁,也没有保持克制,而且他堕入残虐的速度要比陷入贪婪快得多。
discipulum Paridis pantomimi impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro uidebatur, occidit; item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, libraris etiam, qui eam descripserant, cruci fixis.
帕里斯(一个手势戏演员)的一个尚处于童年且当时病得很重的弟子,因其技艺和容貌看起来与师父颇为相似,就被他杀害了;同样被杀的还有塔尔苏斯的赫尔莫杰尼斯,原因是他历史著作中的某些比喻,连誊抄该书的抄写员们也被钉上了十字架。
patrem familias, quod Thraecem murmilloni parem, munerario imparem dixerat, detractum spectaculis in harenam canibus obiecit cum hoc titulo: 'impie locutus parmularius.
一名一家之主,因为他说“色雷斯角斗士能与莫米罗角斗士匹敌,但配不上竞技会主办者(皇帝)”,就被从观众席中拽出,投入竞技场喂狗,并附上这样的牌子:“因大逆不道的言论受罚的色雷斯派观众。
' Complures senatores, in iis aliquot consulares, interemit; ex quibus Ciuicam Cerealem in ipso Asiae proconsulatu, Saluidienum Orfitum, Acilium Glabrionem in exilio, quasi molitores rerum nouarum, ceteros leuissima quemque de causa.
” 他杀害了许多元老院议员,其中有几位是执政官级人物;其中,奇维卡·塞雷亚利斯是在他担任亚细亚行省总督的任内被杀的,萨尔维迪埃努斯·奥尔菲图斯和阿西利乌斯·格拉布里奥是在流放期间被杀的,罪名是企图谋反,其余的人则各自因为极微不足道的理由被处死。
Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat: μὴ καὶ σὺ γαμῆσαι θέλεις; Saluium Cocceianum, quod Othonis imperatoris patrui sui diem natalem celebrauerat; Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim uulgo ferebatur et quod depictum orbem terrae in membrana contionesque regum ac ducum ex Tito Liuio circumferret quodque seruis nomina Magonis et Hannibalis indidisset; Sallustium Lucullum Britanniae legatum, quod lanceas nouae formae appellari Luculleas passus esset; Iunium Rusticum, quod Paeti Thraseae et Heluidi Prisci laudes edidisset appellassetque eos sanctissimos uiros; cuius criminis occasione philosophos omnis urbe Italiaque summouit.
他杀死埃利乌斯·拉米亚,是因为其令人起疑、但实际上古老且无害的玩笑:在妻子被夺走之后,当有人赞美拉米亚的声音时,他曾说“我很听话(守规矩)”;以及当提图斯劝他再婚时,他曾回答:μὴ καὶ σὺ γαμῆσαι θέλεις? 萨尔维乌斯·科塞亚努斯,因为他庆祝了其叔父奥托皇帝的诞辰;梅蒂乌斯·蓬普西亚努斯,因为世间盛传他拥有帝王之命,且他随身携带画在羊皮纸上的世界地图以及从李维著作中抄录的君王和将领的演说词,并且给奴隶起名叫马戈和汉尼拔;不列颠总督萨卢斯提乌斯·卢库鲁斯,因为他允许一种新式长枪被称为“卢库鲁斯枪”;尤尼乌斯·鲁斯蒂库斯,因为他发表了对帕埃图斯·特拉塞亚和赫尔维迪乌斯·普里斯库斯的赞词,并称他们为“最神圣的人”;借着控告这一罪名的机会,他将所有的哲学家从罗马城和意大利驱逐出去。
occidit et Heluidium filium, quasi scaenico exodio sub persona Paridis et Oenones diuortium suum cum uxore taxasset; Flauium Sabinum alterum e patruelibus, quod eum comitiorum consularium die destinatum perperam praeco non consulem ad populum, sed imperatorem pronuntiasset.
他还杀害了小赫尔维迪乌斯,借口是他在一出戏剧插曲中,通过帕里斯和奥伊诺内的角色,讽刺了皇帝与妻子的离婚;他还杀害了另一个堂兄弟弗拉维乌斯·萨比努斯,因为在执政官选举之日,报幕员因失误,向民众宣告他时,错把“执政官”说成了“皇帝”。
Verum aliquanto post ciuilis belli uictoriam saeuior, plerosque partis aduersae, dum etiam latentis conscios inuestigat, nouo quaestionis genere distorsit immisso per obscaena igne;
但在内战胜利之后,他变得更加残暴,在追查尚在潜伏的同谋时,他用一种新型的审讯方式折磨了敌对阵营的大多数人——将火塞入阴部;他还砍去了某些人的双手。
nonnullis et manus amputauit. satisque constat duos solos e notioribus uenia donatos, tribunum laticlauium et centurionem, qui se, quo facilius expertes culpae ostenderent, impudicos probauerant et ob id neque apud ducem neque apud milites ullius momenti esse potuisse.
众所周知,在较有名望的人中只有两个人获得了宽免:一名宽幅军职护民官和一名百人队长,他们为了更容易地证明自己无罪,证明了自己是男色之徒,因而无论在首领还是在士兵面前都不可能产生任何影响力。
§11Erat autem non solum magnae, sed etiam callidae inopinataeque saeuitiae.
此外,他的残虐不仅巨大,而且狡猾和出人意料。
actorem summarum pridie quam cruci figeret in cubiculum uocauit, assidere in toro iuxta coegit, securum hilaremque dimisit, partibus etiam de cena dignatus est.
在他将自己的总账簿管理员钉上十字架的前一天,他把此人召入卧室,强迫他坐在自己身边的床榻上,让他安心、愉快地离去,甚至赏赐了他晚餐的菜肴。
Arrecinum Clementem consularem, unum e familiaribus et emissariis suis, capitis condemnaturus in eadem uel etiam maiore gratia habuit, quoad nouissime simul gestanti, conspecto delatore eius: 'uis,' inquit, 'hunc nequissimum seruum cras audiamus?' Et quo contemptius abuteretur patientia hominum, numquam tristiorem sententiam sine praefatione clementiae pronuntiauit, ut non aliud iam certius atrocis exitus signum esset quam principii lenitas.
执政官级人物阿雷奇努斯·克莱门斯是他的亲信和密探之一,当皇帝准备判处其死刑时,仍然对他保持同样甚至更深厚恩宠,直到最后,在两人一同乘车出行时,皇帝看到了克莱门斯的告密者,便说:“你可愿意我们明天审讯这个最卑劣的奴隶? ” 为了更加轻蔑地践踏人们的耐心,他每次宣布残酷判决时,无一不以宣扬宽仁作为开场白,以至于皇帝语气的温和已经成为极其悲惨结局的最确凿信号。
quosdam maiestatis reos in curiam induxerat, et cum praedixisset experturum se illa die quam carus senatui esset, facile perfecerat ut etiam more maiorum puniendi condemnarentur; deinde atrocitate poenae conterritus, ad leniendam inuidiam intercessit his uerbis—neque enim ab re fuerit ipsa cognoscere—: 'permittite, patres conscripti, a pietate uestra impetrari, quod scio me difficulter impetraturum, ut damnatis liberum mortis arbitrium indulgeatis;
他曾将几名犯有叛国罪的被告带入元老院,并预先声称他那天将检验自己多么受元老院爱戴,从而轻而易举地使他们被判处依古法惩处;随后,他假装被刑罚的残酷所吓倒,为了减轻怨恨,他用以下的话进行了干预——了解这些话本身并不是无意义的——:“各位征集之父,请允许你们的仁爱恩准我深知难以求得的请求:允许被判刑者自由选择死法;因为这样你们既能保护自己的眼睛,大家也都会明白,我当时也出席了元老院的会议。
nam et parcetis oculis uestris et intellegent me omnes senatui interfuisse. '

词汇与语法注释

  1. 10.2post abductam uxorem — 介词 `post` 与完成被动分词 `abductam` 连用,用来将动作本身名词化(意为“妻子被夺走之后”),这种结构被称为“罗马建城以来”(ab Urbe condita)型构文。
  2. 10.2μὴ καὶ σὺ γαμῆσαι θέλεις; — 希腊语,意为“难道你也想结婚吗?”。否定小词 `μὴ` 引导一个预期否定回答(“不,当然不”)的疑问句,用以讽刺对方因贪婪或好色而产生的再婚兴趣。
  3. 11.1capitis condemnaturus — 意为“当他正要判处其死刑(字面意为‘首级的刑罚’)时”。属格 `capitis` 与表示司法判决的动词 `condemnare` 连用以表示刑罚,并结合了表示主语即期意图的能动将来分词 `condemnaturus`。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 图密善传 §10-11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.humanitext-lat2:10-11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。