Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 提图斯传 §7-8

提图斯的仁政与对灾民的救济

第 2 段,共 3 段 · 拉丁语

内容简介

本节叙述了提图斯即位后声誉的转好、通过节制宴会和举办盛大演出展现其慷慨,以及在面对自然灾害时表现出的仁慈与对密告者的严厉打击。

§7Praeter saeuitiam suspecta in eo etiam luxuria erat, quod ad mediam noctem comisationes cum profusissimo quoque familiarium extenderet; nec minus libido propter exoletorum et spadonum greges propterque insignem reginae Berenices amorem, cui etiam nuptias pollicitus ferebatur; suspecta rapacitas, quod constabat in cognitionibus patris nundinari praemiarique solitum; denique propalam alium Neronem et opinabantur et praedicabant.
除了残暴之外,人们还怀疑他生活奢侈,因为他与那些最放荡的亲信们一起将宴会延长到深夜;由于大批男色和阉伶的存在,以及他对贝雷尼克女王的显著爱意(据说他还向她许下过婚约),人们同样怀疑他的好色;人们也怀疑他贪婪,因为显然在父亲的司法审判中,他习惯于交易判决并收取贿赂;最后,人们甚至公开认为并宣称他是“另一个尼罗”。
at illi ea fama pro bono cessit conuersaque est in maximas laudes neque uitio ullo reperto et contra uirtutibus summis.
但对他来说,这种恶名带来了好的结果,并转化为极大的赞美,因为没有发现他有任何缺点,相反却发现了最高的德行。
Conuiuia instituit iucunda magis quam profusa.
他举办的宴会与其说是奢侈,不如说是令人愉悦。
amicos elegit, quibus etiam post eum principes ut et sibi et rei p. necessariis adquieuerunt praecipueque sunt usi.
他选择的朋友,甚至在他之后的皇帝们也依仗并特别重用,认为他们无论对自己还是对国家都是不可或缺的。
Berenicen statim ab urbe dimisit inuitus inuitam.
他立即让贝雷尼克离开了罗马,尽管他自己不情愿,她也不情愿。
quosdam e gratissimis delicatorum quanquam tam artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint, non modo fouere prolixius, sed spectare omnino in publico coetu supersedit.
对于一些他最喜爱的男宠,虽然他们的舞技如此精湛以至于很快就在舞台上占有一席之地,但他不仅不再过分庇护他们,甚至在公众场合完全避免观看他们表演。
Nulli ciuium quicquam ademit; abstinuit alieno, ut si quis umquam; ac ne concessas quidem ac solitas conlationes recepit.
他没有夺取任何公民的财产;他远离他人的财物,正如前无古人一般;他甚至没有接受那些被允许的、惯常的捐税。
et tamen nemine ante se munificentia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta celeriter extructis munus edidit apparatissimum largissimumque; dedit et nauale proelium in ueteri naumachia, ibidem et gladiatores atque uno die quinque milia omne genus ferarum.
然而,在慷慨大度方面他毫不逊于前人,在落成圆形剧场并在其旁迅速建成温浴场后,他举办了极其华丽和宽泛的演出;他还在旧的模拟海战中举办了海战,并在同地举办了剑斗士表演,且在一天之内提供了五千头各种野兽。
§8Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus aliter rata non haberent, quam si eadem isdem et ipsi dedissent, primus praeterita omnia uno confirmauit edicto nec a se peti passus est.
他天性极其仁慈,自提贝里乌斯确立惯例以来,此后的所有凯撒只有在自己亲自向同样的人赐予同样的恩惠时,才会承认前任皇帝所赐予的恩惠有效,而他是第一个通过一项敕令确认过去所有赐予的人,且不容许人们向自己请愿。
in ceteris uero desideriis hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe dimitteret; quin et admonentibus domesticis, quasi plura polliceretur quam praestare posset, non oportere ait quemquam a sermone principis tristem discedere; atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam uocem edidit: 'amici, diem perdidi.
在人们的其他请求中,他极为坚定地坚守一条原则,即不让任何人不抱希望地离去;甚至当侍从们提醒他,说他承诺的比他能提供的要多时,他说任何人都不应该悲伤地离开皇帝的谈话;而且他甚至曾在晚餐时想起,自己整天没有给任何人提供任何帮助,于是说出了那句值得纪念且理当然受到赞美的话:“朋友们,我荒废了一天。
' Populum in primis uniuersum tanta per omnis occasiones comitate tractauit, ut proposito gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit; et plane ita fecit.
” 他在所有场合都以极大的亲和力对待全体民众,以至于在公示剑斗士表演时,他宣称自己将不按照自己的意愿,而是按照观众的意愿来举办;他显然也这么做了。
nam neque negauit quicquam petentibus et ut quae uellent peterent ultro adhortatus est.
因为他不仅对请求者毫无拒绝,甚至主动鼓励他们提出自己想要的。
quin et studium armaturae Thraecum prae se ferens saepe cum populo et uoce et gestu ut fautor cauillatus est, uerum maiestate salua nec minus aequitate.
而且,他公开表示自己对色雷斯式剑斗士装备的热爱,经常以支持者的身份在言语和手势上与民众开玩笑,但同时保持着尊严且不失公正。
ne quid popularitatis praetermitteret, nonnumquam in thermis suis admissa plebe lauit.
为了不放过任何获得民心的机会,他有时在允许平民进入后,在自己的温浴场中沐浴。
Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesuuii montis in Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non temere alias.
在他治下发生了一些偶然且悲惨的事件,如坎帕尼亚的维苏威火山爆发、罗马持续三天三夜的大火,以及在其他时期罕见的严重瘟疫。
in iis tot aduersis ac talibus non modo principis sollicitudinem sed et parentis affectum unicum praestitit, nunc consolando per edicta, nunc opitulando quatenus suppeteret facultas.
在如此多的逆境和困难中,他不仅展现了皇帝的关切,还展现了父亲般的独特慈爱,时而通过敕令进行安抚,时而在能力所及的范围内提供援助。
curatores restituendae Campaniae e consularium numero sorte duxit; bona oppressorum in Vesuuio, quorum heredes non extabant, restitutioni afflictarum ciuitatium attribuit.
他通过抽签从前执政官中选出重建坎帕尼亚的委员;他将维苏威火山爆发中遇难且无继承人的财产,分配给受灾城市的重建。
urbis incendio nihil publice nisi perisse testatus, cuncta praetoriorum suorum ornamenta operibus ac templis destinauit praeposuitque compluris ex equestri ordine, quo quaeque maturius peragerentur.
对于城市的大火,他公开声明除了以他自己的财产之外没有任何损失,将自己所有别墅的装饰品都拨给公共工程和神庙,并指派了数名罗马骑士阶层的人,以便每项工程能更迅速地完成。
medendae ualitudini leniendisque morbis nullam diuinam humanamque opem non adhibuit inquisito omni sacrificiorum remediorumque genere.
为了恢复健康和减轻疾病,他用尽了所有神明和人类的帮助,搜寻了各种祭祀和治疗方法。
Inter aduersa temporum et delatores amendatoresque erant ex licentia ueteri.
在动荡的时代里,源于旧日放肆的密告者和唆使者依然存在。
hos assidue in foro flagellis ac fustibus caesos ac nouissime traductos per amphitheatri harenam partim subici ac uenire imperauit, partim in asperrimas insularum auehi.
他下令在广场上不断用鞭子和棍棒抽打他们,最后让他们穿过圆形剧场的沙地游街,其中一部分人被拍卖卖掉,另一部分人被放逐到最荒凉的岛屿。
utque etiam similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, uetuit inter cetera de eadem re pluribus legibus agi quaeriue de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.
而且,为了永久震慑将来也敢犯类似罪行的人,他除了禁止就同一件事根据多项法律提起诉讼外,还禁止对任何死者的身份追诉超出一定年限。

词汇与语法注释

  1. §7 ¦2¦inuitus inuitam — 主语(提图斯,主格)和宾语(贝雷尼克,宾格)的相同形容词并置(同源异格),生动地描绘了两人虽彼此不情愿却不得不分离的无奈状态。
  2. §7 ¦2¦supersedit — 意为“停止、免去”,后接不定式 `fouere` 和 `spectare`。句首的 `quosdam` 是这些不定式的逻辑宾语。
  3. §8 ¦1¦aliter rata non haberent, quam si — 通过双重否定(“如果不……就不认为有效”)表示强烈的限定,实际等于表达“只有当……时才认为有效”的条件。
  4. §8 ¦5¦uenire — 此处非表示移动的 `uenio`(来),而是用作 `uendo`(卖)的被动语态的半被动动词 `ueneo`(被卖、出售)的现在不定式,与被动语态的 `subici`(被拍卖)并列。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 提图斯传 §7-8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo021.humanitext-lat2:7-8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。