§9Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras seruaret manus, fidem praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis interdum ulciscendi causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans.
他声称自己接受最高祭司的职位是为了保持双手纯洁,他也履行了这一承诺,此后既没有策划也没有参与任何人的死刑,尽管有时不乏复仇的理由,但他甚至发誓宁可自己灭亡也不愿毁灭他人。
duos patricii generis conuictos in adfectatione imperii nihil amplius quam ut desisterent monuit, docens principatum fato dari, si quid praeterea desiderarent promittens se tributurum.
当两个贵族出身的人被判有篡夺帝位的企图时,他除了警告他们放弃之外没有做更多的事,并教导他们说帝位是命运赐予的,并承诺如果他们还有其他愿望,他也会予以满足。
et confestim quidem ad alterius matrem quae procul aberat, cursores suos misit, qui anxiae saluum filium nuntiarent, ceterum ipsos non solum familiari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit.
并且他立即派信使前往其中一人身在远方的母亲那里,向焦虑的她报信说她的儿子平安无事;此外,他不仅邀请他们参加私人晚宴,而且在第二天的剑斗士表演中,故意将他们安排在自己身边,并将呈给自己的斗士武器递给他们检验。
dicitur etiam cognita utriusque genitura imminere ambobus periculum adfirmasse, uerum quandoque et ab alio, sicut euenit.
据说他还在了解了两人的星盘后,断言两人都面临着危险,但这危险将在未来的某个时刻来自另一个人,正如后来所发生的那样。
Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed paene ex professo sollicitantem exercitus, meditantem fugam, neque occidere neque seponere ac ne in minore quidem honore habere sustinuit, sed, ut a primo imperii die, consortem successoremque testari perseuerauit, nonnumquam secreto precibus et lacrimis orans, ut tandem mutuo erga se animo uellet esse.
对于不停暗算自己、甚至几乎公开煽动军队并企图逃跑的弟弟,他既不忍心杀害也不忍心放逐,甚至不忍心降低他的地位。 相反,正如从他统治的第一天起所做的那样,他继续宣布他为自己的共同治理者和继承人,有时在私下里带着恳求和眼泪,请求弟弟最终能对他怀有互惠的爱意。
§10inter haec morte praeuentus est maiore hominum damno quam suo.
在这些事情中,他被死亡夺去了生命,这对人类来说是比他自己更大的损失。
Spectaculis absolutis, in quorum fine populo coram ubertim fleuerat, Sabinos petit aliquanto tristior, quod sacrificanti hostia aufugerat quodque tempestate serena tonuerat.
演出结束时,他在民众面前痛哭流涕,之后他有些忧郁地前往萨宾地区,因为他在祭祀时祭品逃走了,而且在晴朗的天空中打雷了。
deinde ad primam statim mansionem febrim nanctus, cum inde lectica transferretur, suspexisse dicitur dimotis pallulis caelum, multumque conquestus eripi sibi uitam immerenti; neque enim extare ullum suum factum paenitendum excepto dum taxat uno.
随后,他在到达第一个驿站时就发烧了,当他从那里用轿子抬走时,据说他拉开帘子仰望天空,痛切地抱怨自己无辜却被夺去了生命;因为除了仅仅一件事之外,他没有做过任何值得后悔的事。
id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit neque cuiquam facile succurrat.
至于那件事是什么,他当时既没有透露,也无人能轻易想到。
quidam opinantur consuetudinem recordatum, quam cum fratris uxore habuerit; sed nullam habuisse persancte Domitia iurabat, haud negatura, si qua omnino fuisset, immo etiam gloriatura, quod illi promptissimum erat in omnibus probris.
有人认为他是想起了自己与弟弟的妻子曾有的私通;但多米蒂娅庄严地发誓他们之间没有任何关系,如果真的有任何关系,她绝不会否认,反而甚至会以此自夸,因为在所有耻辱的事上,她总是最容易这样做。
§11Excessit in eadem qua pater uilla Id. Sept. post biennium ac menses duos diesque XX quam successerat patri, altero et quadragesimo aetatis anno.
他于九月的伊都斯,在父亲去世的同一座别墅里去世,此时距离他继承父位已有两年两个月零二十天,享年四十二岁。
quod ut palam factum est, non secus atque in domestico luctu maerentibus publice cunctis, senatus prius quam edicto conuocaretur ad curiam concurrit, obseratisque adhuc foribus, deinde apertis, tantas mortuo gratias egit laudesque congessit, quantas ne uiuo quidem umquam atque praesenti.
这一消息一公开,全体民众便公开哀悼,宛如家里遭遇丧事一般,元老院在发布召集布告之前便奔向元老院议事堂,在门还锁着、随后被打开的时候,他们向逝去的皇帝表达了极大的感激之情,并堆砌了无数的赞美,其程度甚至在他在世并亲临现场时也从未有过。