Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 提图斯传 §1-6

提图斯的早年生涯与即位前的经历

第 1 段,共 3 段 · 拉丁语

内容简介

本章节追溯了提图斯自出生至即位的生平,重点叙述了他早年的杰出才能、军旅生涯、在犹太战役中的功绩,以及作为其父共治者期间的严酷施政及其导致的声誉恶化。

§1Titus, cognomine paterno, amor ac deliciae generis humani—tantum illi ad promerendam omnium uoluntatem uel ingenii uel artis uel fortunae superfuit, et, quod difficillimum est, in imperio, quando priuatus atque etiam sub patre principe ne odio quidem, nedum uituperatione publica caruit—natus est III. Kal. Ian. insigni anno Gaiana nece, prope Septizonium sordidis aedibus, cubiculo uero perparuo et obscuro, nam manet adhuc et ostenditur; §2educatus in aula cum Britannico simul ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros institutus.
提图斯,与其父同名,是全人类的宠儿与欢乐——他具有如此多的才能、技艺或运气,足以赢得所有人的好感,而且,最困难的是,在他在位期间也是如此,因为当他身为平民以及在他父亲手下做皇子时,他不仅未能免于憎恨,甚至还遭到了公众的非难——他出生于腊月二十九(一月卡兰德前三天),那是盖乌斯遇刺的显赫之年,在七重楼附近的一所简陋住宅里,实际上是在一间极其狭小且阴暗的卧房中,那间卧房至今仍保存着并供人参观;他在宫廷中与不列颠尼库斯一同接受教育,学习同样的课程,并受教于同一批老师。
quo quidem tempore aiunt metoposcopum a Narcisso Claudi liberto adhibitum, ut Britannicum inspiceret, constantissime affirmasse illum quidem nullo modo, ceterum Titum, qui tunc prope astabat, utique imperaturum.
正是在那个时候,据说克劳狄乌斯的释放奴隶纳尔基苏斯请来一位相面师,为不列颠尼库斯看相,那人极为坚定地断言不列颠尼库斯绝无可能当上皇帝,而当时站在一旁的提图斯则必定会统治帝国。
erant autem adeo familiares, ut de potione, qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta cubans gustasse credatur grauique morbo adflictatus diu.
此外,他们之间关系极为亲密,以至于人们相信,在不列颠尼库斯饮下并致死的毒药中,躺在旁边的提图斯也尝了一口,并因此重病了很久。
quorum omnium mox memor statuam ei auream in Palatio posuit et alteram ex ebore equestrem, quae circensi pompa hodieque praefertur, dedicauit prosecutusque est.
不久,提图斯记着这一切,在帕拉蒂乌姆山上为他立了一尊金像,并献了另一尊象牙制的骑马像,该像至今仍在大竞技场的游行中被抬在前面,提图斯也曾护送过它。
§3in puero statim corporis animique dotes explenduerunt, magisque ac magis deinceps per aetatis gradus: forma egregia et cui non minus auctoritatis inesset quam gratiae, praecipuum robur, quanquam neque procera statura et uentre paulo proiectiore; memoria singularis, docilitas ad omnis fere tum belli tum pacis artes.
在少年时期,他的身体和精神天赋便立刻显露出来,并且随着年龄的增长而日益耀眼:容貌出众,既有威严又不失优雅,体力超群,尽管身材并不高大,肚子也稍微有些凸出;记忆力非凡,对几乎所有战争与和平的技艺都极易领悟。
armorum et equitandi peritissimus, Latine Graeceque uel in orando uel in fingendis poematibus promptus et facilis ad extemporalitatem usque; sed ne musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret iucunde scienterque.
他极精通兵器与骑马,在拉丁语和希腊语的演讲或诗歌创作中都敏捷流利,甚至达到了即兴创作的程度;但他甚至对音乐也并非门外汉,唱起歌、弹起琴来既悦耳又熟练。
e pluribus comperi, notis quoque excipere uelocissime solitum, cum amanuensibus suis per ludum iocumque certantem, imitarique chirographa quaecumque uidisset, ac saepe profiteri maximum falsarium esse potuisse.
我从许多人那里听说,他还习惯于用速记法极快地记录,在娱乐和开玩笑中与他的书记官们竞争,并能模仿他见过的任何手迹,甚至经常声称自己本可以成为一个最伟大的伪造者。
§4Tribunus militum et in Germania et in Britannia meruit summa industriae nec minore modestiae fama, sicut apparet statuarum et imaginum eius multitudine ac titulis per utramque prouinciam.
作为军事护民官,他在日耳曼尼亚和不列颠尼亚服役,赢得了极高勤勉和同样谦逊的名声,这从两个行省中他的大量雕像、画像和铭文就可以看出。
Post stipendia foro operam dedit honestam magis quam assiduam, eodemque tempore Arrecinam Tertullam, patre eq. R. sed praefecto quondam praetorianarum cohortium, duxit uxorem et in defunctae locum Marciam Furnillam splendidi generis; cum qua sublata filia diuortium fecit.
服完兵役后,他致力于法庭事务,这与其说是持久的,不如说是体面的,同时他娶了阿雷基娜·德尔图拉为妻,她的父亲是罗马骑士,但曾任近卫军长官;在她去世后,他娶了出身显赫的马尔基娅·富尔尼拉,但在与她生下一个女儿后便同她离婚了。
Ex quaesturae deinde honore legioni praepositus Tarichaeas et Gamalam urbes Iudaeae ualidissimas in potestatem redegit, equo quadam acie sub feminibus amisso alteroque inscenso, cuius rector circa se dimicans occubuerat.
此后,他凭借财务官的资历被任命为军团长,将犹太行省极其坚固的城市塔里凯埃和加马拉置于统治之下,在一次战斗中,他的坐骑在裆下被射杀,他便跨上了另一匹马,那匹马的骑手在围着他战斗时已经牺牲。
§5Galba mox tenente rem p. missus ad gratulandum, quaqua iret conuertit homines, quasi adoptionis gratia arcesseretur.
不久,当加尔巴掌控国家时,他被派去祝贺,所到之处都吸引了人们的注意,仿佛他是为了被收养而被召见的。
sed ubi turbari rursus cuncta sensit, redit ex itinere, aditoque Paphiae Veneris oraculo, dum de nauigatione consulit, etiam de imperii spe confirmatus est.
但当他察觉到一切再次陷入混乱时,他从途中返回,并造访了帕福斯的维纳斯神庙,在咨询航海之事的同时,他也得到了关于帝位希望的确认。
cuius breui compos et ad perdomandam Iudaeam relictus, nouissima Hierosolymorum oppugnatione duodecim propugnatores totidem sagittarum confecit ictibus, cepitque ea natali filiae suae tanto militum gaudio ac fauore, ut in gratulatione imperatorem eum consalutauerint et subinde decedentem prouincia detinuerint, suppliciter nec non et minaciter efflagitantes, aut remaneret aut secum omnis pariter abduceret.
很快,他便掌握了这一希望,并被留下来彻底征服犹太,在耶路撒冷的最后一次围攻中,他用同样多的箭射杀了十二个防卫者,并在他女儿的生日那天攻占了该城。 士兵们如此欢欣鼓舞和支持,以至于在祝贺时一致推举他为统帅(Imperator),并在随后他离开行省时挽留他,哀求且威胁地要求他要么留下来,要么把所有人一起带走。
unde nata suspicio est, quasi desciscere a patre Orientisque sibi regnum uindicare temptasset; quam suspicionem auxit, postquam Alexandriam petens in consecrando apud Memphim boue Apide diadema gestauit, de more quidem rituque priscae religionis; sed non deerant qui sequius interpretarentur.
由此产生了怀疑,仿佛他企图背叛父亲并为自己夺取东方王位;这种怀疑在他前往亚历山大港途中,于孟菲斯祝圣阿皮斯神牛的仪式上戴上王冠(Diadem)后更加加深了,这确实是按照古老宗教的习俗和仪式进行的;但并不缺少对此进行恶意解释的人。
quare festinans in Italiam, cum Regium, dein Puteolos oneraria naue appulisset, Romam inde contendit expeditissimus inopinantique patri, uelut arguens rumorum de se temeritatem: 'ueni,' inquit, 'pater, ueni. '
因此,他急忙赶往意大利,当货船驶抵雷吉乌姆、随后是普特奥利时,他从那里极其轻装地奔赴罗马,出现在毫无防备的父亲面前,仿佛是在驳斥有关他的谣言之轻率,说道:“父亲,我来了,我来了。
§6neque ex eo destitit participem atque etiam tutorem imperii agere.
” 从那以后,他从未停止扮演帝国参与者甚至是保护者的角色。
Triumphauit cum patre censuramque gessit una, eidem collega et in tribunicia potestate et in septem consulatibus fuit; receptaque ad se prope omnium officiorum cura, cum patris nomine et epistulas ipse dictaret et edicta conscriberet orationesque in senatu recitaret etiam quaestoris uice, praefecturam quoque praetori suscepit numquam ad id tempus nisi ab eq.
他与父亲一同举行凯旋式,并共同担任监察官,在护民官权力和七次执政官任期中担任父亲的同僚;他把几乎所有事务的管辖权揽到自己身上,不仅以父亲的名义口授信件、撰写敕令,甚至还代替财务官在元老院宣读讲稿。 此外,他还担任了近卫军长官,在那个时候之前,这个职位从未由罗马骑士以外的人管理过。
R. administratam, egitque aliquanto inciuilius et uiolentius, siquidem suspectissimum quemque sibi summissis qui per theatra et castra quasi consensu ad poenam deposcerent, haud cunctanter oppressit.
他行事有些专横和暴力,因为他通过在剧场和军营中安排人手,假托民意要求惩罚任何最受怀疑的人,从而毫不犹豫地消灭了他们。
in his Aulum Caecinam consularem uocatum ad cenam ac uixdum triclinio egressum confodi iussit, sane urgente discrimine, cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites contionis deprehendisset.
在这些人中,他下令将应邀前来赴宴且刚走出餐厅的执政官级人物奥卢斯·凯奇纳刺杀,当然这是因为存在着紧迫的危险,当时他已经查获了后者为士兵准备的讲稿的亲笔原稿。
quibus rebus sicut in posterum securitati satis cauit, ita ad praesens plurimum contraxit inuidiae, ut non temere quis tam aduerso rumore magisque inuitis omnibus transierit ad principatum.
通过这些手段,虽然他为未来的安全做了充分防范,但当时却招致了极大的怨恨,以至于几乎没有人是在如此不利的名声和所有人反对的情况下继承帝位的。

词汇与语法注释

  1. §1in imperio — 在“in imperio”之后省略了诸如“fuit”或“contigit”之类的动词,表示“(赢得好感)发生”或“(这)得以展现”,这可从前文的“promerendam...”中推导出来。随后的“quando”从句起让步或原因作用,解释了为何这如此困难。
  2. §2Titum... utique imperaturum — 间接引语中的“宾格加不定式”结构。动词“affirmasse”(受“aiunt”支配)的逻辑主语是“metoposcopum”。其陈述内容由两个并列的将来时不定式分句组成:“illum quidem nullo modo [imperaturum esse]”和“Titum... utique imperaturum [esse]”。在这两者中,助动词“esse”均被省略。
  3. §3cui non minus auctoritatis inesset quam gratiae — 关系从句“cui... inesset”中的动词“inesset”使用虚拟语气(特征虚拟语气),用以描述先行词“forma”的性质。单词“auctoritatis”和“gratiae”是修饰中性比较级“minus”的部分属格。
  4. §4patre eq. R. sed praefecto quondam praetorianarum cohortium — 不带分词的夺格绝对结构(名词+名词)。“patre”充当逻辑主语,“eq. R.”(equite Romano)和“praefecto”充当逻辑表语,用以说明阿雷基娜(Arrecina)的出身背景。
  5. §5quasi adoptionis gratia arcesseretur — 由“quasi”(仿佛,好像)引导的条件比较从句,使用虚拟语气未完成过去时“arcesseretur”来表示非真实或与事实相反的假设。
  6. §6summissis qui... deposcerent — 独立夺格结构,其中作分词“summissis”逻辑主语的代词(如“eis”,即关系代词“qui”的先行词)被省略。关系从句“qui... deposcerent”使用虚拟语气,用以表达被暗中收买之人所负有的“目的”或其“特征”。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 提图斯传 §1-6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo021.humanitext-lat2:1-6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。