Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 维斯帕先传 §7-9

确立皇帝权威与罗马内政改革

第 4 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

维斯帕西亚在亚历山大里亚通过行使神迹治愈和获悉维特里乌斯死讯确立了其皇帝权威。随后,他返回罗马,致力于严整军纪、改组行省、重建首都市容与神庙,并大力整顿了元老院及骑士阶级。

§7Suscepto igitur ciuili bello ac ducibus copiisque in Italiam praemissis interim Alexandriam transiit, ut claustra Aegypti optineret.
因此,在发动内战并将将领和军队先遣往意大利之后,他在此期间前往亚历山大里亚,以控制埃及的门户。
hic cum de firmitate imperii capturus auspicium aedem Serapidis summotis omnibus solus intrasset ac propitiato multum deo tandem se conuertisset, uerbenas coronasque et panificia, ut illic assolet, Basilides libertus obtulisse ei uisus est; quem neque admissum a quoquam et iam pridem propter neruorum ualitudinem uix ingredi longeque abesse constabat.
在这里,当他为了获得关于帝国稳固的预兆,在屏退众人后独自进入塞拉皮斯神庙,并在极力安抚神明之后终于转身时,他的获释奴隶巴斯利德斯似乎向他献上了香草枝、花冠和面包,正如该处的习俗所规定的一样;然而众所周知,此人既没有被任何人放入,且早已因神经宿疾而几乎无法行走,而且身在远方。
ac statim aduenere litterae fusas apud Cremonam Vitelli copias, ipsum in urbe interemptum nuntiantes.
紧接着便有信件送达,宣告维特里乌斯的军队在克雷莫纳附近溃败,而他本人已在城中被杀。
Auctoritas et quasi maiestas quaedam ut scilicet inopinato et adhuc nouo principi deerat; haec quoque accessit.
作为一个出人意料且尚属新人的皇帝,他自然缺乏权威和某种威严;而这也随之而来了。
e plebe quidam luminibus orbatus, item alius debili crure sedentem pro tribunali pariter adierunt orantes opem ualitudini demonstratam a Serapide per quietem: restituturum oculos, si inspuisset; confirmaturum crus, si dignaretur calce contingere.
平民中有一个双目失明的人,以及另一个瘸腿的人,一同来到坐在审判台上的他面前,祈求得到塞拉皮斯在梦中向他们昭示的治愈方法:如果他往眼睛上吐唾沫,眼睛就会复明;如果他肯用脚后跟碰一下,瘸腿就会痊愈。
cum uix fides esset ullo modo rem successuram ideoque ne experiri quidem auderet, extremo hortantibus amicis palam pro contione utrumque temptauit, nec euentus defuit.
由于他几乎无法相信事情会以任何方式成功,因此甚至不敢去尝试,最终在朋友们的劝说下,他在集会上面对大众公开尝试了这两件事,结果确实显现了。
per idem tempus Tegeae in Arcadia instinctu uaticinantium effossa sunt sacrato loco uasa operis antiqui atque in iis assimilis Vespasiano imago.
与此同时,在阿卡迪亚的特革阿,在预言者的启示下,人们在神圣的地方发掘出了古老工艺的器皿,并在其中发现了一个与维斯帕西亚十分相似的画像。
§8Talis tantaque cum fama in urbem reuersus acto de Iudaeis triumpho consulatus octo ueteri addidit; suscepit et censuram ac per totum inperii tempus nihil habuit antiquius quam prope afflictam nutantemque rem p.
他带着如此巨大的名声回到罗马城,在举行了针对犹太人的凯旋式之后,在旧有的执政官任期之外又增加了八次执政官任期;他还担当了监察官,并在其统治的整个期间,把首先稳定、继而装点近乎崩溃和摇摆不定的国家视为最首要的任务。
stabilire primo, deinde et ornare. Milites pars uictoriae fiducia, pars ignominiae dolore ad omnem licentiam audaciamque processerant; sed et prouinciae ciuitatesque liberae, nec non et regna quaedam tumultuosius inter se agebant.
士兵们一部分因胜利而狂妄,一部分因耻辱而痛苦,已经走向了极端的放肆和胆大妄为;此外,各行省、自由城市以及若干王国在彼此之间也表现得相当动荡不安。
quare Vitellianorum quidem et exauctorauit plurimos et coercuit, participibus autem uictoriae adeo nihil extra ordinem indulsit, ut etiam legitima praemia sero persoluerit.
因此,他既裁减并约束了大部分维特里乌斯的士兵,而对于分享胜利果实的己方士兵,他也绝不破格施予恩惠,以至于连法定的赏金也是延迟发放的。
ac ne quam occasionem corrigendi disciplinam praetermitteret, adulescentulum fragrantem unguento, cum sibi pro impetrata praefectura gratias ageret, nutu aspernatus, uoce etiam grauissima increpuit: 'maluissem alium oboluisses,' litterasque reuocauit.
为了不放过任何整顿纪律的机会,当一个身上散发着香水味的青年因获得部指挥官职而向他致谢时,他用手势表示厌恶,并用极其庄严的声音斥责道:“我宁愿你闻起来是别的大蒜味道,”并收回了委任状。
classiarios uero, qui ab Ostia et Puteolis Romam pedibus per uices commeant, petentes constitui aliquid sibi calciarii nomine, quasi parum esset sine responso abegisse, iussit posthac excalciatos cursitare; et ex eo ita cursitant.
至于那些轮流从奥斯蒂亚和普特奥利步行往返于罗马的船员,当他们请求以鞋钱的名义为自己设立某种补贴时,他仿佛觉得不予答复就把他们打发走还不够似的,命令他们从此赤脚奔跑;从那以后,他们就一直这样赤脚奔跑。
Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum libertate adempta, item Trachiam Ciliciam et Commagenen dicionis regiae usque ad id tempus, in prouinciarum formam redegit.
他剥夺了阿开亚、吕基亚、罗得斯、拜占庭、萨摩斯的自由,同样,他也将直到那时为止仍处于王室统治下的色雷斯、基利家和科马基尼改组为行省的形式。
Cappadociae propter adsiduos barbarorum incursus legiones addidit consularemque rectorem imposuit pro eq.
针对蛮族的不断入侵,他向卡帕多西亚增派了军团,并派驻了一位执政官级的治理者来代替先前的罗马骑士。
R. Deformis urbs ueteribus incendiis ac ruinis erat; uacuas areas occupare et aedificare, si possessores cessarent, cuicumque permisit.
罗马城因过去的火灾和废墟而显得残破不堪;他允许任何人占领并建设空置的土地,如果原所有者怠于动工的话。
ipse restitutionem Capitolii adgressus ruderibus purgandis manus primus admouit ac suo collo quaedam extulit; aerearumque tabularum tria milia, quae simul conflagrauerant, restituenda suscepit undique inuestigatis exemplaribus: instrumentum imperii pulcherrimum ac uetustissimum, quo continebantur paene ab exordio urbis senatus consulta, plebi scita de societate et foedere ac priuilegio cuicumque concessis.
他亲自着手重建卡皮托里乌姆,最先动手清理瓦砾,并用自己的肩膀扛出了一些垃圾;他还着手恢复了同时被烧毁的三千块青铜牌,为此从各地搜寻副本:这是帝国最美丽、最古老的档案,其中包含几乎自建城伊始以来的元老院决议、平民会决议,以及关于给予任何人的结盟、条约和特权的记录。
§9fecit et noua opera templum Pacis foro proximum Diuique Claudi in Caelio monte coeptum quidem ab Agrippina, sed a Nerone prope funditus destructum; item amphitheatrum urbe media, ut destinasse compererat Augustum.
他还兴建了新的工程:紧邻广场的和平神庙,以及凯利乌斯山上的神圣克劳狄乌斯神庙(该庙虽由阿格里皮娜动工,却几乎被尼禄彻底摧毁);同样,还有城中心的圆形剧场,因为他获悉奥古斯督曾有此意图。
Amplissimos ordines et exhaustos caede uaria et contaminatos ueteri neglegentia purgauit suppleuitque recenso senatu et equite, summotis indignissimis et honestissimo quoque Italicorum ac prouincialium allecto.
他通过重新审查元老院和骑士阶级,清除了最不相称的人,并选拔了意大利人和行省人中最高尚的人,从而净化并补充了因各种屠杀而损耗、因长期的荒废而受到污染的最高阶级。
atque uti notum esset, utrumque ordinem non tam libertate inter se quam dignitate differre, de iurgio quodam senatoris equitisque R. ita pronuntiauit, non oportere maledici senatoribus, remaledici ciuile fasque esse.
并且,为了让人们知道这两个阶级之间在自由上的差异不如在尊严上的差异那么大,他在裁决一位元老院议员和一位罗马骑士之间的争吵时这样宣判:不应当辱骂元老院议员,但如果被骂,作为公民予以回骂是合法且合乎天理的。

词汇与语法注释

  1. 7.1capturus — 主动将来分词,在语义上表示维斯帕西亚的主观目的或意图(“为了获得”),修饰后文的过去完成时虚拟式动词 `intrasset`。
  2. 7.1quem ... constabat — 这是一个作为非人称动词 `constabat`(“众所周知/显然”)主语的“对格与不定式”(A.C.I.)结构。句首的关系代词 `quem` 属于关系连接用法,指代前文的 `Basilides`,并作为不定式 `admissum [esse]`、`ingredi` 和 `abesse` 的逻辑主语。
  3. 8.3maluissem alium oboluisses — 虚拟式未完成过去时 `maluissem`(表示过去未实现的愿望,“我宁愿……”)后面直接跟省略了连词 `ut` 的虚拟式过去完成时 `oboluisses`。它表达了带有强烈讽刺意味的斥责:“我宁愿你当时闻起来是别的粗俗气味(如大蒜,而非香水)。”
  4. 9.2non oportere maledici senatoribus — 在非人称动词 `oportere` 的对格与不定式结构中,嵌套了支配与格动词 `maledico` 的非人称被动语态不定式 `maledici`。在拉丁语中,支配与格的动词在被动语态中只能以非人称形式出现,原与格(此处为 `senatoribus`)保持不变。因此,字面意为“不应该对元老院议员们进行辱骂”。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 维斯帕先传 §7-9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo020.humanitext-lat2:7-9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。