§10Litium series ubique maiorem in modum excreuerant, manentibus antiquis intercapedine iuris dictionis, accedentibus nouis ex condicione tumultuque temporum;
诉讼的件数在各地都显著增长,因为旧有的诉讼由于司法活动的停顿而积压,而新的诉讼又因时代的混乱局势而产生。
sorte elegit per quos rapta bello restituerentur quique iudicia centumuiralia, quibus peragendis uix suffectura litigatorum uidebatur aetas, extra ordinem diiudicarent redigerentque ad breuissimum numerum.
他通过抽签选出了一些委员,由他们负责归还战时被掠夺的财产,并以特别程序裁决和缩减百人法庭的诉讼件数至最少,若按常规程序,这些诉讼似乎连诉讼当事人的寿命也难以支撑到结案。
§11Libido atque luxuria coercente nullo inualuerat; auctor senatui fuit decernendi, ut quae se alieno seruo iunxisset, ancilla haberetur; neue filiorum familiarum faeneratoribus exigendi crediti ius umquam esset, hoc est ne post patrum quidem mortem.
在无人约束的情况下,放纵和奢侈之风大为盛行;他促使元老院通过决议:凡与他人奴隶结合的自由女子均被视为女奴;且债权人永远无权向家子索要贷款,即便是其父亲死后也不行。
Ceteris in rebus statim ab initio principatus usque §12ad exitum ciuilis et clemens, mediocritatem pristinam neque dissimulauit umquam ac frequenter etiam prae se tulit.
在其他事务中,自其统治之初直到结束,他始终保持着平民般谦逊与宽容的态度,从未隐瞒自己过去的低微地位,甚至经常加以展示。
quin et conantis quosdam originem Flauii generis ad conditores Reatinos comitemque Herculis, cuius monimentum extat Salaria uia, referre irrisit ultro.
不仅如此,对于某些企图将弗拉维乌斯家族的起源追溯到里亚特建城者以及大力神赫拉克勒斯同伴(其纪念碑至今仍立于萨拉里亚大道)的人,他更是主动予以嘲笑。
adeoque nihil ornamentorum extrinsecus cupide appetiuit, ut triumphi die fatigatus tarditate et taedio pompae non reticuerit, merito se plecti, qui triumphum, quasi aut debitum maioribus suis aut speratum umquam sibi, tam inepte senex concupisset.
他完全不热衷于外在的荣宠,以至于在凯旋式当天,因仪式的缓慢和沉闷而疲惫不堪时,他毫不隐瞒地表示自己是罪有应得,因为他到了老年还如此愚蠢地渴望凯旋式,仿佛这是他祖先的功绩所应得,或是他自己曾期望过似的。
ac ne tribuniciam quidem potestatem patris patriae appellationem nisi sero recepit.
甚至连护民官权力和“国父”的称号,他也直到很晚才接受。
nam consuetudinem scrutandi salutantes manente adhuc bello ciuili omiserat.
因为在内战仍在进行时,他就已经废除了对前来觐见者进行搜身的习惯。
§13Amicorum libertatem, causidicorum figuras ac philosophorum contumaciam lenissime tulit.
他极温和地容忍朋友们的直言不讳、辩护律师们的委婉讥讽以及哲学家们的傲慢不逊。
Licinium Mucianum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reuerentem, numquam nisi clam et hactenus retaxare sustinuit, ut apud communem aliquem amicum querens adderet clausulam: 'ego tamen uir sum.
对于名声极坏、但凭仗功勋对他缺乏敬意的利基尼乌斯·穆基亚努斯,他从未在公开场合,而仅仅是在私底下,且仅限于向共同的朋友抱怨时加上一句:“但我终究是个男人”,以此来加以克制。
' Saluium Liberalem in defensione diuitis rei ausum dicere: 'quid ad Caesarem, si Hipparchus sestertium milies habet?' et ipse laudauit.
当萨尔维乌斯·利贝拉里斯在为一位富有的被告辩护中胆敢说道:“如果希帕尔库斯拥有一亿塞斯特尔提乌斯,这与凯萨有什么关系? ”他自己也予以赞赏。
Demetrium Cynicum in itinere obuium sibi post damnationem ac neque assurgere neque salutare se dignantem, oblatrantem etiam nescio quid, satis habuit canem appellare.
当犬儒学派的德美特里乌斯在被放逐后于途中与他相遇,既不站立也不向他致敬,甚至还嘴里嘟囔着吠叫时,他只觉得称其为“狗”便足够了。
§14Offensarum inimicitiarumque minime memor executorue Vitelli hostis sui filiam splendidissime maritauit, dotauit etiam et instruxit.
他极少记仇,也不实施报复,不仅将他的敌人维特里乌斯的女儿风光嫁出,还赠予嫁妆并为她备好家当。
trepidum eum interdicta aula sub Nerone quaerentemque, quidnam ageret aut quo abiret, quidam ex officio admissionis simul expellens abire Morbouiam iusserat.
在尼禄统治下,当他因被禁止出入宫廷而焦虑不安、询问该做什么或去往何处时,一名谒见处的官吏在驱逐他的同时曾命令他去“莫尔博维亚”。
in hunc postea deprecantem non ultra uerba excanduit, et quidem totidem fere atque eadem.
后来,此人前来乞求宽恕时,他并未过分发怒,仅说了几乎同样多的原话。
nam ut suspicione aliqua uel metu ad perniciem cuiusquam compelleretur tantum afuit, ut monentibus amicis cauendum esse Mettium Pompusianum, quod uolgo crederetur genesim habere imperatoriam, insuper consulem fecerit, spondens quandoque beneficii memorem futurum.
至于因怀疑或恐惧而被迫害某人致死,他更是完全没有,以至于当朋友们警告他应当提防梅蒂乌斯·蓬普西亚努斯(因为世人普遍相信他拥有帝王命格)时,他反而任命其为执政官,并保证他日后会记住这一恩惠。
§15Non temere quis punitus insons reperietur nisi absente eo et ignaro aut certe inuito atque decepto.
鲜能发现有无辜之人被处死,除非是在他不在场且不知情的情况下,或者是违背其意愿且被蒙骗时。
Heluidio Prisco, qui et reuersum se ex Syria solus priuato nomine Vespasianum salutauerat et in praetura omnibus edictis sine honore ac mentione ulla transmiserat, non ante succensuit quam altercationibus insolentissimis paene in ordinem redactus.
对于赫尔维迪乌斯·普里斯库斯,他不仅在从叙利亚返回时独自以私人名字称呼其为“维斯帕西亚”,且在担任法务官期间的所有法令中都未对其表示敬意或提及,他直到被对方极其无礼的争辩逼得几乎地位受损时才对他动怒。
hunc quoque, quamuis relegatum primo, deinde et interfici iussum, magni aestimauit seruare quoquo modo, missis qui percussores reuocarent; et seruasset, nisi iam perisse falso renuntiatum esset.
甚至对于此人,尽管起初将其流放,随后又下令处死,但他仍极力设法挽救,派人去召回刽子手;若非有人错误地呈报其已经死亡,他本已将其救下。
ceterum neque caede cuiusquam umquam iustis suppliciis inlacrimauit etiam et ingemuit.
此外,对于任何人的死亡,即使是正当的惩罚,他也总是流泪并叹息。