Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 维斯帕先传 §22-25

幽默机智的轶事与皇帝之死

第 7 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

本章节描述了维斯帕相的众多幽默笑话与机智轶事(包括关于尿税的著名言论)、他的因病去世,以及关于他子嗣继承帝位之预言的实现。

§22Et super cenam autem et semper alias comissimus multa ioco transigebat;
无论在宴席上还是在其他任何时候,他都极其平易近人,常用玩笑处理许多事务。
erat enim dicacitatis plurimae, etsi scurrilis et sordidae, ut ne praetextatis quidem uerbis abstineret.
因为他非常风趣,尽管带有些许低俗和粗鄙,以至于他连下流话也不避讳。
et tamen nonnulla eius facetissima extant, in quibus et haec.
然而,他的一些非常幽默的言论流传了下来,其中也包括这些。
Mestrium Florum consularem, admonitus ab eo 'plaustra' potius quam 'plostra' dicenda, postero die 'Flaurum' salutauit.
前执政官梅斯特里乌斯·弗洛鲁斯曾纠正他,说应该读作“plaustra”而不是“plostra”(荷车),第二天维斯帕相便向他问候道:“弗劳鲁斯”。
expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus uellet inferri: 'Vespasiano,' inquit, 'adamato.
此外,当他被一个女人攻陷,那个女人装作对他爱得死去活来的样子,在她被带走同衾后,他赐给了她四十万塞斯特尔提乌斯,当他的管家请示他该如何把这笔款项计入账簿时,他回答说:“记在‘因为爱上了维斯帕相’名下。
' §23utebatur et uersibus Graecis tempestiue satis, et de quodam procerae staturae improbiusque nato: μακρὰ βιβάς, κραδάων δολιχόσκιον ἔγχος, et de Cerylo liberto, qui diues admodum ob subterfugiendum quandoque ius fisci ingenuum se et Lachetem mutato nomine coeperat ferre: ὦ Λάχης, Λάχης, ἐπὰν ἀποθάνῃς, αὖθισ ἐξ ἀρχῆσ ἔσει σὺ Κηρύλος.
” 他使用希腊语诗句也相当合时宜,例如对于一个身材高大且出身卑微的男子,他引用道: “迈着大步,挥舞着投下长影的矛枪,” 对于他的被释奴凯吕洛斯,此人极其富有,为了逃避日后对皇帝私库的义务,改名为拉克斯,自称是自由民出身,维斯帕相对此引用道: “啊,拉克斯,拉克斯,一旦你死去,你将再次从头开始做你的凯吕洛斯。
maxime tamen dicacitatem adfectabat in deformibus lucris, ut inuidiam aliqua cauillatione dilueret transferretque ad sales.
” 不过,他最喜欢在那些不光彩的收益上发挥他的幽默,以便通过某种嘲讽来冲淡恶评,并将其转化为笑料。
Quendam e caris ministris dispensationem cuidam quasi fratri petentem cum distulisset, ipsum candidatum ad se uocauit; exactaque pecunia, quantam is cum suffragatore suo pepigerat, sine mora ordinauit;
当他的一位亲信仆役为某个自称是其兄弟的人请求一个总管职务而遭到他的推延时,维斯帕相把候选人本人召到身边;在收取了该人与他的推荐人商定的同等数额的钱财后,便毫不延迟地委任了他。
interpellanti mox ministro: 'alium tibi,' ait, 'quaere fratrem; hic, quem tuum putas, meus est.
不久,当那名仆役来询问时,维斯帕相说:“再给自己找个兄弟吧;这个你以为是你的兄弟的人,现在是我的了。
' mulionem in itinere quodam suspicatus ad calciandas mulas desiluisse, ut adeunti litigatori spatium moramque praeberet, interrogauit quanti calciasset, et pactus est lucri partem.
”在一次旅途中,他怀疑他的骡夫跳下去给骡子钉蹄铁,是为了给走上前来的诉讼人提供交谈的时间和便利,于是他询问骡夫钉蹄铁收了多少钱,并要求分得一部分利润。
reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae uectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admouit ad nares, sciscitans num odore offenderetur; et illo negante: 'atquin,' inquit, 'e lotio est.
当他的儿子提图斯指责他居然连尿也要征税时,他把从第一笔税款中拿出的硬币凑到儿子的鼻子前,询问他是否觉得有难闻的气味;在提图斯否认后,他说:“可这确实是来自尿液的。
' nuntiantis legatos decretam ei publice non mediocris summae statuam colosseam, iussit uel continuo ponere, cauam manum ostentans et paratam basim dicens.
”当使节们向他报告说,国家决定为他建造一座耗资巨大的巨像时,他命令他们立即建造,并伸出空空的手掌说,台座已经准备好了。
ac ne in metu quidem ac periculo mortis extremo abstinuit iocis.
甚至在死亡的恐惧和极端危险中,他也没有停止开玩笑。
nam cum inter cetera prodigia Mausoleum derepente patuisset et stella crinita in caelo apparuisset, alterum ad Iuniam Caluinam e gente Augusti pertinere dicebat, alterum ad Parthorum regem qui capillatus esset; prima quoque morbi accessione: 'uae,' inquit, 'puto deus fio. '
因为当在其他预兆中,奥古斯都陵墓的门突然洞开,天空中出现彗星时,他说前者与奥古斯都家族的尤尼亚·卡尔维纳有关,后者则与留着长发的帕提亚国王有关;在病痛第一次发作时,他也说:“哎呀,我想我正在变成神呢。
§24Consulatu suo nono temptatus in Campania motiunculis leuibus protinusque urbe repetita, Cutilias ac Reatina rura, ubi aestiuare quotannis solebat, petit.
” 在他的第九次执政官任期内,他在坎帕尼亚受到轻微发热的侵袭,随即返回罗马,前往他每年习惯避暑的库提利亚埃和雷亚泰的乡间。
hic cum super urgentem ualitudinem creberrimo frigidae aquae usu etiam intestina uitiasset nec eo minus muneribus imperatoriis ex consuetudine fungeretur, ut etiam legationes audiret cubans, aluo repente usque ad defectionem soluta, imperatorem ait stantem mori oportere;
在这里,由于除了不断恶化的病情外,他还因为频繁使用冷水而伤了肠胃,但他依然照常履行皇帝的职责,甚至躺着接见使节。 当他突然因腹泻而虚脱时,他说皇帝应该站着死。
dumque consurgit ac nititur, inter manus subleuantium extinctus est VIIII. Kal. Iul. annum agens aetatis sexagensimum ac nonum superque mensem ac diem septimum.
当他试图挣扎着站起来时,在搀扶他的人手中死去,时间是在七月朔日前第九天(即六月二十四日),时年六十九岁另二个月(实为一个月)零七天。
§25Conuenit inter omnis, tam certum eum de sua suorumque genitura semper fuisse, ut post assiduas in se coniurationes ausus sit adfirmare senatui aut filios sibi successuros aut neminem.
所有人一致同意,他总是对自已和家人的星象命数如此确信,以至于在经历了几次针对他的阴谋之后,他竟敢向元老院断言,要么是他的儿子们继承他的王位,要么就没有任何人继承。
dicitur etiam uidisse quondam per quietem stateram media parte uestibuli Palatinae domus positam examine aequo, cum in altera lance Claudius et Nero starent, in altera ipse ac filii.
据说他曾梦见一杆天秤立在帕拉蒂乌斯宫殿前廊的正中央,秤杆处于平衡状态,一边的盘里站着克劳狄和尼禄,另一边的盘里站着他自己和儿子们。
nec res fefellit, quando totidem annis parique temporis spatio utrique imperauerunt.
事实也正如所梦,因为两组皇帝统治了完全相同的年数和同样长的时间。

词汇与语法注释

  1. 22.1δολιχόσκιον... Κηρύλος. — 与格 “Vespasiano” 充当施事与格或利害与格,“adamato” 是 “adamo”(深深爱上、迷恋)的虚拟/完了被动分词单数阳性与格。这句俏皮话意为“为了被迷恋的维斯帕相(而支出)”,仿佛他是被宠幸的那一个,以此戏谑地回应账簿记录的要求。
  2. 23.1Cerylo liberto, qui... ingenuum se... ferre — “ingenuum se... ferre” 意为“自称/假装是自由民出身(而非奴隶出身)”。该被释奴将带有奴隶色彩的名字 Cerylus 改为了听起来颇具贵族气质的希腊名字 Laches。
  3. 23.3reprehendenti filio Tito... pecuniam... admouit — “reprehendenti... Tito” 是 “admouit” 的间接宾语与格。“quod” 从句表示提图斯指责的原因。
  4. 24.1Consulatu suo nono... Cutilias ac Reatina rura... petit — “Consulatu suo nono” 是时间夺格(即公元79年)。“Cutilias ac Reatina rura” 是表示目的地的宾格,省略了前置词;Cutiliae(城镇名)和 rura(乡村田园)在表示方向时常不带前置词。
  5. 25.1totidem annis parique temporis spatio — “totidem annis” 与 “pari temporis spatio” 均为时间/度量夺格。这指的是两组皇帝(克劳狄与尼禄对阵维斯帕相及其子嗣)的统治总时长几乎完全相同(均约为28年)。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 维斯帕先传 §22-25. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo020.humanitext-lat2:22-25

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。