§16Sola est, in qua merito culpetur, pecuniae cupiditas.
唯一使他受到应得指责的,是他的贪财。
non enim contentus omissa sub Galba uectigalia reuocasse, noua et grauia addidisse, auxisse tributa prouinciis, nonnullis et duplicasse, negotiationes quoque uel priuato pudendas propalam exercuit, coemendo quaedam tantum ut pluris postea distraheret.
因为他不仅不满足于恢复加尔巴统治下废除的税收,增加繁重的新税,提高各行省的贡赋,甚至对某些行省加倍征收,而且还公然从事即使对私人来说也是可耻的商业勾当——囤积某些物品,只为了日后以更高价格转卖。
ne candidatis quidem honores reisue tam innoxiis quam nocentibus absolutiones uenditare cunctatus est.
他甚至毫不犹豫地向候选人出卖官职,向被告(无论是无辜者还是有罪者)出卖无罪判决。
creditur etiam procuratorum rapacissimum quemque ad ampliora officia ex industria solitus promouere, quo locupletiores mox condemnaret; quibus quidem uolgo pro spongiis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret et exprimeret umentis.
人们还相信,他习惯于故意提拔最贪婪的代理官担任更高的职务,以便在他们变得更富有之后不久便对他们进行定罪和没收财产;世人普遍说他把这些人当成“海绵”来使用,因为他似乎在他们干燥时将其浸湿,在他们湿润时将其榨干。
Quidam natura cupidissimum tradunt, idque exprobratum ei a sene bubulco, qui negata sibi gratuita libertate, quam imperium adeptum suppliciter orabat, proclamauerit, uulpem pilum mutare, non mores.
有人传言他天性极度贪婪,并说一个老牧牛人在请求无偿获得自由被拒绝时——这是他在维斯帕相获得皇位后叩头恳求的——曾当面大声斥责他,说狐狸改变的是毛色,而不是本性。
sunt contra qui opinentur ad manubias et rapinas necessitate compulsum summa aerarii fiscique inopia, de qua testificatus sit initio statim principatus, professus quadringenties milies opus esse, ut res p. stare posset.
相反,也有人认为,他是由于国库和皇帝私库的极端匮乏,被迫诉诸战利品和掠夺,他在统治伊始就表明了这一点,声称需要四百亿塞斯特尔提乌斯才能使国家维持下去。
quod et ueri similius uidetur, quando et male partis optime usus est.
这似乎更接近事实,因为他非常妥善地使用了那些手段不正当得来的财富。
§17in omne hominum genus liberalissimus expleuit censum senatorium, consulares inopes quingenis sestertiis annuis sustentauit, plurimas per totum orbem ciuitates terrae motu aut incendio afflictas restituit in melius, ingenia et artes uel maxime fouit.
他对所有阶层的人都极其慷慨,他填补了元老院议员的财产资格,每年以五十万塞斯特尔提乌斯资助贫困的执政官,使世界各地许多遭受地震或火灾破坏的城市得到重建和改善,并极力扶持才华和艺术。
§18primus e fisco Latinis Graecisque rhetoribus annua centena constituit; praestantis poetas, nec non et artifices, Coae Veneris, item Colossi refectorem insigni congiario magnaque mercede donauit; mechanico quoque grandis columnas exigua impensa perducturum in Capitolium pollicenti praemium pro commento non mediocre optulit, operam remisit praefatus sineret se plebiculam pascere.
他第一个从私库中拨专款,为拉丁语和希腊语修辞学家规定了十万塞斯特尔提乌斯的年薪;他还赐予优秀的诗人,以及艺术家(如修复制科斯岛维纳斯像和巨像的人)丰厚的赏赐和巨额的酬金;对于一位承诺以微小代价将巨大石柱运往卡皮托里奥山的机械师,他也为其发明提供了相当不菲的奖金,但免除了其工程的实施,并预先说明要让他来“供养他的穷苦平民”。
§19ludis, per quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabatur, uetera quoque acroamata reuocauerat.
在为马尔凯鲁斯剧院修缮后的舞台举行落成典礼的竞技会中,他也恢复了古老的文娱节目。
†Appellari tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum, quadragena sestertia super plurimas coronas aureas dedit.
他给悲剧演员†阿佩雷斯†四十万塞斯特尔提乌斯,给竖琴弹奏家特普诺斯和迪奥多罗斯各二十万,给一些人十万,而给最少的人也有四万,此外还赠送了极多的金冠。
sed et conuiuabatur assidue ac saepius recta et dapsile, ut macellarios adiuuaret.
不仅如此,他还经常举行宴会,且多为正式而丰盛的宴会,以便帮助肉商和食品贩。
dabat sicut Saturnalibus uiris apophoreta, ita per Kal. Mart. feminis.
就像在农神节给男人们送随手礼一样,他在三月一日也给女人们赠送节日礼物。
et tamen ne sic quidem pristina cupiditatis infamia caruit.
然而,即便如此,他依然没能摆脱往昔贪财的恶名。
Alexandrini Cybiosacten eum uocare perseuerauerunt, cognomine unius e regibus suis turpissimarum sordium.
亚历山大里亚人坚持叫他“基比奥萨克特斯”,这是他们一位极其卑鄙吝啬的国王的绰号。
sed et in funere Fauor archimimus personam eius ferens imitansque, ut est mos, facta ac dicta uiui, interrogatis palam procuratoribus, quanti funus et pompa constaret, ut audit sestertium centiens, exclamauit, centum sibi sestertia darent ac se uel in Tiberim proicerent.
甚至在维斯帕相的葬礼上,首席模仿剧演员法沃尔戴着他的面具,按照惯例模仿死者生前的言言,当着众人的面询问代理官们,这场葬礼和游行一共花费了多少,当听到是“一千万塞斯特尔提乌斯”时,他大喊:只要给他十万塞斯特尔提乌斯,把他扔进台伯河里也行。
§20Statura fuit quadrata, compactis firmisque membris, uultu ueluti nitentis; de quo quidam urbanorum non infacete, siquidem petenti, ut et in se aliquid diceret: 'dicam,' inquit, 'cum uentrem exonerare desieris.
他身材魁梧结实,四肢紧凑而强健,表情就好像在用力一样;为此,城里的一位俏皮人在被要求对他发表看法时,非常风趣地说道:“等你排完便,我再说。
' ualitudine prosperrima usus est, quamuis ad tuendam eam nihil amplius quam fauces ceteraque membra sibimet ad numerum in sphaeristerio defricaret inediamque unius diei per singulos menses interponeret.
”他的健康状况极佳,尽管为了保养身体,他除了在球场上自己按规定次数按摩喉咙和身体其他部位,并在每个月安排一天的绝食之外,没有做任何多余的事。
§21Ordinem uitae hunc fere tenuit.
他大致保持着这样的生活规律。
in principatu maturius semper ac de nocte uigilabat;
在位期间,他总是起得很早,甚至在夜间便已醒来。
dein perlectis epistulis officiorumque omnium breuiariis, amicos admittebat, ac dum salutabatur, et calciabat ipse se et amiciebat;
接着,读完信件和所有官职的简报后,他便接见朋友,而在接受问候的同时,他自己穿鞋和穿衣。
postque decisa quaecumque obuenissent negotia gestationi et inde quieti uacabat, accubante aliqua pallacarum, quas in locum defunctae Caenidis plurimas constituerat;
在裁决完所有呈上来的事务之后,他便去乘车散步,随后休息,身旁有他侍立的多位媵妾。
a secreto in balineum tricliniumque transibat.
离开私密处后,他便前往浴室和饭厅。
nec ullo tempore facilior aut indulgentior traditur, eaque momenta domestici ad aliquid petendum magno opere captabant.
据传,在任何其他时间,他都没有此时这般平易近人和宽容,因此家仆们总是极力抓住这些时刻来请求某些恩惠。