§22Et super cenam autem et semper alias comissimus multa ioco transigebat;
また、夕食時にも、それ以外のあらゆる時にも、彼は極めて気さくで、多くのことを冗談を交えて処理した。
erat enim dicacitatis plurimae, etsi scurrilis et sordidae, ut ne praetextatis quidem uerbis abstineret.
実際、彼は非常に毒舌で(ただし野卑で下品なものではあったが)、下ネタの言葉さえ控えないほどであった。
et tamen nonnulla eius facetissima extant, in quibus et haec.
それでも、彼の大変滑稽な逸話がいくつか残っており、その中には次のようなものもある。
Mestrium Florum consularem, admonitus ab eo 'plaustra' potius quam 'plostra' dicenda, postero die 'Flaurum' salutauit.
執政官経験者のメストリウス・フロルスから、「プロストラ」ではなく「プラウストラ」と言うべきだと指摘された翌日、彼はフロルスに「フラウルス」と挨拶した。
expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus uellet inferri: 'Vespasiano,' inquit, 'adamato. '
また、ある女から、まるで彼に死ぬほど恋しているかのようにして言い寄られ、同衾のために連れてこられた彼女に40万セステルティウスを与えた際、会計係から「この金額を帳簿にどのように記入いたしましょうか」と尋ねられて、「ウェスパシアヌスに惚れられたため」と答えた。
§23utebatur et uersibus Graecis tempestiue satis, et de quodam procerae staturae improbiusque nato:
μακρὰ βιβάς, κραδάων δολιχόσκιον ἔγχος, et de Cerylo liberto, qui diues admodum ob subterfugiendum quandoque ius fisci ingenuum se et Lachetem mutato nomine coeperat ferre:
ὦ Λάχης, Λάχης,
ἐπὰν ἀποθάνῃς, αὖθισ ἐξ ἀρχῆσ ἔσει
σὺ Κηρύλος. maxime tamen dicacitatem adfectabat in deformibus lucris, ut inuidiam aliqua cauillatione dilueret transferretque ad sales.
彼はギリシア語の詩句も極めて時宜にかなって用いた。 ある背が高く不相応な生まれの男に対しては、「大股に歩みつつ、長き影をなす槍を振りかざし」また、非常に裕福になり、いつの日か皇帝私金に対する義務を逃れるために、名を変えて自分は自由民生まれであり名前はラケースだと主張し始めていた解放奴隷のケリュロスに対しては、「おお、ラケース、ラケースよ、お前が死んだなら、また最初からお前はケリュロスに戻るのだ」しかし彼は、何らかの冷やかしによって悪評を薄め、それを笑い話へと転じるために、とりわけ卑しい儲け話において毒舌を好んで用いた。
Quendam e caris ministris dispensationem cuidam quasi fratri petentem cum distulisset, ipsum candidatum ad se uocauit; exactaque pecunia, quantam is cum suffragatore suo pepigerat, sine mora ordinauit;
お気に入りの従属者の一人が、自分の兄弟のような人物のために管理職のポストを求めてきて、ウェスパシアヌスがそれを引き延ばしていたところ、彼はその候補者自身を自分の元に呼び出し、彼がその推薦人と約束していた額の金銭を自分で徴収した上で、直ちに彼を任命した。
interpellanti mox ministro: 'alium tibi,' ait, 'quaere fratrem;
その後間もなく、件の従属者が不服を申し立てると、彼は言った。 「自分に別の兄弟を探すがよい。
hic, quem tuum putas, meus est.
お前が自分のものだと思っているこの男は、私のものだ。
' mulionem in itinere quodam suspicatus ad calciandas mulas desiluisse, ut adeunti litigatori spatium moramque praeberet, interrogauit quanti calciasset, et pactus est lucri partem.
」旅の途中、ラバ追いがラバに蹄鉄を打つために飛び降りたのを、近づいてくる訴訟人に時間と猶予を与えるためではないかと疑った際、彼はいくらで蹄鉄を打ったのかと尋ね、その儲けの分け前を約束させた。
reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae uectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admouit ad nares, sciscitans num odore offenderetur;
息子のティトゥスが、尿にまで税を考案したことを非難したとき、彼は最初の税収から得た硬貨を息子の鼻に近づけ、その臭いに不快感があるかどうかを尋ねた。
et illo negante: 'atquin,' inquit, 'e lotio est. ' nuntiantis legatos decretam ei publice non mediocris summae statuam colosseam, iussit uel continuo ponere, cauam manum ostentans et paratam basim dicens.
そして息子が「ない」と答えると、「だがしかし、これは尿から出たのだ」と言った。 ある使節たちが、国家の費用で彼のために高額な巨像を建てることが決まったと報告した際、彼は手のひらを窪めて見せ、台座は準備できていると言って、すぐに建てるようにと命じた。
ac ne in metu quidem ac periculo mortis extremo abstinuit iocis.
また、死の恐怖や極限の危険においてさえ、彼は冗談を言うことをやめなかった。
nam cum inter cetera prodigia Mausoleum derepente patuisset et stella crinita in caelo apparuisset, alterum ad Iuniam Caluinam e gente Augusti pertinere dicebat, alterum ad Parthorum regem qui capillatus esset;
すなわち、他の不吉な前兆に混じって、アウグストゥス廟の扉が突如として開き、空に彗星が現れたとき、前者はアウグストゥスの一族であるユーニア・カルウィナに関係することであり、後者は髪の長いパルティアの王に関係することだと彼は言った。
prima quoque morbi accessione: 'uae,' inquit, 'puto deus fio. '
また、病気が最初に発作を見せたときにも、「おやおや、私は神になりつつあるようだ」と言った。
§24Consulatu suo nono temptatus in Campania motiunculis leuibus protinusque urbe repetita, Cutilias ac Reatina rura, ubi aestiuare quotannis solebat, petit.
9回目の執政官の際、カンパニアで軽い発熱に襲われ、直ちにローマ市に戻った後、彼は毎年夏を過ごす習慣のあったクティリアエおよびレアテの田舎へと向かった。
hic cum super urgentem ualitudinem creberrimo frigidae aquae usu etiam intestina uitiasset nec eo minus muneribus imperatoriis ex consuetudine fungeretur, ut etiam legationes audiret cubans, aluo repente usque ad defectionem soluta, imperatorem ait stantem mori oportere;
ここで、悪化する病気に加えて、冷水を頻繁に使用したために腸をも痛めてしまった。 それにもかかわらず、いつものように皇帝の職務を遂行し、横たわったままで使節の引見さえ行っていたが、突如として下痢が始まって意識を失いかけると、「皇帝は立って死ぬべきである」と言った。
dumque consurgit ac nititur, inter manus subleuantium extinctus est VIIII. Kal. Iul. annum agens aetatis sexagensimum ac nonum superque mensem ac diem septimum.
そして、立ち上がろうと身を起こしたとき、支えていた者たちの手の中で、7月の朔日の9日前に、69歳と1か月と7日の生涯を閉じて息を引き取った。
§25Conuenit inter omnis, tam certum eum de sua suorumque genitura semper fuisse, ut post assiduas in se coniurationes ausus sit adfirmare senatui aut filios sibi successuros aut neminem.
彼が自分自身と家族の誕生の星を常に極めて確信していたため、自分に対する度重なる陰謀の後でも、「自分の跡を継ぐのは息子たちか、さもなければ誰もいない」と元老院に対してあえて言明したということについては、すべての人の意見が一致している。
dicitur etiam uidisse quondam per quietem stateram media parte uestibuli Palatinae domus positam examine aequo, cum in altera lance Claudius et Nero starent, in altera ipse ac filii.
また、かつて夢の中で、パラティウムの館の玄関の真ん中に天秤が正確に釣り合って置かれており、一方の皿にはクラウディウスとネロが立ち、他方の皿には彼自身と息子たちが立っているのを見たと言われている。
nec res fefellit, quando totidem annis parique temporis spatio utrique imperauerunt.
そして事態はその通りになった。 なぜなら、双方の家系が全く同じ年数、同じ期間にわたって統治したからである。