§8castra uero ingressus nihil cuiquam poscenti negauit atque etiam ultro ignominiosis notas, reis sordes, damnatis supplicia dempsit.
他进入营地后,对任何人的请求都未予拒绝,甚至还主动免除了受辱者的烙印、被告人的污衣以及已定罪者的刑罚。
quare uixdum mense transacto, neque diei neque temporis ratione habita, ac iam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita ut erat in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos uicos, strictum Diui Iuli gladium tenens detractum delubro Martis atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam.
因此,还不到一个月,在既未考虑日子也未考虑时间的情况下,而且已是傍晚,他突然被士兵们从卧室中拉了出来,当时他就穿着一身居家便服,被簇拥着尊为皇帝,并被带到最繁华的街道上巡游,手里握着神圣的尤里乌斯那柄拔出的宝剑,这柄剑是从马尔斯神庙中取下的,并在最初的祝贺中由某人递给了他。
nec ante in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem consternatis et quasi omine aduerso anxiis omnibus: 'bono,' inquit, 'animo estote! nobis adluxit,' nullo sermone alio apud milites usus.
直到食堂因烟囱失火而燃烧起来,他才回到了行辕。 当时,众人惊慌失措,忧心忡忡,视之为不祥之兆,他却说:“大家放心! 光芒已照亮了我们。 ”他对士兵们再没有说其他的话。
consentiente deinde etiam superioris prouinciae exercitu, qui prior a Galba ad senatum defecerat, cognomen Germanici delatum ab uniuersis cupide recepit, Augusti distulit, Caesaris in perpetuum recusauit.
随后,先前已背叛加尔巴而归顺元老院的上行省军队也表示同意,他便欣然接受了众人奉上的“日耳曼尼库斯”称号,推迟了“奥古斯都”的称号,并永远拒绝了“凯撒”的称号。
§9ac subinde caede Galbae adnuntiata, compositis Germanicis rebus, partitus est copias, quas aduersus Othonem praemitteret quasque ipse perduceret.
紧接着,加尔巴被杀的消息传开,他在整顿好日耳曼尼亚的事务后,分割了兵力,一部分派去迎击奥托,另一部分由他亲自带领。
praemisso agmine laetum euenit auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila aduolauit lustratisque signis ingressos uiam sensim antecessit.
在先遣部队出发时,出现了一个吉祥的预兆:一只鹰突然从右侧飞来,在军旗上方盘旋之后,便在前方缓缓引路。
at contra ipso mouente statuae equestres, cum plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam religiosissime circumdederat, in profluentem excidit; mox Viennae pro tribunali iura reddenti gallinaceus supra umerum ac deinde in capite astitit.
但相反,在他自己动身时,虽然人们在多处为他竖立了骑马雕像,这些雕像却突然折断了腿,一并倒塌,而他极其虔诚地戴在头上的月桂冠也掉进了河里;不久在维恩纳,当他在审判坛前执掌审判时,一只公鸡飞到了他的肩膀上,随后又立在他的头上。
quibus ostentis par respondit exitus; nam confirmatum per legatos suos imperium per se retinere non potuit.
与这些征兆相对应的是一个相似的结局:因为依靠部将们巩固起来的皇位,他自己却无法维持。
§10De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum adhuc in Gallia esset, audiit nihilque cunctatus, quicquid praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctorauit edicto iussas tribunis tradere arma.
他在加里亚时就听说了贝特里亚库姆的胜利和奥托的死讯。 他毫不迟疑,以一道命令遣散了所有亲卫队,视其为极恶劣的先例,并命令他们将武器交还给护民官。
centum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni datos inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et supplicio adfici imperauit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore uita sua quam ex imperii maiestate gessisset.
然而,对于那一百二十名曾向奥托递交请愿书、因在刺杀加尔巴中立下功勋而要求赏赐的人,他下令搜捕并处以极刑。 这确实是一件极好且高尚的举动,足以展现出一个杰出君主的希望,只要他没有把其余的事务更多地按照自己的本性和以往的生活,而不是按照帝国的威严去办理。
namque itinere incohato per medias ciuitates ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et uariarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus.
因为旅程一开始,他就以凯旋者的仪式穿过各个城市,坐着极其奢华、用各种花冠装饰的船只在河流中航行。 在极其丰盛的宴席准备中,随从和士兵毫无纪律,他将所有人的掠夺和横暴都当作玩笑。 这些士兵不满足于到处公开发放的宴饷,任意宣布他们中意的任何人获得自由,对反抗者施以鞭笞、殴打,甚至常常致伤,有时甚至致死。
utque campos, in quibus pugnatum est, adit, abhorrentis quosdam cadauerum tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime olere occisum hostem et melius ciuem.
当他来到曾发生战斗的平原时,面对一些对尸体腐臭感到恶心的人,他竟然用令人厌恶的话语宣称:“杀死的敌人闻起来极香,而死去的同胞闻起来更香。
nec eo setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum meri propalam hausit passimque diuisit.
”尽管如此,为了减轻恶臭的浓度,他还是当众狂饮了许多烈酒,并分发给各处。
pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum.
他以同样的虚荣和狂傲,看着为纪念奥托而刻字的石碑,说它配得上这样的陵墓,并将奥托自杀时使用的短剑送往阿格里皮娜殖民地献给马尔斯。
in Appennini quidem iugis etiam peruigilium egit.
在亚平宁山脉的脊梁上,他甚至举行了通宵的狂欢。
§11urbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque uexilla, sagulatis comitibus ac detectis commilitonum armis.
最终,他穿着将领斗篷,腰悬佩剑,在军旗和旗帜中,伴随着军号声进入了罗马城。 他的随从们身披军用斗篷,战友们的武器也裸露在外。
Magis deinde ac magis omni diuino humanoque iure neglecto Alliensi die pontificatum maximum cepit, comitia in decem annos ordinauit seque perpetuum consulem.
此后,他越来越无视一切神圣和世俗的法则,在阿利亚惨败之日就任最高祭司之职,安排了十年的选举,并自任永久执政官。
et ne cui dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana cantica primus exultans etiam plausit.
为了不让任何人怀疑他选择以何种典范来治理国家,他在战神广场的中央,召集了大批公职祭司,为尼禄举行了亡灵祭祀,并在盛大的宴会上公开敦促一位深受喜爱的琴手,要他弹唱一首主子(尼禄)的歌。 当那人开始演唱尼禄的乐曲时,他第一个兴奋地跳起来鼓掌。