§5sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat.
然而,奥托曾希望自己能被加尔巴收养,并且天天对此充满期待。
sed postquam Pisone praelato spe decidit, ad uim conuersus est instigante super animi dolorem etiam magnitudine aeris alieni.
但是,在庇索被优先提拔、他的希望破灭之后,在内心的痛苦以及巨额债务的驱使下,他转向了武力。
neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse, nihilque referre ab hoste in acie an in foro sub creditoribus caderet.
因为他毫不掩饰地表示,自己除非成为皇帝,否则便无法立足,而在战场上死于敌人之手,还是在广场上倒在债主脚下,对他来说毫无区别。
ante paucos dies seruo Caesaris pro impetrata dispensatione decies sestertium expresserat;
几天前,他曾因帮皇帝的一名奴隶谋得主管之职,而从其手中榨取了一百万塞斯特尔提乌斯;这笔资金便成了如此宏大起事的准备金。
hoc subsidium tanti coepti fuit. ac primo quinque speculatoribus commissa res est, deinde decem aliis, quos singuli binos produxerant;
起初,这件事情只交托给了五名禁卫密探,随后又交给了另外十名,即这十人每人又带了两个人来;所有人当场获得了一万塞斯特尔提乌斯,并被承诺事成后给五万。
omnibus dena sestertia repraesentata et quinquagena promissa. per hos sollicitati reliqui, nec adeo multi, haud dubia fiducia in ipso negotio pluris adfuturos.
通过这些人,其余的兵士也受到了拉拢,虽然人数并不算多,但他们确信,一旦行动真正开始,定会有更多的人加入。
§6tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque in Palatio Galbam adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur inuidia, quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero.
在收养仪式之后,他本意图立即占领军营,并袭击正在帕拉蒂乌姆山进膳的加尔巴,但当时值班的护卫大队的顾虑阻碍了他,以免他们蒙受恶名,因为正是在这同一支大队值班时,盖乌斯被刺杀,尼禄亦被抛弃。
medium quoque tempus religio et Seleucus exemit.
此外,宗教上的忌日和塞琉古的阻挠也耗去了中间的这段时间。
Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in foro sub aede Saturni ad miliarium aureum opperirentur, mane Galbam salutauit, utque consueuerat osculo exceptus, etiam sacrificanti interfuit audiuitque praedicta haruspicis.
于是,在约定的那天,他预先通知同谋者在广场上萨图尔努斯神庙下的黄金里程碑处等候他。 早晨,他前去向加尔巴问安,并按惯例接受了亲吻,甚至还出席了加尔巴的祭祀,听取了内脏占卜师的预言。
deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum.
随后,当一名释奴报告说建筑师们已到(这是约定的信号)时,他便装作要去视察一处待售的房屋而离开,并从帕拉蒂乌姆山的后门悄悄溜走,奔向约定的地点。
alii febrem simulasse aiunt eamque excusationem proximis mandasse, si quaereretur.
也有人说,他假装发烧,并嘱咐身边的人,如果有人找他,就用这个借口来推托。
tunc abditus propere muliebri sella in castra contendit ac deficientibus lecticaris cum descendisset cursumque cepisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora succollatus et a praesente comitatu imperator consalu tatus inter faustas adclamationes strictosque gladios ad principia deuenit, obuio quoque non aliter ac si conscius et particeps foret adhaerente.
随后,他迅速躲进一辆女用轿子里,向军营赶去。 当轿夫们体力不支时,他便走下轿子开始奔跑,但因鞋带松落而停了下来,直到人们毫不延迟地将他扛在肩膀上,并在在场随行人员的欢呼声中向他高呼皇帝。 伴随着吉祥的欢呼和出鞘的利剑,他来到了军营总部,一路上遇到的每一个人都加入了进来,仿佛他们也是同谋和参与者一样。
ibi missis qui Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos pollicitationibus militum animos nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se habiturum, quod sibi illi reliquissent.
在那里,他派人去刺杀加尔巴和庇索,为了用许诺来拉拢士兵的心,他在对集会的演讲中只极力声明:他最终将拥有的,仅仅是士兵们留给他的东西。
§7Dein uergente iam die ingressus senatum positaque breui oratione quasi raptus de publico et suscipere imperium ui coactus gesturusque communi omnium arbitrio, Palatium petit.
随后,在黄昏时分,他进入元老院,发表了简短的演讲,声称自己仿佛是从街头被劫持而来,被迫以武力承接帝位,并且今后将依照众人的共同意志进行治理。 接着,他前往帕拉蒂乌姆山。
ac super ceteras gratulantium adulantiumque blanditias ab infima plebe appellatus Nero nullum indicium recusantis dedit, immo, ut quidam tradiderunt, etiam diplomatibus primisque epistulis suis ad quosdam prouinciarum praesides Neronis cognomen adiecit.
除了那些祝贺和巴结他的人奉上的种种谄媚之词外,他甚至被底层平民呼为“尼禄”,而他没有表现出任何拒绝的意思。 不仅如此,正如某些人所记载的那样,他甚至在自己的通行证以及给某些行省总督的第一批信件中,加上了“尼禄”这一家族名。
certe et imagines statuasque eius reponi passus est et procuratores atque libertos ad eadem officia reuocauit, nec quicquam prius pro potestate subscripsit quam quingenties sestertium ad peragendam Auream domum.
可以肯定的是,他允许重新树立尼禄的画像和雕像,并将尼禄的代理官和释奴召回原职。 而他掌权后签署的第一份手令,就是拨出五千万塞斯特尔提乌斯以完工金宫。
Dicitur ea nocte per quietem pauefactus gemitus maximos edidisse repertusque a concursantibus humi ante lectum iacens per omnia piaculorum genera Manes Galbae, a quo deturbari expellique se uiderat, propitiare temptasse;
据说,那天夜里他在睡梦中受惊,发出了巨大的呻吟声,被奔来的人们发现躺在床前的地板上。 他试图通过各种赎罪仪式来安抚加尔巴的亡灵,因为他曾梦见自己被加尔巴推倒并驱逐。
postridie quoque in augurando tempestate orta grauiter prolapsum identidem obmurmurasse:
τί γάρ μοι καὶ μακροῖσ αὐλοῖς; §8Sub idem uero tempus Germaniciani exercitus in Vitelli uerba iurarant.
第二天,在进行鸟卜仪式时风暴大作,他重重地摔了一跤,并一再嘟囔着: τί γάρ μοι καὶ μακροῖσ αὐλοῖς; 然而,就在同一时期,日耳曼尼亚的军队已向维特里乌斯宣誓效忠。
quod ut comperit, auctor senatui fuit mittendae legationis, quae doceret electum iam principem, quietem concordiamque suaderet; et tamen per internuntios ac litteras consortem imperii generumque se Vitellio optulit.
奥托得知此事后,便建议元老院派遣使节,告知对方新帝已立,并劝说其保持和平与和睦;但与此同时,他仍通过中间人和信件,向维特里乌斯提出自己愿与其共享帝位并做其女婿。
uerum haud dubio bello iamque ducibus et copiis, quas Vitellius praemiserat, appropinquantibus animum fidemque erga se praetorianorum paene internecione amplissimi ordinis expertus est.
然而,战争已不可避免,且维特里乌斯派遣的先锋将领和军队正日益逼近,在此关头,他体验到了近卫军对他的忠诚与拥戴,但这几乎导致了最高阶层的灭顶之灾。
placuerat per classiarios arma transferri remittique nauibus; ea cum in castris sub noctem promerentur, insidias quidam suspicati tumultum excitauerunt;
此前曾决定由水兵运送武器并用船只送回;当这些武器在傍晚时分于军营中被搬出时,一些人怀疑其中有阴谋,便骚动了起来。
ac repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem senatus flagitantes, repulsisque tribunorum qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut erant cruenti, ubinam imperator esset requirentes perruperunt in triclinium usque nec nisi uiso destiterunt.
突然间,在没有任何确正领袖的情况下,所有人冲向帕拉蒂乌姆山,要求屠杀元老院议员。 他们击退了企图阻拦他们的护卫军官,并杀死了其中几人。 他们身上还带着血迹,一边询问皇帝在何处,一边一路闯入餐厅,直到亲眼见到皇帝才罢休。
Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere incohauit, nulla ne religionum quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, quod antiquitus infaustum habetur, et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt, praeterea aduersissimis auspiciis.
另一方面,他积极甚至过于匆忙地开始了远征,丝毫不顾及宗教仪式。 当时圣盾已被移出但尚未归位(这在自古以来被视为不祥之兆),而且那一天正是众神之母的崇拜者们开始哀悼和痛哭的日子,此外还在极不吉利的预兆下出发。
nam et uictima Diti patri caesa litauit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad uicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam offendit.
因为,在向父神迪斯献祭牺牲时,他得到了吉兆,然而在这种祭祀中,相反的内脏才是更好的预兆。 而且,刚一出发他就因台伯河的洪水而受阻,甚至在第二十个里程碑处,还遇到了因房屋倒塌而道路被堵塞的情况。