Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 奥托传 §9-12

贝特里亚库姆战败与奥托自杀

第 3 段,共 3 段 · 拉丁语

内容简介

在贝特里亚库姆遭遇决定性战败后,奥托为了避免内战造成的进一步流血,毅然决定自杀,并在安顿好后事后结束了自己的生命。他壮烈而体面的死与他平日里女性化的柔弱外貌和生活方式形成了鲜明的对比,赢得了众多士兵和民众的深切哀悼与赞誉。

§9simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium.
怀着同样的鲁莽,尽管对任何人来说毫无疑问战争应当拖延下去,因为敌军正受到饥饿和地形狭隘的逼迫,然而他还是决定尽快决战,不知是因为无法忍受更长久的焦虑,并希望在维特里乌斯到达之前能极大地解决战争,还是因为无法抵挡士兵们要求战斗的热情。
nec ulli pugnae affuit substititque Brixelli.
而他本人没有出席任何战斗,而是留在了布里塞鲁姆。
Et tribus quidem, uerum mediocribus proelis apud Alpes circaque Placentiam et ad Castoris, quod loco nomen est, uicit; nouissimo maximoque apud Betriacum fraude superatus est, cum spe conloquii facta, quasi ad condicionem pacis militibus eductis, ex inprouiso atque in ipsa consalutatione dimicandum fuisset.
而在阿尔卑斯山附近、普拉肯提亚周围以及被称为“卡斯托尔之地”的三个小规模战斗中,他确实获胜了;但在贝特里亚库姆的最后且最大的一次战斗中,他因受骗而被击败,因为在给予了会谈的希望后,士兵们仿佛是为了和平条件而被带出,却在出其不意中、甚至在互相致敬的时刻不得不进行战斗。
ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur, magis pudore, ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere perseueraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum;
于是他立刻产生了死去的决心,正如许多人且非无端地认为的那样,这更多是因为羞愧,不愿在国家和人们面临如此巨大危险的情况下继续为自己争夺统治权,而不是因为对自己的军队有任何绝望或不信任。
quippe residuis integrisque etiam nunc quas secum ad secundos casus detinuerat, et superuenientibus aliis e Dalmatia Pannoniaque et Moesia, ne uictis quidem adeo afflictis ut non in ultionem ignominiae quiduis discriminis ultro et uel solae subirent.
因为即使在此时,他为了防备万一而留在身边的无损军队依然存在,而且还有其他军队正从达尔马提亚、潘诺尼亚和莫埃西亚赶来,甚至被击败的人也远未沮丧到不愿为了洗刷耻辱而甘愿冒任何危险、甚至仅靠他们自己去战斗。
§10Interfuit huic bello pater meus Suetonius Laetus, tertiae decimae legionis tribunus angusticlauius.
我的父亲苏埃托尼乌斯·莱图斯,作为第十三军团的细带骑士军事护民官,参加了这场战争。
is mox referre crebro solebat Othonem etiam priuatum usque adeo detestatum ciuilia arma, ut memorante quodam inter epulas de Cassi Brutique exitu cohorruerit; nec concursurum cum Galba fuisse, nisi confideret sine bello rem transigi posse; tunc ad despiciendam uitam exemplo manipularis militis concitatum, qui cum cladem exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem faceret ac nunc mendaci nunc timoris, quasi fugisset, ex acie argueretur, gladio ante pedes eius incubuerit.
他后来经常提起,奥托甚至在一介平民时就极度厌恶内战,以至于当有人在宴席上提到卡西乌斯和布鲁图斯的结局时,他都会浑身战栗;而且他绝不会与加尔巴发生冲突,除非他确信事情可以在没有战争的情况下解决;而当时,他因一名普通步卒的榜样而受到激发,决定放弃生命。 那名士兵在报告了军队的战败后,没有得到任何人的信任,并被指责要么撒谎,要么是因为害怕而从战场上逃跑,于是他便在奥托的脚前伏剑自刎。
hoc uiso proclamasse eum aiebat, non amplius se in periculum talis tamque bene meritos coniecturum.
父亲说,看到这一幕后,奥托大声宣告,自己绝不会再让这些如此忠诚且有功勋的人陷入危险之中。
Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio destinarat, commendans reliquias suas et memoriam.
因此,他鼓励他的长兄、长兄的儿子以及他的每一位朋友,让他们各自根据自己的能力为自己打算,并在与所有人拥抱和亲吻后将他们送走。 随后,他独自一人写了两封信,一封是对他姐姐的慰问信,另一封是对他曾打算娶为妻子的尼禄遗孀梅萨利纳的,将自己的遗骸和记忆托付给她。
quicquid deinde epistularum erat, ne cui periculo aut noxae apud uictorem forent, concremauit.
接着,为了不让任何信件在胜者那里给任何人带来危险或祸害,他将所有的信件付之一炬。
diuisit et pecunias domesticis ex copia praesenti.
他还从现有的现款中把钱分给了仆人们。
§11atque ita paratus intentusque iam morti, tumultu inter moras exorto ut eos, qui discedere et abire coeptabant, corripi quasi desertores detinerique sensit: 'adiciamus,' inquit, 'uitae et hanc noctem,' his ipsis totidemque uerbis, uetuitque uim cuiquam fieri; et in serum usque patente cubiculo, si quis adire uellet, potestatem sui praebuit.
这样做好准备并已一心求死时,在耽搁的间隙中发生了骚乱,当他发觉那些开始离开和离去的人被当作逃兵抓起来并扣留时,他说道:“让我们在生命中也加上这一个夜晚吧,”他确实是用这几个字说的,并禁止对任何人施加暴力;他让卧室的门一直敞开到深夜,如果有人想来见他,他就给他们见面的机会。
post hoc sedata siti gelidae aquae potione arripuit duos pugiones et explorata utriusque acie, cum alterum puluino subdidisset, foribus adopertis artissimo somno quieuit.
在此之后,他喝了一口冷水解了渴,拿起两把短剑,在测试了两者的刃口后,将其中一把放在枕头下,关上门,进入了极深的睡眠。
et circa lucem demum expergefactus uno se traiecit ictu infra laeuam papillam irrumpentibusque ad primum gemitum modo celans modo detegens plagam exanimatus est et celeriter, nam ita praeceperat, funeratus, tricensimo et octauo aetatis anno et nonagensimo et quinto imperii die.
直到黎明时分,他醒了过来,用一击刺穿了自己左乳房的下方。 在听到第一声呻吟而冲进来的人们面前,他时而遮掩时而显露伤口,最终断了气。 由于他曾如此吩咐,葬礼很快举行,时年三十七岁,在位第九十五天。
§12Tanto Othonis animo nequaquam corpus aut habitus competit.
奥托如此伟大的精神,其身体和外表却决不相称。
fuisse enim et modicae staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum uero paene muliebrium, uulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo dinosceret;
因为据说他身材矮小,双脚畸形且双腿弯曲,但在整洁方面却近乎女性,不仅拔除体毛,而且因为头发稀疏,头上戴着一顶贴合并固定好的假发,以至于没有人能分辨出来。
quin et faciem cotidie rasitare ac pane madido linere consuetum, idque instituisse a prima lanugine, ne barbatus umquam esset;
不仅如此,他每天都要刮脸,并用浸湿的面包涂抹,而且从刚长出茸毛时起就一直这样做,以便永远不长胡须。
sacra etiam Isidis saepe in lintea religiosaque ueste propalam celebrasse.
他甚至常常身穿亚麻布的圣洁衣服,公开举行伊西斯的祭祀。
per quae factum putem, ut mors eius minime congruens uitae maiore miraculo fuerit.
我认为正因为这些原因,他那与一生极其不符的死亡才成了一个更大的奇迹。
multi praesentium militum cum plurimo fletu manus ac pedes iacentis exosculati, fortissimum uirum, unicum imperatorem praedicantes, ibidem statim nec procul a rogo uim suae uitae attulerunt;
在场的许多士兵流着热泪,亲吻着躺在地上死去的奥托的手和脚,称他为最勇敢的人、独一无二的皇帝,并当场在离火葬柴堆不远的地方自尽。
multi et absentium accepto nuntio prae dolore armis inter se ad internecionem concurrerunt.
许多不在场的人在收到消息后,也因悲痛而在彼此之间厮杀,直至灭绝。
denique magna pars hominum incolumem grauissime detestata mortuum laudibus tulit, ut uulgo iactatum sit etiam, Galbam ab eo non tam dominandi quam rei p. ac libertatis restituendae causa interemptum.
最后,很大一部分人在他活着时极度厌恶他,在他死后却对他赞美有加,以至于民间甚至流传着这样的说法:他杀死加尔巴不是为了统治,而是为了重建共和国和自由。

词汇与语法注释

  1. 9.1simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret — “simili temeritate”(怀着同样的鲁莽)是夺格表示方式,将奥托当前的决战决定与之前起事和远征的鲁莽相类比。 “quin”引导的从句是名词性从句,与双重否定表达“dubium nemini esset”(对任何人都没有疑问)连用。
  2. 9.3ne uictis quidem adeo afflictis ut non... subirent — “ut non”引导结果从句,与主句中的副词“adeo”(如此)相呼应。伴随未完成过去时虚拟式“subirent”,表明即使是战败的士兵,其斗志也并未消沉到不愿为了洗刷耻辱而甘愿冒任何危险的程度。
  3. 10.1nec concursurum cum Galba fuisse, nisi confideret — 间接叙述中的过去虚拟条件从句。直陈式原形“non concurrisset, nisi confideret”在引入转述的主动词“referre solebat”的支配下,转换成了宾格加不定式结构(“concursurum fuisse”)。
  4. 12.1ut nemo dinosceret — 由“ut”引导的结果从句,使用未完成过去时虚拟式“dinosceret”。这表明奥托的假发与头部贴合得非常完美,以至于达到了“没有人能分辨出来”的结果。
  5. 12.2per quae factum putem, ut mors eius... maiore miraculo fuerit — “putem”是潜在虚拟语气现在时(“我认为”)。“factum [esse]”是由“putem”支配的宾格不定式结构中的不定式。整个“ut”从句是名词性结果从句,作“factum”的主语,表明他的死成了一个更大的奇迹。“maiore miraculo”为双与格(表示结果或目的的与格)。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 奥托传 §9-12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo018.humanitext-lat2:9-12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。