Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 奥托传 §1-4

奥托的家世早年与卢西塔尼亚行省统治

第 1 段,共 3 段 · 拉丁语

内容简介

本文叙述了奥托的家系及其父亲的生平,他在青年时期的放荡以及与尼禄的亲密关系,因波培娅·萨比娜与尼禄发生冲突而被排挤至卢西塔尼亚,以及他在当地的善政和因加尔巴起事而萌生的称帝野心。

§1Maiores Othonis orti sunt oppido Ferentio, familia uetere et honorata atque ex principibus Etruriae.
奥托的祖先源自费伦提乌姆城,是一个古老而受人尊敬的家族,属于伊特鲁里亚的首领。
auus M. Saluius Otho, patre equite R., matre humili incertum an ingenua, per gratiam Liuiae Augustae, in cuius domo creuerat, senator est factus nec praeturae gradum excessit.
他的祖父马尔库斯·萨尔维乌斯·奥托,父亲是罗马骑士,母亲出身卑微(是否为自由民尚不确定),因深受利维娅·奥古斯塔的恩宠(他是在她家中长大的)而成为元老院议员,但其职位未能超过法官级别。
Pater L. Otho, materno genere praeclaro multarumque et magnarum propinquitatium, tam carus tamque non absimilis facie Tiberio principi fuit, ut plerique procreatum ex eo crederent.
父亲卢基乌斯·奥托,外祖父系显赫且姻亲众多,因深受提贝里乌斯皇帝的喜爱且容貌极其相似,以至于大多数人相信他是皇帝的亲生子。
urbanos honores, proconsulatum Africae et extraordinaria imperia seuerissime administrauit.
他极其严厉地履行了城市官职、阿非利加行省总督及特别军事统帅之职。
ausus etiam est in Illyrico milites quosdam, quod motu Camilli ex paenitentia praepositos suos quasi defectionis aduersus Claudium auctores occiderant, capite punire et quidem ante principia se coram, quamuis ob id ipsum promotos in ampliorem gradum a Claudio sciret.
在伊利里库姆,他甚至敢于对某些士兵处以死刑,原因是他们在卡米卢斯叛乱中因悔恨而杀害了他们的长官,将其视为反叛克劳狄乌斯的魁首。 而且,他还是在军营总部前当着自己的面执行的,尽管他明知这些士兵正是因为这一行为已被克劳狄乌斯提拔到了更高的阶级。
quo facto sicut gloriam auxit, ita gratiam minuit; quam tamen mature reciperauit detecta equitis R. fraude, quem prodentibus seruis necem Claudio parare compererat.
此举虽然增加了他的名望,却减少了他的受宠程度;然而,在揭发了一名罗马骑士的阴谋后,他很快便恢复了受宠。 他通过奴隶的密告,得知该骑士正企图谋害克劳狄乌斯。
namque et senatus honore rarissimo, statua in Palatio posita, prosecutus est eum et Claudius adlectum inter patricios conlaudans amplissimis uerbis hoc quoque adiecit: 'uir, quo meliores liberos habere ne opto quidem.
因此,元老院授予了他极罕见的荣誉,将他的雕像设立在帕拉蒂乌姆山,而克劳狄乌斯在将他选入贵族阶层并给予极高的赞誉之余,还加了这样一句话:“这样一个男子,我甚至不指望能有比他更好的儿子。
' ex Albia Terentia splendida femina duos filios tulit, L. Titianum et minorem M. cognominem sibi; tulit et filiam, quam uixdum nubilem Druso Germanici filio despondit.
”他与高贵的女子阿尔比娅·泰伦提娅生有两个儿子,即卢基乌斯·提提亚努斯和与他同名的次子马尔库斯(即后来的奥托皇帝);他还生有一个女儿,在她几乎还未到婚龄时,就许配给了日耳曼尼库斯之子德鲁苏斯。
§2Otho imperator IIII. Kal. Mai. natus est Camillo Arruntio Domitio Ahenobarbo cons.
奥托皇帝出生于卡米卢斯·阿尔恩提乌斯和多米提乌斯·阿黑诺巴尔布斯任执政官之年,五月朔日的前四天。
a prima adulescentia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre, ferebatur et uagari noctibus solitus atque inualidum quemque obuiorum uel potulentum corripere ac distento sago impositum in sublime iactare.
他自幼便奢侈放荡,以至于经常受到父亲的鞭笞;据说他还习惯于在夜间游荡,抓住遇到的每一个体弱者或醉汉,将他们放在拉紧的斗篷上抛向空中。
post patris deinde mortem libertinam aulicam gratiosam, quo efficacius coleret, etiam diligere simulauit quamuis anum ac paene decrepitam;
父亲去世后,为了更有效地巴结权贵,他甚至假装爱上了一个在宫廷中得宠的释奴妇女,尽管她是一个年迈且几乎风烛残年的老妇。
per hanc insinuatus Neroni facile summum inter amicos locum tenuit congruentia morum, ut uero quidam tradunt, et consuetudine mutui stupri.
通过她,他得以巴结尼禄,并由于性格相投,或者正如某些人所传,由于互相男色的关系,轻而易举地在尼禄的朋友中占据了最高的地位。
ac tantum potentia ualuit, ut damnatum repetundis consularem uirum, ingens praemium pactus, prius quam plane restitutionem ei impetrasset, non dubitaret in senatum ad agendas gratias introducere.
他的权势如此之大,以至于在承诺获得巨额报酬后,甚至在尚未完全为其争取到复权之前,就毫不犹豫地将一名因贪污被判罪的前执政官带入元老院去表达谢意。
§3omnium autem consiliorum secretorumque particeps die, quem necandae matri Nero destinarat, ad auertendas suspiciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit;
作为所有阴谋与秘密的参与者,在尼禄预定谋杀其母亲的那天,为了消除嫌疑,他为母子二人准备了一场极其精致周到的晚宴。
item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, abductam marito demandatamque interim sibi, nuptiarum specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit, ut ne riualem quidem Neronem aequo tulerit animo creditur certe non modo missos ad arcessendam non recepisse, sed ipsum etiam exclusisse quondam pro foribus astantem miscentemque frustra minas et preces ac depositum reposcentem.
同样,对于当时仍是尼禄情妇、被从丈夫身边带走并暂时托付给他的波培娅·萨比娜,他以结婚为幌子接纳了她;他不仅满足于占有她,而且爱得如此之深,以至于无法平心静气地容忍尼禄这个竞争对手。 人们确信,他不仅拒不接待被派来接她的人,甚至有一次还将守在门外、徒劳地软硬兼施并要求要回寄存物的尼禄本人拒之门外。
quare diducto matrimonio sepositus est per causam legationis in Lusitaniam.
因此,在婚姻关系解除后,他以出使卢西塔尼亚为名被排挤出京。
et satis uisum, ne poena acrior mimum omnem diuulgaret, qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit: cur Otho mentito sit, quaeritis, exul honore? uxoris moechus coeperat esse suae.
这被认为已经足够,免得更严厉的惩罚会宣扬出整场闹剧;然而,这件事情即便如此还是通过这首双行诗广为人知: “你们问,为什么奥托会以虚假的名誉流放? 因为他已经开始充当自己妻子的奸夫。
§4Prouinciam administrauit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia singulari.
” 他以财务官的身份治理该行省达十年之久,表现出非凡的克制与廉洁。
ut tandem occasio ultionis data est, conatibus Galbae primus accessit; eodemque momento et ipse spem imperii cepit magnam quidem et ex condicione temporum, sed aliquanto maiorem ex affirmatione Seleuci mathematici.
当复仇的机会终于到来时,他是第一个加入加尔巴起事的人;与此同时,他自己也对帝位抱有极大的希望,这希望一方面固然是由于当时的时局,但更多则是由于占星术士塞琉古的断言。
qui cum eum olim superstitem Neroni fore spopondisset, tunc ultro inopinatus aduenerat imperaturum quoque breui repromittens.
塞琉古曾预言他将比尼禄长寿,此时又出人意料地主动前来,再次承诺他不久后也将称帝。
nullo igitur officii aut ambitionis in quemquam genere omisso, quotiens cena principem acciperet, aureos excubanti cohorti uiritim diuidebat, nec minus alium alia uia militum demerebatur; cuidam etiam de parte finium cum uicino litiganti adhibitus arbiter totum agrum redemit emancipauitque, ut iam uix ullus esset, qui non et sentiret et praedicaret solum successione imperii dignum.
因此,他没有遗漏任何对任何人示好或讨好的手段,每当他宴请皇帝时,他都会向值班的护卫步兵大队的士兵们每人分发一枚金币,对于其他士兵,他也通过各种方式予以施恩;当他被邀请为一名因边界部分与邻居争执的士兵担任仲裁人时,他买下了整块土地并赠送给该兵士,以至于现在几乎没有人不感到并宣称,唯有他才配继承帝位。

词汇与语法注释

  1. §1 ¦2¦procreatum ex eo — 此处的 procreatum 是“对格与不定式”结构(省略了 esse),其主格意义上的主语代词(eum)被省略,指代前文的 L. Otho。
  2. §2 ¦1¦ferebatur et uagari noctibus solitus — 此句为“主格与不定式”结构。主句动词 ferebatur(据说他……)支配主格形式的分词 solitus [esse](习惯于……)及后文的不定式,其主语与主句主语(Otho)一致。
  3. §4 ¦2¦alium alia uia — 这是一种双重相关联的紧凑表达方式,意为“有人用这种方法,有人用那种方法”。alium 关联于部分属格 militum,而 alia uia 是表示手段的夺格。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 奥托传 §1-4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo018.humanitext-lat2:1-4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。