Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 加尔巴传 §5-8

加尔巴的前半生与行省总督经历

第 2 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

记述了加尔巴的婚姻生活、在军队中树立的严厉纪律、出任阿非利加总督的政绩,以及他退隐后被任命为西班牙总督并出现权力交替预兆的经历。

§5inter liberales disciplinas attendit et iuri.
在自由学艺中,他也致力于法律。
dedit et matrimonio operam; uerum amissa uxore Lepida duobusque ex ea filiis remansit in caelibatu neque sollicitari ulla condicione amplius potuit, ne Agrippinae quidem, quae uiduata morte Domiti maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus sollicitauerat modis, ut in conuentu matronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata sit a matre Lepidae.
他还曾努力于婚姻;但在失去了妻子莱皮达和她生的两个儿子后,他一直保持单身,此后任何条件都无法再动摇他,甚至连因多米提乌斯去世而守寡的阿格里皮娜也无法动摇他——她曾用尽各种方法诱惑当时尚未丧偶且还不是单身的加尔巴,以至于在一次贵妇的集会上,她被莱皮达的母亲痛斥,甚至被动手扇了耳光。
Obseruauit ante omnis Liuiam Augustam, cuius et uiuae gratia plurimum ualuit et mortuae testamento paene ditatus est; sestertium namque quingenties praecipuum inter legatarios habuit, sed quia notata, non perscripta erat summa, herede Tiberio legatum ad quingenta reuocante, ne haec quidem accepit.
他比任何人都更敬重莉薇娅·奥古斯塔,她在世时,她的庇护使他受益极深;她去世后,他几乎因她的遗言而致富;因为在所有受遗赠人中,他特别获得了五千万塞斯特尔提乌斯的遗产。 但由于这笔款项是用符号缩写而非用文字写明,继承人提贝里乌斯将遗赠削减到五十万,因此他连这笔钱也没有接受。
§6Honoribus ante legitimum tempus initis praetor commissione ludorum Floralium nouum spectaculi genus elephantos funambulos edidit; exim prouinciae Aquitaniae anno fere praefuit; mox consulatum per sex menses ordinarium gessit, euenitque ut in eo ipse †L. Domitio patri Neronis, ipsi Saluius Otho pater Othonis succederet, uelut praesagium insequentis casus, quo medius inter utriusque filios extitit imperator.
他在法定年龄之前就开始担任官职,作为法务官,在举办花神节竞技会时,他推出了一种新型景观——会走钢丝的大象;此后他管理阿基坦行省将近一年;不久后他担任了六个月的正式执政官,碰巧在这一官职中,他自己接替了尼禄的父亲路奇乌斯·多米提乌斯,而奥托的父亲萨尔维乌斯·奥托又接替了他自己,这仿佛是此后命运的预兆,因为他后来作为皇帝介于这两人的儿子之间。
A Gaio Caesare in locum Gaetulici substitutus, postridie quam ad legiones uenit, sollemni forte spectaculo plaudentes inhibuit data tessera, ut manus paenula continerent; statimque per castra iactatum est: disce miles militare: Galba est, non Gaetulicus.
他被盖乌斯·恺撒任命接替盖图利库斯。 在他到达军团的第二天,恰逢举行例行的观赏,他通过发布口令制止了鼓掌的人们,要求他们把手收在斗篷里;军营里立刻传开了这样的话: “士兵,学着去当兵:现在是加尔巴,不是盖图利库斯。
pari seueritate interdixit commeatus peti.
” 凭借同样的严厉,他禁止请求休假。
ueteranum ac tironem militem opere assiduo corroborauit matureque barbaris, qui iam in Galliam usque proruperant, coercitis, praesenti quoque Gaio talem et se et exercitum approbauit, ut inter innumeras contractasque ex omnibus prouinciis copias neque testimonium neque praemia ampliora ulli perciperent; ipse maxime insignis, quod campestrem decursionem scuto moderatus, etiam ad essedum imperatoris per uiginti passuum milia cucurrit.
他通过不断的劳作使老兵和新兵都得到了锻炼,并迅速平息了已经突入高卢的蛮族,从而在亲自到场的盖乌斯面前证明了自己和军队的实力,以至于在从各行省召集来的无数军队中,没有人获得比他们更高的赞誉和更多的奖赏;他本人最引人瞩目,因为他手持盾牌指挥平地演习,甚至在皇帝的战车旁跑了二十英里。
§7Caede Gai nuntiata multis ad occasionem stimulantibus quietem praetulit.
盖乌斯被杀的消息传来后,尽管许多人鼓动他趁此机会起事,他仍选择保持沉静。
per hoc gratissimus Claudio receptusque in cohortem amicorum tantae dignationis est habitus, ut cum subita ei ualitudo nec adeo grauis incidisset, dilatus sit expeditionis Britannicae dies.
因此,他深受克劳狄乌斯的器重,被接纳进友人的行列,享有了极高的尊荣,以至于当他突患并不太严重的疾病时,不列颠远征的日期都为此推迟了。
Africam pro consule biennio optinuit extra sortem electus ad ordinandam prouinciam et intestina dissensione et barbarorum tumultu inquietam; ordinauitque magna seueritatis ac iustitiae cura etiam in paruulis rebus.
他以资深执政官的身份管理阿非利加两年,这是未经抽签而被特选去整顿因内部纷争和蛮族骚乱而动荡不安的行省;他在些微的小事上也以极大的严厉和公正之心进行了整顿。
militi, qui per expeditionem artissima annona residuum cibariorum tritici modium centum denariis uendidisse arguebatur, uetuit, simul atque indigere cibo coepisset, a quoquam opem ferri; et is fame extabuit.
在一次远征中,当时粮食极度匮乏,一名士兵被控以一百银币的价格卖掉了他所剩的一莫狄乌斯小麦口粮,加尔巴便禁止任何人在该士兵开始缺粮时向其提供援助;于是那个人因饥饿而衰弱死去了。
at in iure dicendo cum de proprietate iumenti quaereretur, leuibus utrimque argumentis et testibus ideoque difficili coniectura ueritatis, ita decreuit ut ad lacum, ubi adaquari solebat, duceretur capite inuoluto atque ibidem reuelato eius esset, ad quem sponte se a potu recepisset.
而在司法审判中,当争论一头牲畜的所有权归属时,由于双方的论证和证言都很微弱,难以推测真相,他便裁决:将那头牲畜蒙住头带到它平时饮水的池塘,并在该处揭开其蒙头物,它在饮水后自愿走向谁,就归谁所有。
§8Ob res et tunc in Africa et olim in Germania gestas ornamenta triumphalia accepit et sacerdotium triplex, inter quindecimuiros sodalesque Titios item Augustales cooptatus; atque ex eo tempore prope ad medium Neronis principatum in secessu plurimum uixit, ne ad gestandum quidem umquam iter ingressus quam ut secum uehiculo proximo decies sestertium in auro efferret, donec in oppido Fundis moranti Hispania Tarraconensis oblata est.
由于当时在阿非利加以及往昔在日耳曼尼亚所立下的功绩,他获得了凯旋勋徽和三重祭司职,被选入十五人会、蒂提乌斯会以及奥古斯都神学士会;自那时起直到尼禄统治的中期,他大都在隐居中度过,甚至每次出行散心,若不让紧邻的马车载着一百万金塞斯特尔提乌斯随行,就绝不启程,直到他逗留在芬迪镇时,塔拉科西班牙行省总督的职位被授予了他。
acciditque, ut cum prouinciam ingressus sacrificaret, intra aedem publicam puero e ministris acerram tenenti capillus repente toto capite canesceret, nec defuerunt qui interpretarentur significari rerum mutationem successurumque iuueni senem, hoc est ipsum Neroni.
碰巧的是,当他进入该行省并举行祭祀时,在公立神庙内,捧着香炉的一个侍童的头发突然满头变白,不乏有人将其解释为预示着政局的变革、老人将接替年轻人,也就是说他自己将接替尼禄。
non multo post in Cantabriae lacum fulmen decidit repertaeque sunt duodecim secures, haud ambiguum summae imperii signum.
此后不久,一道闪电落入坎塔布里亚的湖中,并发现了十二柄战斧,这是最高统治权毫无疑问的预兆。

词汇与语法注释

  1. §5ne Agrippinae quidem, quae uiduata morte Domiti maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus sollicitauerat modis — ne... quidem 承接前文的 sollicitari... potuit 补充否定意义。在 quae 引导的关系从句中,对比了已经守寡(uiduata)的阿格里皮娜,与当时尚未丧偶(necdum caelibem)且依然处于已婚状态(maritum quoque)的加尔巴之间的婚姻状况与时间关系。
  2. §5sestertium ... quingenties — 表示巨额资金的拉丁语惯用表达。sestertium(表示十万塞斯特尔提乌斯单位的属格复数)与数副词 quingenties(五百次)结合,表示五千万塞斯特尔提乌斯。相反,随后的 quingenta(中性复数)则指五十万塞斯特尔提乌斯。
  3. §6euenitque ut in eo ipse L. Domitio patri Neronis, ipsi Saluius Otho pater Othonis succederet — euenit ut...(表示结果或偶发的名词从句)句型。虚拟式 succederet 支配了两个并列的动作:一个是 ipse(主语,指加尔巴)接替 L. Domitio(与格),另一个是 Saluius Otho(主语)接替 ipsi(与格,指加尔巴)。这是一个主格与与格交叉、高度对称的省略句构。
  4. §7militi, qui ... uetuit, ... a quoquam opem ferri — veto 的变格句式。通常 veto 携带宾格加不定式(対格不定詞),但此处 militi(与格)被置于类似于间接宾语的位置,并以被动不定式短语 a quoquam opem ferri(任何人提供援助)作为其直接宾语。
  5. §8ne ad gestandum quidem umquam iter ingressus quam ut ... efferret — 限制和除外的表达方式。ne... quidem... quam ut...(带有虚拟式 efferret)在没有比较级的情况下使用 quam ut,用以表示强烈的限制:“甚至在没有携带……的情况下,决不启程出行散心”。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 加尔巴传 §5-8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.humanitext-lat2:5-8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。