Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 加尔巴传 §11-14

加尔巴进入罗马与因失政而尽失民心

第 4 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

克服温德克斯之死带来的危机并在尼禄死后获得凯撒称号的加尔巴在进入罗马后,坐实了其残暴与贪婪的恶名。在三位亲信的操纵下,他朝令夕改、严酷无情的统治迅速失去了民心。

§11accessit ad tanta discrimina mors Vindicis, qua maxime consternatus destitutoque similis non multum afuit quin uitae renuntiaret.
如此重大的危机之中,又加上了温德克斯之死,这使他极其惊恐,近乎陷入绝境,以至于差一点就自我放弃了生命。
sed superuenientibus ab urbe nuntiis ut occisum Neronem cunctosque in uerba sua iurasse cognouit, deposita legati suscepit Caesaris appellationem iterque ingressus est paludatus ac dependente a ceruicibus pugione ante pectus; nec prius usum togae reciperauit quam oppressis qui nouas res moliebantur, praefecto praetori Nymphidio Sabino Romae, in Germania Fonteio Capitone, in Africa Clodio Macro legatis.
然而,随着从罗马城中接连传来使者,当他得知尼禄已被杀、所有人都已向他效忠宣誓时,他便放下了使节的称号,接受了凯撒的称呼,并披上将帅斗篷、将匕首自颈部悬挂于胸前,踏上了旅途;直到那些企图造反的人——即在罗马的近卫军长官宁菲迪乌斯·萨比努斯、在日耳曼的使节丰特尤斯·卡皮托、在非洲的使节克洛狄乌斯·马塞尔被镇压下去之后,他才重新穿回托加。
§12Praecesserat de eo fama saeuitiae simul atque auaritiae, quod ciuitates Hispaniarum Galliarumque, quae cunctantius sibi accesserant, grauioribus tributis, quasdam etiam murorum destructione punisset et praepositos procuratoresque supplicio capitis adfecisset cum coniugibus ac liberis; quodque oblatam a Tarraconensibus e uetere templo Iouis coronam auream librarum quindecim conflasset ac tres uncias, quae ponderi deerant, iussisset exigi.
在他到来之前,关于他的残暴和贪婪的传闻就已经先行传开:因为他曾对那些投奔他较慢的西班牙和高卢的城邦课以更沉重的赋税,甚至对某些城邦处以拆毁城墙的惩罚,并且将那些长官和代理官连同其妻子儿女一同处以极刑;还因为他将塔拉科人从古老的朱庇特神庙中奉献的一顶重达十五磅的金冠予以熔毁,并下令征收其重量上缺少的最后三盎司。
ea fama et confirmata et aucta est, ut primum urbem introiit.
当他一进入罗马城,这一传闻便得到了证实和加剧。
nam cum classiarios, quos Nero ex remigibus iustos milites fecerat, redire ad pristinum statum cogeret, recusantis atque insuper aquilam et signa pertinacius flagitantis non modo inmisso equite disiecit, sed decimauit etiam.
因为,对于那些被尼禄从桨手提拔为正式士兵的舰队兵,当他强迫他们回到先前的状态时,面对他们拒绝服从且更为顽固地要求军旗和记章的态度,他不仅派出骑兵予以冲散,甚至还处以了十分之一杀。
item Germanorum cohortem a Caesaribus olim ad custodiam corporis institutam multisque experimentis fidelissimam dissoluit ac sine commodo ullo remisit in patriam, quasi Cn. Dolabellae, iuxta cuius hortos tendebat, proniorem.
同样地,他解散了那支曾由历代凯撒设立用以贴身护卫、且在多次考验中表现得极为忠诚的日耳曼人步兵协辅队,并未给予任何赏赐便遣送回国,借口是他们似乎更偏向于格奈乌斯·多拉贝拉,因其营地就在后者的花园附近。
illa quoque uerene an falso per ludibrium iactabantur, adposita lautiore cena ingemuisse eum, et ordinario quidem dispensatori breuiarium rationum offerenti paropsidem leguminis pro sedulitate ac diligentia porrexisse, Cano autem choraulae mire placenti denarios quinque donasse prolatos manu sua e peculiaribus loculis suis.
以下这些事情,不论是真是假,也作为嘲讽之语广为流传:在摆上丰盛的宴席时他曾叹气;对呈上账目简报的首席管家,他为了奖赏其勤勉和细心,竟只递过去一盘豆子;而对极讨其欢心的管乐手卡努斯,他亲手从自己的私人钱袋中取出五个第纳里乌斯赏赐给他。
§13Quare aduentus eius non perinde gratus fuit, idque proximo spectaculo apparuit, siquidem Atellanis notissimum canticum exorsis: uenit Onesimus a uilla cuncti simul spectatores consentiente uoce reliquam partem rettulerunt ac saepius uersu repetito egerunt.
因而他的到来并没有受到同等的欢迎,这在随后的首场戏曲表演中便显露无遗,因为当阿特拉纳剧的演员们唱起那首极著名的歌谣: “奥内西穆斯从庄园走来了,” 全体观众便齐声唱出剩下的部分,并反复吟诵这一诗行,以此来针对他。
§14maiore adeo et fauore et auctoritate adeptus est quam gessit imperium, quanquam multa documenta egregii principis daret; sed nequaquam tam grata erant, quam inuisa quae secus fierent.
相比于他治理帝国,他获得帝国时伴随的拥戴和威望反而更大,尽管他展现了许多优秀元首的明证;但这些行为绝不像那些处置不当而招致怨恨的事情那样引人欣喜。
Regebatur trium arbitrio, quos una et intra Palatium habitantis nec umquam non adhaerentis paedagogos uulgo uocabant.
他受制于三人的意志,这三人一同居住在宫殿内且始终形影不离,世人俗称他们为“男仆(家庭教师)”。
ii erant T. Vinius legatus eius in Hispania, cupiditatis immensae; Cornelius Laco ex assessore praefectus praetorii, arrogantia socordiaque intolerabilis; libertus Icelus, paulo ante anulis aureis et Marciani cognomine ornatus ac iam summae equestris gradus candidatus.
他们分别是:他在西班牙的副将提图斯·维尼乌斯,此人贪欲无度;从顾问升任近卫军长官的科尔内利乌斯·拉科,此人傲慢且懒惰到无可容忍;以及解放奴隶伊克鲁斯,他不久前刚被授予金指环和马克里亚努斯的家族名,此时已是骑士阶级最高职位的候选人。
his diuerso uitiorum genere grassantibus adeo se abutendum permisit et tradidit, ut uix sibi ipse constaret, modo acerbior parciorque, modo remissior ac neglegentior quam conueniret principi electo atque illud aetatis.
在这群肆虐着不同恶德之人的包围下,他竟如此任由自己被利用和摆布,以至于自己几乎无法保持一致,时而比一位被选立的、且处于该年龄的元首所应有的更加严苛和吝啬,时而又更加宽大和疏忽。
Quosdam claros ex utroque ordine uiros suspicione minima inauditos condemnauit.
他仅凭极小的怀疑,便在未予听证的情况下判决了两个阶层中的数位名流。
ciuitates R. raro dedit, iura trium liberorum uix uni atque alteri ac ne is quidem nisi ad certum praefinitumque tempus.
他极少授予罗马公民权,三子特权也仅仅勉强赐予了一两个人,且即便如此,也只是在确定的有限时间内。
iudicibus sextam decuriam adici precantibus non modo negauit, sed et concessum a Claudio beneficium, ne hieme initioque anni ad iudicandum euocarentur, eripuit.
对于请求增加第六个审判人组的审判人们,他不仅予以拒绝,甚至还剥夺了克劳狄乌斯曾授予他们的恩惠,即在冬季和岁首不被召集参与审判。

词汇与语法注释

  1. 11.1non multum afuit quin — 意为“差一点就……”、“离……不远”的无人称句型。动词 abesse 的完成时形式 afuit 之后,接由连词 quin 引导的虚拟语气从句(renuntiaret)。
  2. 11.1nec prius ... quam — 关联使用的 priusquam(直到……才……,在……之前不……)的分离形式。表示在 oppressis 至 legatis 的夺格绝对结构所引导的事态完成之前,他没有重新穿上托加。
  3. 12.1punisset ... conflasset ... iussisset — 在表示原因的连词 quod 之后使用虚拟语气(过去完成时),表明这并非作者直接陈述的事实,而是作为当时在罗马流传的“传闻(fama)”的内容(以……为由)而呈现。
  4. 12.2recusantis ... flagitantis — 修饰宾语名词 classiarios(舰队兵们)的现在分词,其词尾 -is 是复数宾格的一种古雅或书面语拼写(等同于 -es)。
  5. 14.2illud aetatis — 表示限制或范围的“副词性宾格”(或关系宾格),在此意为“在那个年龄”(指当时已年过七旬的加尔巴的年龄),与 principi electo(选出的元首)并列,作为衡量其行为是否得体(conueniret)的标准。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 加尔巴传 §11-14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.humanitext-lat2:11-14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。