- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.humanitext-lat2:38-40
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-24
ネロは新しい都市計画のためにローマ市に公然と放火し、それによって生じた財産や国費を略奪しました。また彼は、彼を見捨てるという不吉な予言に対しても、自身の芸術的才能によって生活が維持できると楽観し、ガリアにおける反乱の報せも当初は平然と受け止めました。
Sed nec populo aut moenibus patriae pepercit. dicente quodam in sermone communi: ἐμοῦ θανόντοσ γαῖα μειχθήτω πυρί, 'immo,' inquit, 'ἐμοῦ ζῶντοσ,' planeque ita fecit. nam quasi offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos non attigerint, et quaedam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint,1 quod saxeo muro constructa erant. per sex dies septemque noctes ea clade saeuitum est ad monumentorum bustorumque deuersoria plebe compulsa. tunc praeter immensum numerum insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc spoliis adornatae deorumque aedes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis uotae dedicataeque, et quidquid uisendum atque memorabile ex antiquitate durauerat. hoc incendium e turre Maecenatiana prospectans laetusque 'flammae,' ut aiebat, 'pulchritudine' Halosin Ilii in illo suo scaenico habitu decantauit. ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum inuaderet, pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit; conlationibusque non receptis modo uerum et efflagitatis prouincias priuatorumque census prope exhausit.
しかし彼は民衆や祖国の城壁をも容赦しなかった。ある者が日常の会話の中で、「ἐμοῦ θανόντοσ γαῖα μειχθήτω πυρί(私が死んだら地は火と混ざれ)」と言ったとき、「いや、ἐμοῦ ζῶντοσ(私が生きているうちにだ)」と彼は答え、まさにその通りに実行した。というのも、古い建物の見苦しさや路地の狭さと曲がりくねりに腹を立てたかのようにして、彼はきわめて公然と市に火を放ったので、多くの執政官経験者たちは自分の領地内で彼の侍従たちが繊維や松明を持っているのを発見しても手を出すことができず、また黄金宮殿の周囲にあるいくつかの倉庫は、その場所を彼が特に必要としていたために、石造りの壁で建てられていたにもかかわらず、軍用機械で打ち倒されて火をつけられたほどであった。六日七晩にわたって、民衆が記念碑や墓地の待合所に押し込められる中で、この惨禍が猛威を振るった。このとき、無数のインスラに加えて、なおも敵の戦利品で飾られた古代の将軍たちの邸宅や、王たちによって、あるいはその後のポエニ戦争やガリア戦争の際に誓願され奉納された神々の神殿、そして古代から生き残っていた見応えのある記念すべきものすべてが燃え上がった。この火災をマエケナスの塔から眺め、「炎の美しさ」を(彼自身の言葉によれば)喜びながら、あの芝居の衣装を着て『イーリオスの陥落』を歌い上げた。そして、ここからもできる限りの略奪品や戦利品を手に入れようと、死体や瓦礫の無料での撤去を約束しておきながら、誰一人として自分の財産の遺品に近づくことを許さなかった。また、寄付金を受け取るだけでなく要求さえして、属州や個人の資産をほぼ枯渇させた。
accesserunt tantis ex principe malis probrisque quaedam et fortuita: pestilentia unius autumni, quo triginta funerum milia in rationem Libitinae uenerunt; clades Britannica, qua duo praecipua oppida magna ciuium sociorumque caede direpta sunt; ignominia ad Orientem legionibus in Armenia sub iugum missis aegreque Syria retenta. mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit2 nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse. multa Graece Latineque proscripta aut uulgata sunt, sicut illa: "Νέρων Ὀρέστης Ἀλκμέων μητροκτόνος. νεόψηφον: Νέρων ἰδίαν μητέρα ἀπέκτεινε." "Quis negat Aeneae magna de stirpe Neronem? sustulit3 hic matrem, sustulit ille patrem. Dum tendit citharam noster, dum cornua Parthus, noster erit Paean, ille Hecatebeletes. Roma domus fiet: Veios migrate, Quirites, si non et Veios occupat ista domus." sed neque auctores requisiit et quosdam per indicem delatos ad senatum adfici grauiore poena prohibuit. transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara uoce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret; et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam "ὑγίαινε πάτερ, ὑγίαινε μῆτερ" ita demonstrauerat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque significans, et in nouissima clausula "Orcus uobis ducit pedes" senatum gestu notarat. histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.
皇帝によるこれほどの災厄と恥辱に、いくつかの偶然の出来事も加わった。一秋の疫病では、リビティナの帳簿に三万の葬儀が記録された。ブリタニアの惨敗では、二つの主要な都市が略奪され、市民と同盟者の大虐殺が行われた。東方での不名誉では、アルメニアで軍団が屈辱の軛をくぐらされ、シリアはかろうじて維持された。しかし、これらの中で驚くべきことであり、特に注目に値することは、彼が人々の悪口や罵声を何よりも辛抱強く耐え、言葉や歌で自分を挑発した者たちに対して、誰よりも寛大であったことである。ギリシア語やラテン語で多くの落書きや流布された詩があった。例えば次のようなものである。 "Νέρων Ὀρέστησ Ἀλκμέων μητροκτόνος. νεόψηφον: Νέρων ἰδίαν μητέρα ἀπέκτεινε." "アエネアスの大いなる血統からネロが生まれたと、誰が否定できよう? この男は母親を奪い、あちらは父親を連れ去った。 我らが主が竪琴の弦を張り、パルティア人が弓の端を張る間、 我らが主はパイアンとなり、あちらはヘカテベレテスとなる。 ローマは一つの家となる。市民よ、ウェイイへ移住せよ、 もしその家がウェイイまでも占拠しないならば。" しかし、彼は作者を捜索することもなく、何人かが告発されて元老院に引き渡されたときも、より重い処刑に処すことを禁じた。彼が通りかかる際、キニクス学派のイシドロスが公衆の面前で、大声で彼を非難した。彼が「ナウプリオスの悪事をうまく歌いながら、自分の善い財産を悪しく処分している」という理由であった。また、アテラナ劇の役者ダトゥスはある歌の「ὑγίαινε πάτερ, ὑγίαινε μῆτερ(健やかであれ、父よ、健やかであれ、母よ)」という箇所で、飲む仕草と泳ぐ仕草をし、クラウディウスとアグリッピナの最期を明らかに示唆し、最後の結びの「Orcus uobis ducit pedes(冥界があなたがたの足を引いている)」という箇所で、ジェスチャーによって元老院を指し示した。ネロは役者と哲学者を、市およびイタリアから追放しただけでそれ以上のことはしなかった。これは、あらゆる不名誉を完全に軽蔑していたためか、あるいは苦痛を認めることで人々の才能を刺激するのを避けるためであった。
Talem principem paulo minus quattuordecim annos perpessus terrarum orbis tandem destituit, initium facientibus Gallis duce Iulio Vindice, qui tum eam prouinciam pro praetore optinebat. Praedictum a mathematicis Neroni olim erat fore ut quandoque destitueretur;4 unde illa uox eius celeberrima: τὸ τέχνιον ἡμᾶς διατρέφει, quo maiore scilicet uenia meditaretur citharoedicam artem, principi sibi gratam, priuato necessariam. spoponderant tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli nominatim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae fortunae restitutionem. cui spei pronior, Britannia Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta, defunctum se fatalibus malis existimabat. ut uero consulto Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis rebus non dubitauerit inter suos dicere "pisces eas sibi relaturos." Neapoli de motu Galliarum cognouit die ipso quo matrem occiderat, adeoque lente ac secure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquam occasione nata spoliandarum iure belli opulentissimarum prouinciarum; statimque in gymnasium progressus certantis athletas effusissimo studio spectauit. cenae quoque tempore interpellatus tumultuosioribus litteris hactenus excanduit, ut malum iis qui descissent minaretur. denique per octo continuos dies non rescribere cuiquam, non mandare quid aut praecipere conatus rem silentio obliterauit.
このような皇帝を十四年近く耐え忍んだ後、世界はついに彼を見捨てた。その端緒を開いたのは、当時プロプラエトルとしてその属州を治めていたユリウス・ウィンデクス率いるガリア人たちであった。 かつて占星術師たちによって、ネロにはいつの日か見捨てられるだろうと予言されていた。そのため、彼のあのきわめて有名な言葉「τὸ τέχνιον ἡμᾶς διατρέφει(芸が我々を養う)」が生まれた。これは、彼が皇帝であるときは気に入っており、私人となったときには必要となる、竪琴弾きの技術をより大きな口実をもって練習するためであった。しかし、一部の者は見捨てられた彼に東方の支配を、ある者は具体的にエルサレムの王位を、多くの者はかつての全幸運の回復を約束していた。この希望に傾きがちであった彼は、ブリタニアとアルメニアを失い、再び両方を取り戻したことで、自分は宿命的な災厄を脱したと考えていた。だが、デルポイでアポロンの神託を求めた際、「七十三歳に用心すべきだ」と聞いたとき、まさにその年齢で死ぬのだと思い込み、ガルバの年齢については何も推測しなかったため、老後だけでなく、永続的で比類なき幸福を確信した。難破によってきわめて貴重な品々を失った際にも、身内に対して「魚たちがそれらを自分に持ち帰るだろう」と言うのをためらわなかったほどである。ネアポリスでガリアの暴動を知ったのは、まさに母親を殺害したのと同じ日であったが、あまりにのんびりと平然と受け止めたため、戦争の権利によって最も豊かな属州を略奪する機会が訪れたと喜んでいるという疑いさえ抱かせた。そして、ただちに体育館へと向かい、競い合うアスリートたちをこの上ない熱意で見学した。夕食時にも、さらに穏やかならぬ手紙によって遮られたが、造反した者たちに災いが降りかかるだろうと脅しただけであった。結局、八日連続で誰にも返事を書かず、何の命令も指針も出そうとせず、沈黙によって事態をうやむやにしようとした。
- 38.1ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint
結果を表す副詞節(ut...sint)で、接続法完了(sint)が用いられている。歴史的時制の下では通常、未完了過去(essent)が使われるが、ここでは実際に起きた歴史的事実としての「結果」を強調するため、完了時制(アオリスト的結果)が選択されている。
- 39.1fuerit
潜在(可能)の接続法完了であり、「〜であったろう、〜と思われる」という筆者の主観的な判断や推量を表す。主節の述語「mirum et uel praecipue notabile... fuerit」を形成している。
- 39.2sustulit
動詞 tollere(持ち上げる、取り去る、殺す)の二重の意味を利用した言葉遊び。前半の「sustulit hic matrem」では「(ネロは)母親を殺した(取り去った)」という意味になり、後半の「sustulit ille patrem」ではアエネアスが「父親を(肩に担いで救い)連れ出した」という意味になる。
- 40.2fore ut quandoque destitueretur
未来不定詞の代用表現である fore ut 構文。受動態の未来不定詞 destitutum iri の代わりに用いられており、主節の時制(praedictum erat)に合致して ut 節内は接続法未完了過去(destitueretur)となっている。
翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(8 件・最終 2026-11-15)
- 2026-11-15 AI校閲 — 注 1 件
- 2026-11-15 AI校閲 — 訳文 4 件
- 2026-09-21 AI校閲 — 原文 2 件
- 2026-09-21 AI校閲 — 訳文 1 件
