§33Parricidia et caedes a Claudio exorsus est;
他的弑亲和屠杀是从克劳狄乌斯开始的。
cuius necis etsi non auctor, at conscius fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in quo cibi genere uenenum is acceperat, quasi deorum cibum posthac prouerbio Graeco conlaudare sit solitus.
对于后者的死,他即使不是主谋,也是知情者,并且毫不隐瞒,以至于此后他常常用一句希腊谚语,将克劳狄乌斯中毒的那种食物——蕈类,称赞为“诸神的食物”。
certe omnibus rerum uerborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae modo saeuitiae arguens; nam et morari eum desisse inter homines producta prima syllaba iocabatur multaque decreta et constituta, ut insipientis atque deliri, pro irritis habuit; denique bustum eius consaepiri nisi humili leuique maceria neglexit.
确实,他用言行上的一切侮辱来践踏死者,时而指责其愚蠢,时而指责其残忍;因为他甚至开玩笑,通过拉长第一个音节,说他已经停止在人间留驻,并且将他的许多法令和规定作为愚蠢和疯癫之作而予以废除;最后,他疏于修缮其火葬地,只用了一道矮小且粗糙的石墙将其围起。
Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne quandoque apud hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno adgressus est.
对于不列颠尼库斯,他用毒药进行了加害,这既是因为嫉妒后者的声音(因为后者的声音比他更悦耳),也是因为害怕其终有一天会凭借对其父亲的记忆而赢得人们的青睐。
quod acceptum a quadam Lucusta, uenenariorum indice, cum opinione tardius cederet uentre modo Britannici moto, accersitam mulierem sua manu uerberauit arguens pro ueneno remedium dedisse;
他从一个名叫洛库斯塔的投毒犯女同谋那里得到了毒药,但当毒药的效力比预期慢、仅仅引起了不列颠尼库斯的腹泻时,他便召来这个女人,亲手殴打她,指责她给的是解药而非毒药。
excusantique minus datum ad occultandam facinoris inuidiam: 'sane,' inquit, 'legem Iuliam timeo,' coegitque se coram in cubiculo quam posset uelocissimum ac praesentaneum coquere.
当女方辩解说,为了掩盖罪行的恶劣影响而减少了剂量时,他说道:“确实,我是在害怕《尤里乌斯法》吧,”并强迫她在自己的卧室里、当着自己的面,熬制出一种尽可能迅速且见效最快的毒药。
deinde in haedo expertus, postquam is quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum porcello obiecit; quo statim exanimato inferri in triclinium darique cenanti secum Britannico imperauit.
接着他在一只山羊羔身上做试验,在它撑了五个小时之后,他又反复熬浓毒药并投给了一只小猪;当小猪立刻毙命后,他便命令将毒药带进餐厅,给与他一同用餐的不列颠尼库斯服用。
et cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud conuiuas ementitus postero die raptim inter maximos imbres tralaticio extulit funere.
当不列颠尼库斯刚尝了一口就倒下时,他向宾客们谎称这是他惯常发作的癫痫病,并在第二天,在倾盆大雨之中匆忙将其以简易的葬仪下葬。
Lucustae pro nauata opera impunitatem praediaque ampla, sed et discipulos dedit.
对于洛库斯塔,他因其效劳而给予了免罪权和广阔的领地,甚至还给她招收了徒弟。
§34Matrem facta dictaque sua exquirentem acerbius et corrigentem hactenus primo grauabatur, ut inuidia identidem oneraret quasi cessurus imperio Rhodumque abiturus, mox et honore omni et potestate priuauit abductaque militum et Germanorum statione contubernio quoque ac Palatio expulit; neque in diuexanda quicquam pensi habuit, summissis qui et Romae morantem litibus et in secessu quiescentem per conuicia et iocos terra marique praeteruehentes inquietarent.
对于过分严厉地追查并纠正其言行的母亲,起初他只是感到厌烦,以至于屡屡散布怨言,假称自己将放弃帝位并隐退到罗得岛;不久后,他剥夺了她的一切荣誉和权力,撤走了士兵和德意志人卫队,并将其赶出共同居住地及帕拉蒂诺山;在折磨她这件事上,他毫无顾忌,甚至派人在她留居罗马时以诉讼纠缠她,在她隐退休养时,乘船或走陆路经过时用辱骂和嘲讽来骚扰她。
uerum minis eius ac uiolentia territus perdere statuit; et cum ter ueneno temptasset sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem laxata machina deciderent, parauit.
然而,由于害怕她的威胁和暴力,他决定除掉她;在三次用毒药企图加害、却发现她早已服用解药防范之后,他设计了一种天花板,可以通过机关在夜里掉落到熟睡的她身上。
hoc consilio per conscios parum celato solutilem nauem, cuius uel naufragio uel camarae ruina periret, commentus est atque ita reconciliatione simulata iucundissimis litteris Baias euocauit ad sollemnia Quinquatruum simul celebranda;
由于这个计划被知情者泄露,他又设计了一艘可拆卸的船,企图通过海难或舱顶坍塌来置她于死地。
datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua aduecta erat uelut fortuito concursu confringerent, protraxit conuiuium repetentique Baulos in locum corrupti nauigii machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus.
他假装和解,用极其亲切的书信将她召至拜亚,一同庆祝奎恩夸特鲁斯节;他授意军舰长官,让他们以意外碰撞为由,撞毁她来时乘坐的利布尔尼亚船,以此延长了宴会,并在她返回包利时,提供那艘设有机关的船来代替损坏的座船,高高兴兴地送走她,在分手时甚至亲吻了她的乳房。
reliquum temporis cum magna trepidatione uigilauit opperiens coeptorum exitum.
在其余的时间里,他极度焦虑地守候着,等待着计划的结果。
sed ut diuersa omnia nandoque euasisse eam comperit, inops consilii L. Agermum libertum eius saluam et incolumem cum gaudio nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem sibi subornatum arripi constringique iussit, matrem occidi, quasi deprehensum crimen uoluntaria morte uitasset.
但当得知一切完全相反、她已通过游泳逃脱且安然无恙,而她的解放奴阿格尔穆斯正满怀喜悦地前来报平安时,他顿时束手无策,便暗中将一柄短剑扔在阿格尔穆斯身旁,下令将其作为收买来刺杀自己的刺客逮捕并捆绑起来,同时下令杀死母亲,伪称她是在罪行败露后自杀身亡。
adduntur his atrociora nec incertis auctoribus: ad uisendum interfectae cadauer accurrisse, contrectasse membra, alia uituperasse, alia laudasse, sitique interim oborta bibisse.
根据可靠的史料来源,在此之上还有更为残暴的细节:他曾跑去观看被杀母亲的尸体,抚摸她的肢体,对某些部分贬低,对另一些部分赞美,期间口渴了还喝了酒。
neque tamen conscientiam sceleris, quanquam et militum et senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim aut umquam postea ferre potuit, saepe confessus exagitari se materna specie uerberibusque Furiarum ac taedis ardentibus.
然而,尽管得到了士兵、元老院和人民的祝贺安抚,但他无论是在当时还是在此后的任何时候,都无法承受这噬心的罪恶感,常常承认自己正被母亲的幻影以及复仇女神的皮鞭与燃烧的火炬所折磨。
quin et facto per Magos sacro euocare Manes et exorare temptauit.
甚至,他还企图通过术士举行祭祀,召回母亲的亡魂并祈求宽恕。
peregrinatione quidem Graeciae et Eleusinis sacris, quorum initiatione impii et scelerati uoce praeconis summouentur, interesse non ausus est.
确实,在希腊旅行期间,他不敢参加埃勒夫西斯秘仪,因为在仪式开始前,传令官会发声将不敬者和罪人排除在外。
Iunxit parricidio matris amitae necem.
他在弑母之后,又杀害了自己的姑母。
quam cum ex duritie alui cubantem uisitaret, et illa tractans lanuginem eius, ut assolet, iam grandis natu per blanditias forte dixisset: 'simul hanc excepero, mori uolo,' conuersus ad proximos
"confestim se positurum"
uelut irridens ait, praecepitque medicis ut largius purgarent aegram; necdum defunctae bona inuasit suppresso testamento, ne quid abscederet.
当他去探望因便秘而卧病在床的姑母时,年迈的姑母像往常一样抚摸着他刚长出的胡须,谄媚地顺口说道:“只要我能看到你剃下这胡子,我就死而无憾了,”他便转身对身旁的人打趣道:“我马上就剃掉它,”并吩咐医生给这位病人过量服用泻药;在她还没断气时,他就侵占了她的财产并扣压了遗嘱,不让任何东西流失。