- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.humanitext-lat2:30-32
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-24
ネロの度を越した浪費癖と放蕩、黄金宮殿(ドムス・アウレア)の建設をはじめとする大がかりな土木工事、そして財政破綻に伴う略奪や不当な財産没収について記述されています。
Diuitiarum et pecuniae fructum non alium putabat quam profusionem, "sordidos ac deparcos esse quibus impensarum ratio constaret,1 praelautos uereque magnificos qui abuterentur ac perderent." laudabat mirabaturque auunculum Gaium nullo magis nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in breui spatio prodegisset. quare nec largiendi nec absumendi modum tenuit. in Tiridatem, quod uix credibile uideatur, octingena nummum milia diurna erogauit abeuntique super sestertium milies contulit. Menecraten citharoedum et Spiculum murmillonem triumphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit. cercopithecum Panerotem faeneratorem et urbanis rusticisque praediis locupletatum prope regio extulit funere. nullam uestem bis induit. quadringenis in punctum sestertiis aleam lusit. piscatus est rete aurato et purpura coccoque funibus nexis. numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.
彼は富や金の効用は浪費すること以外にないと考えており、「出費の勘定が合う者は卑しくて極めてけちであり、濫費してすべてを失う者こそが真に優雅で壮麗な者である」とした。彼は、叔父のガイウスが、ティベリウスの残した莫大な財産を短期間で使い果たしたこと以上に、彼を称賛し感嘆する理由はなかった。それゆえ彼は与えることにも浪費することにも限度を持たなかった。ティリダテスに対しては、ほとんど信じがたいことだが、1日につき80万セステルティウスを支払い、彼が去る際には1億セステルティウス以上を与えた。キタラ奏者のメネクラテスや、ムルミッローのスピクルスには、凱旋将軍たちの遺産や邸宅を与えた。オナガザルの高利貸しパネロテスを、都市や農村の領地によって富ませただけでなく、まるで王族のような葬儀をもって葬った。彼は同じ衣服を二度と身につけなかった。サイコロ一振りで40万セステルティウスを賭けて遊んだ。金色の網を使い、紫や深紅の糸で編んだ縄で釣りをした。旅行の際には決して1000台未満の馬車で移動することはなかったと伝えられており、ラバの蹄鉄は銀製、御者たちはカヌシウム製のウールを着て、マザケス人の護衛や先導の使者たちの群れは、腕輪や馬具の飾りをつけていた。
Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam primo transitoriam, mox incendio absumptam restitutamque auream nominauit. de cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. uestibulum eius fuit, in quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie; tanta laxitas, ut porticus triplices miliarias2 haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad urbium speciem; rura insuper aruis atque uinetis et pascuis siluisque uaria, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. in ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant; cenationes laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus uice mundi3 circumageretur; balineae marinis et albulis fluentes aquis. eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobauit, ut se diceret "quasi hominem tandem habitare coepisse." Praeterea incohabat piscinam a Miseno ad Auernum lacum contectam porticibusque conclusam, quo quidquid totis Bais calidarum aquarum esset conuerteretur; fossam ab Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent. quorum operum perficiendorum gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere conuictos non nisi ad opus damnari praeceperat. Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R. pro comperto pollicentis thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa uastissimis specubus abditos ac posse erui paruula molientium opera.
しかし、建設においてこれ以上に浪費したことはなく、彼はパラティウムからエスクイリアエにかけて家を建てた。最初はこれを「通路の家」と呼び、後に火災で失われると再建して「黄金宮殿」と名付けた。その広さと装飾については、以下のことを伝えるだけで十分であろう。その玄関には、彼自身の姿をかたどった120フィートの巨像が立っていた。またその広さは、1マイルに及ぶ3重の回廊を持つほどであった。同様に、海のような池があり、都市の景観を模した建物に取り囲まれていた。さらにその上、耕地やブドウ畑、牧草地や森など様々に変化する田園が広がり、あらゆる種類の家畜や野獣の群れがいた。その他の部分では、すべてが金で覆われ、宝石や真珠貝で飾られていた。食堂の天井は象牙の板でできており、可動式になっていて花を降らせることができ、また管が通っていて上から香水を振りまくことができた。食堂の中でも最も主要なものは円形で、昼も夜も絶えず天球のように回転していた。風呂には海水やイオウ泉の水が流れていた。このような家が完成して彼が落成式を行ったとき、彼はただ「ようやく人間らしく住み始めることができた」と言って満足した。さらに彼は、ミセヌムからアウェルヌス湖にかけて、屋根で覆われ回廊に囲まれた温水プールを建設し始め、そこにバイアエ中のすべての温水を引こうとした。また、アウェルヌスからオスティアにかけて、海を通らずに船で行き来できるように、長さ160マイル、幅は5段櫂船がすれ違えるほどの運河を計画した。これらの工事を完成させるために、彼は各地の囚人をすべてイタリアに連行し、犯罪で有罪判決を受けた者たちに対しても、この土木工事以外の刑を科さないよう命じた。この出費の狂気へと、彼は帝国の権力に対する過信に加え、アフリカに莫大な隠された財宝があるという突然の期待によっても突き動かされた。あるローマ騎士が、女王ディドがティロスから逃れる際に携えてきた古代の財宝が、アフリカの極めて広大な洞窟に隠されており、作業員たちのわずかな労力で掘り出すことができると確実な情報として約束したからである。
uerum ut spes fefellit, destitutus atque ita iam exhaustus et egens ut stipendia quoque militum et commoda ueteranorum protrahi ac differri necesse esset, calumniis rapinisque intendit animum. Ante omnia instituit, ut e libertorum defunctorum bonis pro semisse dextans4 ei cogeretur, qui sine probabili causa eo nomine essent, quo fuissent ullae familiae quas ipse contingeret; deinde, ut ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent, ac ne impune esset studiosis iuris, qui scripsissent uel dictassent ea; tunc ut lege maiestatis facta dictaque omnia, quibus modo delator non deesset, tenerentur. reuocauit et praemia coronarum, quae umquam sibi ciuitates in certaminibus detulissent. et cum interdixisset usum amethystini ac Tyrii coloris summisissetque qui nundinarum die pauculas uncias uenderet, praeclusit cunctos negotiatores. quin etiam inter canendum animaduersam matronam in spectaculis uetita purpura cultam demonstrasse procuratoribus suis dicitur detractamque ilico non ueste modo sed et bonis exuit. nulli delegauit officium ut non adiceret: 'scis quid mihi opus sit,' et: 'hoc agamus, ne quis quicquam habeat.' ultimo templis compluribus dona detraxit simulacraque ex auro uel argento fabricata conflauit, in iis Penatium deorum, quae mox Galba restituit.
しかし、この期待が裏切られると、彼は財政的に困窮し、今や軍隊の給与や退役兵への手当さえも引き延ばして遅らせざるを得ないほど枯渇し困窮したため、誣告と略奪へと心を向けた。何よりもまず、彼自身が関わりのある家系と同じ氏族名を名乗っている、正当な理由のない故人となった解放奴隷の遺産から、通常の半分の代わりに12分の10が彼のために徴収されるように定めた。次に、皇帝に対して恩知らずな遺言は国庫に帰属するものとし、またそのような遺言を書いたり口述させたりした法学者たちも処罰を免れないこととした。さらに、密告者さえいれば、不敬罪のもとですべての言動が罪に問われるようにした。彼はまた、競技会で諸都市が自分に授与した王冠の賞品を返還させた。そして、アメジスト色やティルス・パープルの使用を禁止した上で、市場の日に極めて少量を売る者を送り込み、これによってすべての商人の店を閉鎖させた。それどころか、彼が歌っている最中に、観客席で禁止されている紫の服を着た既婚女性に気づき、彼女を自分の理財官たちに指し示したと言われており、彼女はただちに服を剥ぎ取られただけでなく、全財産をも剥奪された。彼は誰に対しても職務を委託する際、「私が何を必要としているか知っているな」とか、「誰も何も持てないように事を進めよう」と付け加えるのを常とした。最後には、多くの神殿から奉納品を奪い取り、金や銀で作られた神像を溶かした。その中にはペナテス像も含まれており、これは後にガルバによって再建された。
- 30.1quibus impensarum ratio constaret
関係節 quibus... の先行詞は間接話法の不定詞句の主語として省略されており、「出費の勘定が合う(=家計を管理する)人々」を指す。
- 31.1porticus triplices miliarias
「1マイルに及ぶ3重の回廊」または「長さ3マイルの3重の回廊」とも解されるが、ここでは各回廊が1マイル(約1.5km)の長さを持つ3重のポルティクス(回廊)を指す。
- 31.2uice mundi
奪格 uice(〜の代わりに、〜のように)に属格 mundi(宇宙、天球)が結合した表現で、「宇宙の(天球の)運行を模して」または「天球のように」回転することを表す。
- 32.2pro semisse dextans
ローマの遺産相続法に関する記述。本来は「半分(semis, 12分の6)」であった解放奴隷の遺産の没収割合を、「12分の10(dextans, 6分の5)」に引き上げることを意味する。
翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(3 件・最終 2026-11-15)
- 2026-11-15 AI校閲 — 注 1 件
- 2026-11-15 AI校閲 — 訳文 1 件
- 2026-09-22 AI校閲 — 原文 1 件
