Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 尼禄传 §20-22

尼禄对音乐的热衷、登台演出与驾车竞技

第 5 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

尼禄因自幼对音乐的执着,亲自在那不勒斯和罗马登台献艺,演唱悲剧,并因希腊各城邦呈献的桂冠而前往阿卡伊亚进行巡演;同时,他对赛马的热情也愈发高涨,最终亲自在大竞技场驾驶战车出赛。

§20Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musica, statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum uigentem tunc praeter alios arcessiit diebusque continuis post cenam canenti in multam noctem assidens paulatim et ipse meditari exercerique coepit neque eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices uel conseruandae uocis causa uel augendae factitarent; sed et plumbeam chartam supinus pectore sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere pomis cibisque officientibus;
在童年时期所熏陶的各项学问中,他也迷恋音乐。 一旦获得帝位,他就立即召集了当时最杰出的竖琴歌手特尔普诺斯,并在晚餐后连续几天陪坐到深夜听他歌唱。 渐渐地,他自己也开始练习和摸索,并且不遗漏这类艺人为保护或提高嗓音而习惯做的任何事情:他甚至仰卧着,在胸前放一块铅板,通过灌肠和呕吐来清理身体,并忌食水果和对嗓音有害的食物。
donec blandiente profectu, quamquam exiguae uocis et fuscae, prodire in scaenam concupiit, subinde inter familiares Graecum prouerbium iactans occultae musicae "nullum esse respectum.
直到他的进步让他感到得意,尽管他的嗓音细微而沙哑,他还是渴望登上舞台,并不时在亲信中抛出一句希腊格言,即“隐藏的音乐得不到任何重视”。
" et prodit Neapoli primum ac ne concusso quidem repente motu terrae theatro ante cantare destitit, quam incohatum absolueret nomon.
他首先在那不勒斯登台表演,甚至当剧场因突然发生的地震而剧烈摇晃时,他也未停止歌唱,直到把开始唱的曲调完整唱完。
ibidem saepius et per complures cantauit dies;
他在同一地方多次登台,并连续表演了几天。
sumpto etiam ad reficiendam uocem breui tempore, impatiens secreti a balineis in theatrum transiit mediaque in orchestra frequente populo epulatus, "si paulum subbibisset, aliquid se sufferi tinniturum" Graeco sermone promisit.
即使在为了恢复嗓音而进行短暂休整时,他也难以忍受独处,从浴室直接走向剧院,并在座无虚席的乐池中央用餐,用希腊语向众人承诺:“如果他稍微喝一点酒,就会发出一些清脆响亮的声音。
captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexandria euocauit.
” 此外,他被因新航路开通而汇聚到那不勒斯的新型亚历山大里亚人的有节奏掌声所吸引,于是从亚历山大里亚召集了更多的人。
neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque amplius milia e plebe robustissimae iuuentutis undique elegit, qui diuisi in factiones plausuum genera condiscerent — bombos et imbrices et testas uocabant — operamque nauarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellentissimo cultu, puris ac sine anulo laeuis, quorum duces quadringena milia sestertia merebant.
他同样毫不迟疑地从各处选拔了骑士阶级的青年以及来自最强壮平民青年的五千多人,将他们分成不同的派别,以学习各种鼓掌的方法——他们称之为“轰鸣式”、“瓦片式”和“陶罐式”——并在他歌唱时竭力配合。 这些人以极其浓密的头发、极佳的装束、干净且未戴戒指的左手而引人注目,他们的领队每人可赚取四十万塞斯特尔提乌斯。
§21Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem reuocauit flagitantibusque cunctis caelestem uocem respondit quidem "in hortis se copiam uolentibus facturum," sed adiuuante uulgi preces etiam statione militum, quae tunc excubabat, "repraesentaturum" se pollicitus est libens;
由于他非常看重在罗马歌唱,他在预定的日子之前重新召开了尼禄节。 当所有人都在呼唤他那神圣的声音时,他虽回答说“他会在花园里满足那些希望听他唱歌的人”,但当时值班的卫兵也顺应了群众的请求,于是他便高兴地允诺“他会立即出场”。
ac sine mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam cum ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti praetorii citharam sustinentes, post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi.
他毫不耽搁,命令将自己的名字写在报名的竖琴歌手的白板上,并与其他人的签一起投入瓮中,轮到自己时便登台。 同时,近卫军长官们抬着他的竖琴,其后跟着军事护民官,最亲密的友人则紧随其旁。
utque constitit, peracto principio, "Niobam se cantaturum" per Cluuium Rufum consularem pronuntiauit et in horam fere decimam perseuerauit coronamque eam et reliquam certaminis partem in annum sequentem distulit, ut saepius canendi occasio esset.
他一站定,在完成了序奏后,便通过前执政官克鲁维乌斯·鲁富斯宣布“他将演唱《尼俄伯》”,并一直坚持到大约第十小时。 他将这顶桂冠和比赛的其余部分推迟到第二年,以便有更多歌唱的机会。
quod cum tardum uideretur, non cessauit identidem se publicare.
由于这显得有些缓慢,他开始不断地在公开场合亮相。
dubitauit etiam an priuatis spectaculis operam inter scaenicos daret quodam praetorum sestertium decies offerente.
甚至当某位裁判官出价一百万塞斯特尔提乌斯时,他还犹豫过是否要在私人演出中与舞台演员们同台表演。
tragoedias quoque cantauit personatus heroum deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret.
他还戴着英雄和神明、以及女英雄和女神的面具演唱悲剧,这些面具是根据他自己的容貌或他所钟爱的女性的容貌制作的。
inter cetera cantauit Canacen parturientem, Oresten matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum.
在其他曲目中,他演唱了《分娩的卡纳刻》、《弑母的奥雷斯特斯》、《被刺瞎的俄狄浦斯》、《发狂的赫拉克勒斯》。
in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.
在这出戏中,据说一名被派去守卫入口的年轻新兵,看到他像剧本要求的那样被装扮并用链条锁起来时,竟然跑上前去准备施救。
§22Equorum studio uel praecipue ab ineunte aetate flagrauit plurimusque illi sermo, quanquam uetaretur, de circensibus erat;
他对马的热爱尤为强烈,且自幼便已燃起。 尽管被禁止,他的大部分谈话仍然围绕着赛马场展开。
et quondam tractum prasini agitatorem inter condiscipulos querens, obiurgante paedagogo, de Hectore se loqui ementitus est.
有一次,他在同窗中抱怨绿队的马车夫被拖拽的事,受到家庭教师的责备时,他便撒谎说自己是在谈论赫克托耳。
sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini dubium esset eo die utique affuturum.
然而,在统治初期,他虽然每天在棋盘上玩象牙四轮马车,但他甚至会从隐退地前往所有赛马场,哪怕是最小的比赛,起初是秘密前去,后来则是公开前去,以至于没有人怀疑他那天一定会到场。
neque dissimulabat uelle se palmarum numerum ampliari;
他也毫不掩饰自己希望增加优胜棕榈叶数量的意图。
quare spectaculum multiplicatis missibus in serum protrahebatur, ne dominis quidem iam factionum dignantibus nisi ad totius diei cursum greges ducere.
因此,通过增加比赛轮次,见世物被延长到了深夜,甚至连车队的领主们也觉得,除非是整天的赛程,否则不屑于派出他们的马群。
mox et ipse aurigare atque etiam spectari saepius uoluit positoque in hortis inter seruitia et sordidam plebem rudimento uniuersorum se oculis in circo maximo praebuit, aliquo liberto mittente mappam unde magistratus solent.
不久,他自己也渴望驾车,甚至希望更频繁地被人们看到。 在花园里的奴隶和卑微的平民中进行了初步练习后,他在大竞技场展现在所有人的目光下,由某位解放奴隶从高级官员通常扔布的地方扔下了手帕。
nec contentus harum artium experimenta Romae dedisse, Achaiam, ut diximus, petit hinc maxime motus.
他不满足于仅在罗马展示这些技艺的尝试,正如我们所说,他前往了阿卡伊亚,这主要是受以下动机驱使。
instituerant ciuitates, apud quas musici agones edi solent, omnes citharoedorum coronas ad ipsum mittere.
那些通常举办音乐比赛的城邦习惯于将所有竖琴歌手的桂冠送给金。
eas adeo grate recipiebat, ut legatos, qui pertulissent, non modo primos admitteret, sed etiam familiaribus epulis interponeret.
他极其感激地接受了这些桂冠,以至于不仅最先接见呈递桂冠的使节,甚至还将他们安置在亲信的宴席中。
a quibusdam ex his rogatus ut cantaret super cenam, exceptusque effusius, "solos scire audire Graecos solosque se et studiis suis dignos" ait.
当其中一些人请求他在晚餐时歌唱并给予热烈赞赏时,他说:“唯有希腊人懂得如何倾听,也唯有他们配得上他以及他的艺术。
nec profectione dilata, ut primum Cassiopen traiecit, statim ad aram Iouis Cassii cantare auspicatus certamina deinceps obiit omnia.
”他毫不拖延出发,一渡海到达卡西奥佩,便立即在朱庇特·卡西乌斯的神坛前开始歌唱,随后参加了所有的比赛。

词汇与语法注释

  1. 20et musica — 受“imbutus”(熏陶、灌输)支配的夺格。此处的句法表现出苏埃托尼乌斯式的破格(anacoluthon):它将受宾格支配的“ceteras disciplinas”(其他学问)与夺格的“et musica”(以及音乐)不规则地并列在一起,因为“imbuere”既可以接表示内容的宾格,也可以接表示手段或内容的夺格。
  2. 20nullum esse respectum — 希腊格言“ἀδήλου μουσικῆς οὐδεὶς λόγος”(隐藏的音乐不被考虑/重视)的拉腾语间接引语(宾格加不定式结构)。属格“occultae musicae”(隐藏的音乐)修饰“respectum”(重视、价值)。
  3. 21repraesentaturum — 依附于“pollicitus est”(承诺)的将来主动不定式,省略了主语宾格“se”(他自己)。“repraesentare”在此意为“立即履行”或“当场呈演”。
  4. 22solos scire audire Graecos — 依附于“ait”(他说)的双重不定式结构。宾格“Graecos”(希腊人)是不定式“scire”(知道、懂得)的主语,而不定式“audire”(倾听)作为“scire”的宾语。“solos”是修饰“Graecos”的预测性形容词,意为“唯有希腊人懂得如何倾听”。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 尼禄传 §20-22. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.humanitext-lat2:20-22

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。