Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 尼禄传 §13-19

梯里达底的加冕与前期的内外施政

第 4 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

描述了梯里达底进入罗马的仪式作为尼禄的景观之一,并详细介绍了他的内政和外交政策,包括执政官任期、司法审判、城市规划、对基督教徒的迫害、属州改组以及未遂的外出和远征。

§13Non immerito inter spectacula ab eo edita et Tiridatis in urbem introitum rettulerim.
我将梯里达底进入罗马城的仪式,列为他所举办的景观之一,是不无道理的。
quem Armeniae regem magnis pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die ostensurus populo propter nubilum distulisset, produxit quo oportunissime potuit, dispositis circa fori templa armatis cohortibus, curuli residens apud rostra triumphantis habitu inter signa militaria atque uexilla.
他用极大的许诺诱使这位亚美尼亚国王前来,虽然因天气多云而推迟了在法令规定的日子向民众展示他的计划,但他还是在最合适的机会将他引了出来:在论坛的神庙周围部署了武装大队,自己则身着凯旋者的装束,坐在军旗和旗帜之中的演坛旁的象牙椅上。
et primo per deuexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adleuatumque dextra exosculatus est, dein precanti tiara deducta diadema inposuit, uerba supplicis interpretata praetorio uiro multitudini pronuntiante; perductum inde in theatrum ac rursus supplicantem iuxta se latere dextro conlocauit.
起初,[国王]沿着倾斜的讲台走上来,[尼禄]允许他走到自己的膝前,用右手将他扶起并亲吻他;接着,在对方恳求时,他取下他的头巾,将王冠戴在多方的头上,此时一位前任裁判官级别的人向民众宣读并解释了恳求者的言词;随后,[国王]被带入剧院,在再次恳求时,[尼禄]让他坐在自己的右侧。
ob quae imperator consalutatus, laurea in Capitolium lata, Ianum geminum clausit, tamquam nullo residuo bello.
由于这些事情,[尼禄]被尊称为“大元帅”,月桂冠被送往卡皮托里乌斯,他关闭了双面雅努斯神庙,仿佛已无任何战争残留。
§14Consulatus quattuor gessit: primum bimenstrem, secundum et nouissimum semenstres, tertium quadrimenstrem; medios duos continuauit, reliquos inter annua spatia uariauit.
他担任过四次执政官:第一次为期两个月,第二次和最后一次各为六个月,第三次为期四个月;中间的两次是连续担任的,其余的则在年度间隔中交错进行。
§15in iuris dictione postulatoribus nisi sequenti die ac per libellos non temere respondit.
在司法审判中,除非是在第二天并且通过书面呈递,否则他不会轻易答复诉求者。
cognoscendi morem eum tenuit, ut continuis actionibus omissis singillatim quaeque per uices ageret.
他保持了这样的审判习惯:不进行连续的法庭辩论,而是依次逐一审理每个案件。
quotiens autem ad consultandum secederet, neque in commune quicquam neque propalam deliberabat, sed et conscriptas ab uno quoque sententias tacitus ac secreto legens, quod ipsi libuisset perinde atque pluribus idem uideretur pronuntiabat.
此外,每当他退席进行商议时,他既不共同审议,也不公开讨论,而是默默地在私下里阅读每个人写下的意见书,然后宣布他自己所中意的决定,就好像大多数人都持有相同意见一样。
In curiam libertinorum filios diu non admisit; admissis a prioribus principibus honores denegauit.
他长期不准许解放奴隶的儿子进入元老院;对前代皇帝接纳的人,他则拒绝授予他们官职。
candidatos, qui supra numerum essent, in solacium dilationis ac morae legionibus praeposuit.
对超额的候选人,作为推迟和等待的安抚,他委派他们担任军团指挥官。
consulatum in senos plerumque menses dedit.
他授予执政官职位的任期通常为六个月。
defunctoque circa Kal. Ian. altero e consulibus neminem substituit improbans exemplum uetus Canini Rebili uno die consulis.
当其中一位执政官在1月1日左右去世时,他没有指定任何人接替,因为他反对卡尼尼乌斯·雷比卢斯仅担任一天执政官的古老先例。
triumphalia ornamenta etiam quaestoriae dignitatis et nonnullis ex equestri ordine tribuit nec utique de causa militari.
他甚至向财务官级别的官员以及骑士阶层的若干人授予了凯旋勋章,而且绝非因为军事原因。
de quibusdam rebus orationes ad senatum missas praeterito quaestoris officio per consulem plerumque recitabat.
对于某些事务发送给元老院的演讲信,他通常绕过财务官的职权,让执政官来宣读。
§16formam aedificiorum urbis nouam excogitauit et ut ante insulas ac domos porticus essent, de quarum solariis incendia arcerentur; easque sumptu suo extruxit.
他构想了城市建筑物的新形式,并规定在公寓大楼和住宅前设立回廊,以便从其平台上防止火灾;这些回廊是他自费建造的。
destinarat etiam Ostia tenus moenia promouere atque inde fossa mare ueteri urbi inducere.
他还曾打算将城墙一直推进到奥斯提亚,并从那里开凿运河,将海水引入古城。
Multa sub eo et animaduersa seuere et coercita nec minus instituta: adhibitus sumptibus modus; publicae cenae ad sportulas redactae; interdictum ne quid in popinis cocti praeter legumina aut holera ueniret, cum antea nullum non obsonii genus proponeretur; afflicti suppliciis Christiani, genus hominum superstitionis nouae ac maleficae; uetiti quadrigariorum lusus, quibus inueterata licentia passim uagantibus fallere ac furari per iocum ius erat; pantomimorum factiones cum ipsis simul relegatae;
在他的统治下,许多事情都受到了严厉的惩罚和压制,同样也有许多制度被确立:对开支进行了限制;公共宴会缩减为分发便餐盒;禁止在小酒馆里出售除豆类或蔬菜以外的任何熟食,而此前各种菜肴都在提供之列;基督教徒受到了惩罚,这是一群信奉新颖且有害迷信的人;禁止了战车马车夫的娱乐活动,他们凭借根深蒂固的放肆权力到处游荡,以开玩笑为名欺骗和偷窃;排箫舞的帮派连同演员本人一起被驱逐。
§17aduersus falsarios tunc primum repertum, ne tabulae nisi pertusae ac ter lino per foramina traiecto obsignarentur; cautum ut testamentis primae duae cerae testatorum modo nomine inscripto uacuae signaturis ostenderentur, ac ne qui alieni testamenti scriptor legatum sibi ascriberet; item ut litigatores pro patrociniis certam iustamque mercedem, pro subsellis nullam omnino darent praebente aerario gratuita; utque rerum actu ab aerario causae ad forum ac reciperatores transferrentur et ut omnes appellationes a iudicibus ad senatum fierent.
针对伪造者,当时首次发明了一种方法:除非书板被钻孔并在孔中将麻线穿过三次,否则不得封印;规定在遗言书中,前两页蜡板在仅写有立遗嘱人名字的情况下须呈献给署名者看,且任何代写他人遗嘱的人不得为自己写下遗赠;同样,诉讼当事人在辩护中应支付固定且合理的报酬,但对旁听席的使用则完全不付任何费用,国库将免费提供这些席位;并且有关国库的案件诉讼程序,应从国库的管辖转移到论坛和恢复裁判官手中,且所有针对裁判官判决的上诉均应向元老院提出。
§18Augendi propagandique imperii neque uoluntate ulla neque spe motus umquam, etiam ex Britannia deducere exercitum cogitauit, nec nisi uerecundia, ne obtrectare parentis gloriae uideretur, destitit.
他从未受到任何扩大和传播帝国的意愿或希望的驱使,甚至曾考虑从不列颠撤出军队,若非因为羞耻(唯恐显得贬低了其养父的荣耀),他绝不会放弃这一念头。
Ponti modo regnum concedente Polemone, item Alpium defuncto Cottio in prouinciae formam redegit.
在波列蒙让出波恩托斯王国后,以及在科蒂乌斯去世后阿尔卑斯王国也如此,他仅将它们改组为了属州的形式。
§19Peregrinationes duas omnino suscepit, Alexandrinam et Achaicam; sed Alexandrina ipso profectionis die destitit turbatus religione simul ac periculo.
他一共只进行了两次旅行,即亚历山大里亚之行和阿卡伊亚之行;但亚历山大里亚之行在出发当天就放弃了,因为他同时受到神圣预兆和危险的困扰。
nam cum circumitis templis in aede Vestae resedisset, consurgenti ei primum lacinia obhaesit, dein tanta oborta caligo est, ut dispicere non posset.
因为当他环绕神庙并在维斯塔神殿中坐下后,在他起立时,他的衣角先是被挂住了,接着升起了一片浓雾,以至于他无法看清。
in Achaia Isthmum perfodere adgressus praetorianos pro contione ad incohandum opus cohortatus est tubaque signo dato primus rastello humum effodit et corbulae congestam umeris extulit.
在阿卡伊亚,他着手挖掘地峡,在集会上鼓励近卫军开始这项工作,在喇叭发出信号后,他自己首先用十字镐掘土,并用肩膀扛着装在小筐里的土运了出去。
parabat et ad Caspias portas expeditionem conscripta ex Italicis senum pedum tironibus noua legione, quam Magni Alexandri phalanga appellabat.
他还准备远征卡斯皮亚门,从意大利人中征募了一支由六英尺高的新兵组成的新军团,他称之为“亚历山大大帝的方阵”。
Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude digna in unum contuli, ut secernerem a probris ac sceleribus eius, de quibus dehinc dicam.
这些事情,有些无可指责,有些甚至值得不小的赞扬,我将它们聚集在了一起,以便将它们与他的恶行和罪状区分开来,关于后者,我将在以后予以说明。

词汇与语法注释

  1. 13.1rettulerim — 第一人称单数完成时虚拟语气,起潜能虚拟语气(subjunctivus potentialis)的作用,表示作者温和或谨慎的断言(“我或许可以归类为……”)。
  2. 15.1perinde atque pluribus idem uideretur — 由 `perinde atque` 引导的假设性比较结构,伴随未完成过去时虚拟语气 `uideretur`(“正如大多数人持相同意见一样”)。它描述了一种与事实相反的情境,即尼禄尽管是独断专行,却假装其决定是基于多数人的共识来宣布的。
  3. 18.1nec nisi uerecundia ... destitit — 双重否定结构(`nec nisi ... destitit`,即“除了因为……他没有放弃”),起到了强烈的肯定作用,意为“唯有出于[唯恐显得贬低了其养父荣耀的]顾忌,他才打消了[撤军的]念头”。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 尼禄传 §13-19. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.humanitext-lat2:13-19

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。