- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.humanitext-lat2:20-22
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-24
ネロは幼少期から培った音楽への執着からネアポリスやローマで自ら舞台に立ち、悲劇を演じて歌うだけでなく、ギリシア諸都市からの桂冠に誘われてアカイアへの演奏旅行を敢行し、さらにかねてからの戦車競技への熱情を昂じさせて自ら大競技場で馬車を駆るにいたる。
Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musica,1 statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum uigentem tunc praeter alios arcessiit diebusque continuis post cenam canenti in multam noctem assidens paulatim et ipse meditari exercerique coepit neque eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices uel conseruandae uocis causa uel augendae factitarent; sed et plumbeam chartam supinus pectore sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere pomis cibisque officientibus; donec blandiente profectu, quamquam exiguae uocis et fuscae, prodire in scaenam concupiit, subinde inter familiares Graecum prouerbium iactans occultae musicae "nullum esse respectum.2" et prodit Neapoli primum ac ne concusso quidem repente motu terrae theatro ante cantare destitit, quam incohatum absolueret nomon. ibidem saepius et per complures cantauit dies; sumpto etiam ad reficiendam uocem breui tempore, impatiens secreti a balineis in theatrum transiit mediaque in orchestra frequente populo epulatus, "si paulum subbibisset, aliquid se sufferi tinniturum" Graeco sermone promisit. captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexandria euocauit. neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque amplius milia e plebe robustissimae iuuentutis undique elegit, qui diuisi in factiones plausuum genera condiscerent — bombos et imbrices et testas uocabant — operamque nauarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellentissimo cultu, puris ac sine anulo laeuis, quorum duces quadringena milia sestertia merebant.
幼少期に叩き込まれた他の諸学問の中でも、音楽にも惹かれており、帝位に就くとすぐに、当時とりわけ傑出していたリラ弾き歌手のテルプノスを召し出し、夕食後の連続した日々、夜更けまで歌う彼の傍らに座り、少しずつ自らも練習して励むようになり、この種の専門家たちが声を維持するため、あるいは向上させるために習慣的に行っていることを何一つ怠らなかった。それどころか、仰向けに寝て胸の上に鉛の板を載せたり、浣腸や嘔吐によって体内を浄化したり、果物や喉に障る食べ物を控えたりした。ついに上達に気を良くして、自らの声は細く、かすれていたにもかかわらず、舞台に立つことを熱望するようになり、しばしば友人たちの間で「隠された音楽には何の価値もない」というギリシアの格言を口にしていた。そして最初にネアポリスで舞台に立ったが、突然の地震の揺れで劇場が揺らいだときでさえ、歌うのをやめず、歌い始めたノモスを最後まで歌いきった。同じ場所で、何度も、また数日間にわたって歌った。声を回復させるために短い休息を取ったときも、引きこもっているのに耐えかねて、浴室から劇場へと移動し、オーケストラの中央で大勢の民衆に囲まれて食事をしながら、もし少しばかりお酒を飲めば、何かよく響く声を出すだろう、とギリシア語で約束した。一方、新たな航路によってネアポリスに群がってきたアレクサンドリア人たちのリズミカルな拍手に魅了され、アレクサンドリアからさらに多くの人々を呼び寄せた。それだけに留まらず、騎士階級の若者たちや、最も頑健な青年たちの平民から5千人以上を四方から選び出し、彼らをいくつかの組に分けて、拍手の種類――彼らはそれを「うなり音」、「瓦型」、「鉢型」と呼んでいた――を習得させ、自分が歌うときに熱心に奉仕させ、彼らは非常に豊かな髪とこの上ない装飾、指輪のない純粋な左手によって際立っており、その先導者たちはそれぞれ40万セステルティウスの報酬を得ていた。
Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem reuocauit flagitantibusque cunctis caelestem uocem respondit quidem "in hortis se copiam uolentibus facturum," sed adiuuante uulgi preces etiam statione militum, quae tunc excubabat, "repraesentaturum3" se pollicitus est libens; ac sine mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam cum ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti praetorii citharam sustinentes, post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi. utque constitit, peracto principio, "Niobam se cantaturum" per Cluuium Rufum consularem pronuntiauit et in horam fere decimam perseuerauit coronamque eam et reliquam certaminis partem in annum sequentem distulit, ut saepius canendi occasio esset. quod cum tardum uideretur, non cessauit identidem se publicare. dubitauit etiam an priuatis spectaculis operam inter scaenicos daret quodam praetorum sestertium decies offerente. tragoedias quoque cantauit personatus heroum deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret. inter cetera cantauit Canacen parturientem, Oresten matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum. in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.
ローマでも歌うことを大いに重視していたため、ネロ祭を予定の日より前に開催し、全員が神聖な声を要求すると、「庭園で希望する者たちに機会を与えるだろう」と答えたが、群衆の願いを当時護衛にあたっていた兵士たちの配置も後押ししたため、「すぐに披露しよう」と喜んで約束した。そして遅滞なく、みずからの名前を志望するリラ弾き歌手たちの白板に書き込ませるよう命じ、クジを他のみんなと一緒に壷に投げ入れて自らの順番で入場し、同時に近衛長官たちが彼のリラを担ぎ、その後に軍事トリブヌスたちが続き、最も親しい友人たちがその傍らに従った。そして舞台に立ち、序奏を終えると、「ニオベを歌う」と元執政官のクルウィウス・ルフスを通じて告知させ、ほぼ第10時まで歌い続け、その冠と競技の残りの部分を翌年に延期した。それは歌う機会をより多く持つためであった。それが待ち遠しく思われたため、彼は繰り返し公に姿を現すことをやめなかった。さらには、ある法務官が100万セステルティウスを提示したため、個人主催の見世物で俳優たちに混じって舞台に立つことさえ迷った。彼はまた、英雄や神々、さらには女英雄や女神の仮面をつけ、自分の顔立ちや、あるいは自分が寵愛する女性の顔立ちに似せて作られた仮面を用いて、悲劇を歌った。とりわけ、お産に苦しむカナケ、母親殺しのオレステス、目を潰されたオイディプス、狂乱したヘラクレスを歌った。この劇において、入り口の警備に配置されていた新兵が、筋書きの要求通りに彼が装飾を施され鎖で縛られるのを見て、救助のために駆け寄ったという話がある。
Equorum studio uel praecipue ab ineunte aetate flagrauit plurimusque illi sermo, quanquam uetaretur, de circensibus erat; et quondam tractum prasini agitatorem inter condiscipulos querens, obiurgante paedagogo, de Hectore se loqui ementitus est. sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini dubium esset eo die utique affuturum. neque dissimulabat uelle se palmarum numerum ampliari; quare spectaculum multiplicatis missibus in serum protrahebatur, ne dominis quidem iam factionum dignantibus nisi ad totius diei cursum greges ducere. mox et ipse aurigare atque etiam spectari saepius uoluit positoque in hortis inter seruitia et sordidam plebem rudimento uniuersorum se oculis in circo maximo praebuit, aliquo liberto mittente mappam unde magistratus solent. nec contentus harum artium experimenta Romae dedisse, Achaiam, ut diximus, petit hinc maxime motus. instituerant ciuitates, apud quas musici agones edi solent, omnes citharoedorum coronas ad ipsum mittere. eas adeo grate recipiebat, ut legatos, qui pertulissent, non modo primos admitteret, sed etiam familiaribus epulis interponeret. a quibusdam ex his rogatus ut cantaret super cenam, exceptusque effusius, "solos scire audire Graecos4 solosque se et studiis suis dignos" ait. nec profectione dilata, ut primum Cassiopen traiecit, statim ad aram Iouis Cassii cantare auspicatus certamina deinceps obiit omnia.
馬への情熱は、とりわけ幼少期から燃え上がっており、禁じられていたにもかかわらず、彼の会話の大部分は戦車競技についてであった。あるとき、緑組の御者が引きずられたことを同級生たちの間で嘆いているのを、家庭教師に叱責されると、ヘクトルについて話しているのだと嘘をついて誤魔化した。しかし、帝位の初期において毎日象牙の四輪馬車で盤上遊戯をしていたが、隠居地からもすべての、それも極めて小規模な戦車競技にさえ通うようになり、最初は密かに、やがては公然と通うようになったため、その日には必ず彼が臨席していることを誰も疑わなくなった。また、勝利の棕櫚の数を増やしたいという願いを隠さなかった。そのため、出走回数が増やされて見世物は夜遅くまで引き延ばされ、派閥の主人たちでさえ、丸一日のレースでなければもはや馬群を出そうとしなくなった。やがて彼自身も戦車を駆り、さらにはより頻繁に見てもらいたいと望むようになり、庭園で奴隷たちや卑しい平民の間で練習を積んだのち、キルクス・マクシムスで万人の中に身をさらしたが、その際にはある解放奴隷が、政務官たちが通常行う場所から、合図の布を投げ落とした。これらの技術の試みをローマで行っただけでは満足せず、先述したようにアカイアへと赴いたが、これには次のような動機が最も大きく働いていた。音楽競技が開催される慣習を持つ諸都市が、リラ弾き歌手の冠をすべて彼のもとに送るようにしていたのである。彼はそれらを非常に喜んで受け取ったため、それを持参した使節たちを、最初に接見するだけでなく、親しい食事の席にも同席させた。そのうちの何人かから夕食時に歌ってほしいと懇願され、大喝采をもって迎えられると、「ギリシア人だけが聴き方を知っており、彼らだけが私と私の芸術に値する」と言った。そして出発を遅らせることなく、カッシオペへと渡るやいなや、直ちにユピテル・カッシウスの祭壇で歌うことを始め、その後すべての競技会を巡った。
- 20et musica
pueritiae tempore(幼少期に)において imbutus(叩き込まれた、染まった)に導かれる奪格。前置詞句 Inter ceteras disciplinas(他の諸学問の中でも)に対して、imbutus(染まった、手ほどきを受けた)が奪格の musica(音楽にも)を伴って続く構文である。
- 20nullum esse respectum
ギリシア語の格言「ἀδήλου μουσικῆς οὐδεὶς λόγος」(知られない音楽には何の考慮[敬意]もない)をラテン語の間接話法(対格不定詞)に翻訳したもの。属格の occultae musicae(隠された音楽の)が respectum(考慮、価値、敬意)にかかる。
- 21repraesentaturum
動詞 pollicitus est(約束した)にかかる未来不定詞能動態。主語の対格は直後の se(彼自身が)。repraesentare は「直ちに実行する」「即座に提示する」の意。
- 22solos scire audire Graecos
対格不定詞の二重構造。ait(彼は言った)に導かれ、主語対格が Graecos(ギリシア人たちが)、不定詞が scire(知っている)であり、さらに scire の目的語として audire(聴くことを)という不定詞が補足されている。solos は Graecos に一致する形容詞。
翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(5 件・最終 2026-11-15)
- 2026-11-15 AI校閲 — 注 1 件
- 2026-11-15 AI校閲 — 訳文 3 件
- 2026-09-21 AI校閲 — 注 1 件
