§4'Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti mea Liuia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus.
“我已与提贝里乌斯谈过,正如你所嘱托的,我的利维娅,关于你的孙子提贝里乌斯在马尔斯竞技会期间应该做些什么。
consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur.
不过,我们两人的共识是,我们必须对他的问题作出一揽子的决定,确定我们对他应当采取何种方针。
nam si est artius, ut ita dicam, holocleros, quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus sit? sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum et βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματοσ καὶ εἰσ τὴν τῆσ ψυχῆσ ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν καὶ μυκτηρίζειν εἰωθόσιν.
因为,如果他,怎么说呢,在身体各部位上是完全健全的,我们又有什么理由怀疑他应该通过与他兄弟被提拔时完全相同的步骤和阶梯来获得提拔呢? 但如果相反,我们觉得他在身体和精神的健全度上都有所欠缺和受损,那么我们就不应该把让他和我们自己都成为笑柄的机会提供给那些习惯于对此类事情进行嘲讽和冷笑的人。
nam semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, μὴ προϋποκειμένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere honores necne.
因为,如果我们必须在每个具体时刻都去反复商量,而在我们面前又没有一个关于‘我们是否认为他能担任官职’的预先设定的前提,我们将永远处于焦虑之中。
in praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Siluani filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et derideri possit.
不过,就目前你向我咨询的事情而言,如果他愿意接受他姻亲西尔瓦努斯之子的劝告(不做出任何可能引人注目和招致嘲笑的事情),我们并不反对他在马尔斯竞技会中负责祭司的餐饮。
spectare eum circenses ex puluinari non placet nobis; expositus enim in fronte prima spectaculorum conspicietur.
但是,我们不同意他从神圣席位上观看马戏比赛,因为他如果暴露在竞技场的最前列,就会引人注目。
in Albanum montem ire eum non placet nobis aut esse Romae Latinarum diebus.
我们不同意他前往阿尔巴山,也不同意他在拉丁节期间留在罗马。
cur enim non praeficitur urbi, si potest sequi fratrem suum in montem? habes nostras, mea Liuia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemur.
因为,如果他能跟随他的兄弟上山,为什么他不被任命为留守市长官呢? 你已经了解了我们的意见,我的利维娅,这些意见赞同对整件事作一次性的规定,以免我们总是在希望和恐惧之间摇摆不定。
licebit autem, si uoles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistulae huius legendam.
此外,如果你愿意,你也可以把这部分信件给我们的 Antonia 阅读。
' rursus alteris litteris:
'Tiberium adulescentem ego uero, dum tu aberis, cotidie inuitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro.
”在另一封信中,他再次写道: “至于年轻的提贝里乌斯,在你外出期间,我确实会每天邀请他来共进晚餐,免得他单独与他的 Sulpicius 和 Athenodorus 吃饭。
qui uellem diligentius et minus μετεώρωσ deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur.
我倒是希望他能更用心、少些浮躁地为自己选择一个可以模仿其举止、姿态和步态的人。
misellus ἀτυχεῖ: nam ἐν τοῖσ σπουδαίοισ, ubi non aberrauit eius animus, satis apparet ἡ τῆσ ψυχῆσ αὐτοῦ εὐγένεια.
这个可怜的孩子真是不幸;因为在严肃的场合,只要他的心智没有开小差,他精神的高贵便已充分显现。
' item tertiis litteris:
'Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Liuia, admiror.
”同样在第三封信中: “我的利维娅,如果我没有对你的孙子提贝里乌斯在辩论演说中能让我满意而感到惊叹,就让我死掉吧。
nam qui tam ἀσαφῶσ loquatur, qui possit cum declamat σαφῶσ dicere quae dicenda sunt, non uideo.
因为我无法理解,一个平时说话如此含混不清的人,在进行辩论时怎么能够如此清晰地表达出该说的话。
'
Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit et reliquerit eum nullo praeter auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene extraneos e parte sexta nuncuparet, legatoque non amplius quam octingentorum sestertiorum prosecutus.
” 在此之后,奥古斯特作出了何种决定已无疑问,他未授予克劳狄乌斯除鸟卜官神官荣衔以外的任何官职,甚至在遗嘱中也仅将他列为第三顺位、且几乎等同于外人的继承人之一,分给其六分之一的遗产,并仅留给他不超过八十万塞斯特尔提乌斯的遗赠。
§5Tiberius patruus petenti honores consularia ornamenta detulit; sed instantius legitimos flagitanti id solum codicillis rescripsit, quadraginta aureos in Saturnalia et Sigillaria misisse ei.
叔父提贝里乌斯在他请求官职时,授予了他执政官级的荣誉装饰;但当他更执意地要求法定的实际官职时,提贝里乌斯仅在手谕中回复他,说已为萨图尔纳利亚节和西吉拉利亚节给他寄去了四十个金币。
tunc demum abiecta spe dignitatis ad otium concessit, modo in hortis et suburbana domo, modo in Campaniae secessu delitescens, atque ex contubernio sordidissimorum hominum super ueterem segnitiae notam ebrietatis quoque et aleae infamiam subiit, cum interim, quanquam hoc modo agenti, numquam aut officium hominum aut reuerentia publice defuit.
此时,他终于放弃了对尊严的希望,隐退并过起闲暇生活,时而隐居在自己的园林和郊区别墅中,时而隐居在坎帕尼亚的退隐处。 因与最下流的人交往,他在原有的怠惰名声之外,又背负了大饮和博戏的恶名。 然而,在此期间,尽管他以这种方式生活,但无论是个人对他的礼数,还是公众对他的敬意,都从未缺席。
§6Equester ordo bis patronum eum perferendae pro se legationis elegit, semel cum deportandum Romam corpus Augusti umeris suis ab consulibus exposceret, iterum cum oppressum Seianum apud eosdem gratularetur; quin et spectaculis aduenienti assurgere et lacernas deponere solebat.
骑士阶层曾两次推选他为代表他们的请愿使团首领,一次是当他们向执政官请求允许他们用双肩将奥古斯特的遗体运往罗马时,另一次是当他们因塞雅努斯的垮台向同样的执政官表示祝贺时;不仅如此,当他来到竞技场时,观众往往会起立并脱下外套以示敬意。
senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum extra ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset.
元老院也曾决议,将他以特别名额追加到通过抽签产生的奥古斯特神庙祭司团中,不久后又决议,由公费重建他因火灾失去的住宅,并赋予他在执政官级别中发表意见的权利。
quod decretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente.
但这一决议被废除,因为提贝里乌斯以他的虚弱为借口,并承诺用自己的慷慨来弥补他的损失。
qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum, legato etiam circa sestertium uicies prosecutus commendauit insuper exercitibus ac senatui populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.
然而,提贝里乌斯在临终时,仍在第三顺位继承人中指定他继承三分之一的遗产,并留给他约两百万塞斯特尔提乌斯的遗赠,此外还在其他亲属中,名指点姓地向军队、元老院和罗马人民推荐了他。