Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 克劳狄乌斯传 §26-28

克劳狄乌斯的妻儿与重用的解放奴隶

第 9 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

记述了克劳狄乌斯的两位未婚妻、三位妻子以及与阿格里皮娜的再婚,其子女的命运,以及受到重用的解放奴隶们所拥有的巨大权势与财富。

§26Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam Augusti proneptem, item Liuiam Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere antiquo dictatoris Camilli.
他在极年轻时曾有过两位未婚妻:奥古斯都的曾外孙女埃米莉亚·雷皮达,以及同样出身于独裁官卡米卢斯古老家族、并拥有卡米拉别名的利维亚·梅杜利娜。
priorem, quod parentes eius Augustum offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem ipso die, qui erat nuptiis destinatus, ex ualitudine amisit.
前者因其父母得罪了奥古斯都,在仍是处女(未婚)时就被他退婚;后者则在定于婚礼的当天因病去世。
uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari patre.
随后,他娶了父亲曾获凯旋荣誉的普劳提亚·乌尔古拉尼拉,不久又娶了父亲为执政官级的埃利亚·派蒂娜。
cum utraque diuortium fecit, sed cum Paetina ex leuibus offensis, cum Vrgulanilla ob libidinum probra et homicidii suspicionem.
他与这两位都离婚了,但与派蒂娜离婚是因为些许不和,而与乌尔古拉尼拉离婚则是由于其放荡的丑行和谋杀的嫌疑。
post has Valeriam Messalinam, Barbati Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit.
在这两人之后,他迎娶了他表兄巴尔巴图斯·梅萨拉的女儿瓦莱里亚·美萨里娜。
quam cum comperisset super cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata, supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi manibus ipsorum.
当他发现她除了其他种种破廉耻的恶行与丑闻外,竟然还在婚礼见证人的参与下签署了嫁妆契约,与盖乌斯·西里乌斯结了婚,他便将其处死,并在近卫军的集会上公开声明,鉴于婚姻对他而言总是没有好下场,他将保持单身,如果他不守诺言,将不拒绝死于他们的手下。
nec durare ualuit quin de condicionibus continuo tractaret, etiam de Paetinae, quam olim exegerat, deque Lolliae Paulinae, quae C. Caesari nupta fuerat.
然而他无法忍住不立刻开始接洽新的亲事,甚至包括他昔日休掉的派蒂娜,以及曾为盖乌斯·凯萨之妻的洛里亚·保利娜。
uerum inlecebris Agrippinae, Germanici fratris sui filiae, per ius osculi et blanditiarum occasiones pellectus in amorem, subornauit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum eam uxorem, quasi rei p. maxime interesset, dandamque ceteris ueniam talium coniugiorum, quae ad id tempus incesta habebantur.
但是,他被他兄弟日耳曼尼库斯的女儿阿格里皮娜的诱惑所吸引,通过亲吻的权利和亲昵的机会陷入了爱河,并于接下来的元老院会议中暗中指使人提出议案,主张应当强迫他娶她为妻,仿佛这极大地关乎国家利益,并且应当允许其他人也进行这种在当时还被视为近亲通婚的婚礼。
ac uix uno interposito die confecit nuptias, non repertis qui sequerentur exemplum, excepto libertino quodam et altero primipilari, cuius nuptiarum officium et ipse cum Agrippina celebrauit.
在仅仅隔了一天之后,他就举行了婚礼,但除了某个解放奴隶和另一位前首席百夫长之外,找不到其他人效仿这一先例,而对于后两者的婚礼仪式,他自己还与阿格里皮娜一同出席并主持。
§27liberos ex tribus uxoribus tulit: ex Vrgulanilla Drusum et Claudiam, ex Paetina Antoniam, ex Messalina Octauiam et quem primo Germanicum, mox Britannicum cognominauit.
他与三位妻子共育有子女:与乌尔古拉尼拉生了德鲁苏斯和克劳迪娅,与派蒂娜生了安东尼娅,与美萨里娜生了奥克塔维亚以及起初名为日耳曼尼库斯、不久后改名为不列颠尼库斯的儿子。
Drusum †pompeium puberem amisit piro per lusum in sublime iactato et hiatu oris excepto strangulatum, cum ei ante paucos dies filiam Seiani despondisset.
德鲁苏斯在未成年时,因在游戏中将梨子抛向空中并用张开的嘴去接,导致喉咙被卡住窒息而死。 而就在几天前,他刚把塞雅努斯的女儿许配给德鲁苏斯。
quo magis miror fuisse qui traderent fraude a Seiano necatum.
因此,我更加感到奇怪的是,竟然有人记载他是被塞雅努斯暗中谋害的。
Claudiam ex liberto suo Botere conceptam, quamuis ante quintum mensem diuortii natam alique coeptam, exponi tamen ad matris ianuam et nudam iussit abici.
至于被其解放奴隶博特尔所怀的克劳迪娅,尽管她在离婚后不到五个月出生且已被开始抚养,他仍然下令将其丢弃在母亲的门前,赤裸地扔掉。
Antoniam Cn. Pompeio Magno, deinde Fausto Sullae, nobilissimis iuuenibus, Octauiam Neroni priuigno suo collocauit, Silano ante desponsam.
他将安东尼娅嫁给了格奈乌斯·庞培·马格努斯,后又嫁给了福斯图斯·苏拉,这两位都是极高贵的青年;他将曾与西拉努斯定婚的奥克塔维亚嫁给了他的继子尼禄。
Britannicum uicesimo imperii die inque secundo consulatu, natum sibi paruulum etiam tum, et militi pro contione manibus suis gestans et plebi per spectacula gremio aut ante se retinens assidue commendabat faustisque ominibus cum adclamantium turba prosequebatur.
不列颠尼库斯诞生于他即位第二十天以及他的第二次执政官任期内,当他还是个婴儿时,他就会在近卫军集会上亲手抱着他,在公共表演时将他放在膝上或抱在身前,不断向士兵和庶民引荐,并与欢呼的群众一同用吉利的祝词送行。
e generis Neronem adoptauit, Pompeium atque Silanum non recusauit modo, sed et interemit.
在女婿之中,他收养了尼禄,而对庞培和西拉努斯不仅予以拒绝,甚至予以杀害。
§28Libertorum praecipue suspexit Posiden spadonem, quem etiam Britannico triumpho inter militares uiros hasta pura donauit; nec minus Felicem, quem cohortibus et alis prouinciaeque Iudaeae praeposuit, trium reginarum maritum; et Harpocran, cui lectica per urbem uehendi spectaculaque publice edendi ius tribuit; ac super hos Polybium ab studiis, qui saepe inter duos consules ambulabat; sed ante omnis Narcissum ab epistulis et Pallantem a rationibus, quos decreto quoque senatus non praemiis modo ingentibus, sed et quaestoriis praetoriisque ornamentis honorari libens passus est; tantum praeterea adquirere et rapere, ut querente eo quondam de fisci exiguitate non absurde dictum sit, abundaturum, si a duobus libertis in consortium reciperetur.
在解放奴隶中,他尤其器重去势者波西德斯,甚至在不列颠凯旋式上在军人们中间赐予他纯银之枪;同样器重菲利克斯,任命他指挥步兵大队和骑兵大队并统辖犹太行省,此人曾是三位王妃的丈夫;以及哈尔波克拉斯,赐予他坐轿穿行于城中及公开发表表演的特权;此外还有掌管书斋的波里比乌斯,他经常走在两位执政官之间;但最超越所有人的,是掌管书信的纳尔基苏斯和掌管财务的帕拉斯,他乐意地允许他们根据元老院的决议,不仅获得巨大的奖赏,还被授予财务官和法务官的荣誉装饰;此外他们获取和掠夺了如此多的财富,以至于当他有一次抱怨国库空虚时,有人打趣说,如果他能被这两位解放奴隶接纳为合伙人,他就富甲天下了。

词汇与语法注释

  1. 26.2quam cum comperisset — 关系代名词 `quam` 是连接用法(宾格),指代前文的 `Messalinam`。`cum comperisset` 是历史性的 `cum` 从句(虚拟式过去完成时),修饰主句动词 `supplicio adfecit`,并在其内部支配着“对格加不定式”句式 `C. Silio etiam nupsisse`(她竟然还与盖乌斯·西里乌斯结婚)作为宾语。
  2. 26.3nec durare ualuit quin — 动词短语 `non ualeo` 加不定式(无法坚持/忍受)后面接了伴随否定主句的 `quin` 引导的虚拟式从句(不得不……)。整体表示“无法忍住不……、立刻就……”。
  3. 27.1strangulatum — 修饰受支配的 `Drusum`(宾格)的过去分词。置于表示原因的独立夺格 `piro... iactato et... excepto`(由于在游戏中抛向空中并用张开的嘴接住的梨)之后,用于叙述结果(“失去了被噎住窒息的德鲁苏斯”)。
  4. 28.1libens passus est — 表示允许的动词 `patior` 的完成时形式 `passus est`,伴随着与主语(克劳狄乌斯)一致的形容词 `libens`(高兴的),在译文中作副词用,译为“乐意地允许……”。它支配对格加不定式从句 `quos... honorari`(他们被授予荣誉)作为宾语。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 克劳狄乌斯传 §26-28. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.humanitext-lat2:26-28

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。