§15in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis.
然而在审理和判决时,他的心性表现得极其反常,有时审慎而机敏,间或草率而鲁莽,时而又轻浮得宛如愚人。
cum decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio liberorum habebat responderat, ut cupidum iudicandi dimisit; alium interpellatum ab aduersariis de propria lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris esse, agere causam confestim apud se coegit, proprio negotio documentum daturum, quam aequus iudex in alieno negotio futurus esset.
当他清理陪审员名册时,发现有人隐瞒了因育有子女而享有的免职特权而仍应答登记,便以其过于热衷审判为由将其免职;另一个人因自己的诉讼被对手质问,辩称该案不属于特别审理而属于常规诉讼程序,他却强迫此人立即在自己面前为该案辩护,理由是此人可以通过自身的案件来证明,他在别人的案件中会是一个多么公正的法官。
feminam non agnoscentem filium suum dubia utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonio iuuenis.
有一个女人不承认自己的儿子,在双方论据的可信度都难以确定的情况下,他通过下令让该女子与那名青年结婚,逼迫她承认了母子关系。
absentibus secundum praesentes facillime dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua necessitate cessasset.
在一方缺席的情况下,他极易判决出庭者胜诉,完全不区分缺席者是因为自身过错还是由于某种无可奈何的客观原因。
proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim acciri cum machaera mensaque lanionia flagitauit.
当有人高喊应当砍掉伪造者的双手时,他竟要求立即召来行刑官,并带上大刀和肉铺用的案板。
peregrinitatis reum orta inter aduocatos leui contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi aequitatem integram ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur defendereturue, iussit.
在审理一起被告涉嫌非法获取公民权的案件时,辩护人们就该被告应当穿罗马托加还是希腊斗篷进行辩护产生了轻微争执,他仿佛为了展示绝对的公正,竟命令被告频繁更换装束,受指控时穿一种,辩护时穿另一种。
de quodam etiam negotio ita ex tabella pronuntiasse creditur, secundum eos se sentire, qui uera proposuissent.
甚至据信在某个案件中,他曾照着书板宣读判决文书说,他支持那些陈述了实情的一方。
propter quae usque eo euiluit, ut passim ac propalam contemptui esset.
因为这些行行为,他的威信扫地,以至于处处公开沦为人们蔑视的对象。
excusans quidam testem e prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa; ac post longas demum interrogationes: 'mortuus est,' inquit, 'puto, licuit.
有人在为他从属州传唤来的一名证人开脱时,隐瞒了很久原因,只说该证人无法到庭;在经过连番长久的盘问后,他终于说道:“他死了,我想,这应该是被允许的。
' alius gratias agens quod reum defendi pateretur, adiecit: 'et tamen fieri solet.
”另一个人感谢他允许被告进行辩护,随后又补充道:“不过,这本就是惯例。
' illud quoque a maioribus natu audiebam, adeo causidicos patientia eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali non solum uoce reuocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso detinerent.
”我还从长辈那里听说,法庭辩护人们习惯于极度滥用他的好脾气,以至于当他离开审判台时,他们不仅用言语叫住他,甚至还会扯住他托加的衣角,有时甚至抱住他的脚来阻拦他。
ac ne cui haec mira sint, litigatori Graeculo uox in altercatione excidit: καὶ σὺ γέρων εἶ καὶ μωρόσ.
为了不让任何人对此感到惊异,这里可以提一下,一个卑微的希腊诉讼人在争执中曾口冲说出这样的话:“你既是个老糊涂,又是个大笨蛋。
equitem quidem Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab impotentibus inimicis conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari aduersus se et audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos tenebat in manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non leuiter perstrinxerit.
”确凿无疑的是,有一位罗马骑士被控对妇女犯有猥亵罪——虽然这是虚假的、由其肆无忌惮的仇敌捏造的罪名——当他看到低贱的娼妓被传唤来指控他并被作为证人听取证言时,他极其愤怒地斥责皇帝的愚蠢与残暴,并将手中拿着的铁笔和书板猛力掷向他的脸,以至于严重擦伤了他的面颊。
§16Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque inaequabiliter uarioque et animo et euentu.
在普兰库斯和保卢斯担任监察官之后,该官职曾中断了很久,他也重新担任了监察官,但同样行事不公,心性多变,结果也各不相同。
recognitione equitum iuuenem probri plenum, sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens censorem suum; alium corruptelis adulteriisque famosum nihil amplius quam monuit, ut aut parcius aetatulae indulgeret aut certe cautius;
在审查骑士阶层时,有一个年轻人在品行上劣迹斑斑,但其父亲声称该子在自己眼里表现极其优秀,他便没有给予该青年任何惩戒便放过了他,并称其“拥有他自己的监察官”;另一个因行贿和通奸而声名狼藉的人,他仅仅警告其应当更加节制其青春岁月的放荡,或者至少应当更加谨慎,并补充道:“毕竟,我凭什么知道你养了什么样的情妇?
addiditque: 'quare enim ego scio, quam amicam habeas?' et cum orantibus familiaribus dempsisset cuidam appositam notam: 'litura tamen,' inquit, 'extet.
”并且当他在朋友们的恳求下,免除了对某人做出的不名誉标记时,他说道:“然而,抹拭的痕迹还是留着吧。
' splendidum uirum Graeciaeque prouinciae principem, uerum Latini sermonis ignarum, non modo albo iudicum erasit, sed in peregrinitatem redegit.
”有一位显赫之人,虽是希腊属州的领袖,却不懂拉丁语,他不仅将其从裁判官名册中除名,甚至将其降为外邦人身份。
nec quemquam nisi sua uoce, utcumque quis posset, ac sine patrono rationem uitae passus est reddere.
他不容许任何人不通过自己的声音——无论其能力如何——且在没有辩护人的情况下交代其生活状况。
notauitque multos, et quosdam inopinantis et ex causa noui generis, quod se inscio ac sine commeatu Italia excessissent; quendam uero et quod comes regis in prouincia fuisset, referens, maiorum temporibus Rabirio Postumo Ptolemaeum Alexandriam crediti seruandi causa secuto crimen maiestatis apud iudices motum.
他惩戒了许多人,其中一些人出乎意料,且是因为一种新型的由头,即在未经其知晓且没有假条的情况下离开了意大利;甚至有一人是因为在属州充当了国王的随从,他引用前人的先例说,在祖先的时代,拉比里乌斯·波斯图穆斯为了保全债权而跟随普托勒密去往亚历山大港,结果在裁判官面前被控叛逆罪。
plures notare conatus, magna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit, quibuscumque caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, opulentos se probantibus; eo quidem, qui sibimet uim ferro intulisse arguebatur, inlaesum corpus ueste deposita ostentante.
他企图惩戒更多的人,但由于调查人员的严重疏忽,更由于他自己更大的难堪,他发现这些人几乎全都是无辜的,因为凡是被他指责为独身、无子或贫困的人,都证明了自己其实已婚、有子且富有;甚至一个被指控企图用利刃自残的人,在脱下衣服后,向人们展示了他那毫无伤痕的身体。
fuerunt et illa in censura eius notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad Sigillaria redimi concidique coram imperauit; quodque uno die XX edicta proposuit, inter quae duo, quorum altero admonebat, ut uberi uinearum prouentu bene dolia picarentur; altero, nihil aeque facere ad uiperae morsum quam taxi arboris sucum.
在他的监察官任期内,还有以下引人注目之事:他命令买下在西吉拉里亚出售的、制造奢侈的银制双轮战车,并在他面前将其砸毁;以及在一天之内发布了二十道法令,其中有两道特别奇特,一道是在葡萄丰收时劝告大家把木桶涂好松脂以防漏;另一道则是声明,没有什么比红豆杉的树汁更能有效治疗毒蛇咬伤的了。