Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 卡里古拉传 §6-8

对日耳曼尼库斯的哀悼与盖乌斯的出生地

第 2 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

文中记述了罗马市民因日耳曼尼库斯死讯而产生的动荡与深切哀悼,列举了他的子嗣情况,并详细考证了其子盖乌斯·恺撒(卡里古拉)出生地的诸般说法,最终确证其出生于安提乌姆。

§6Romae quidem, cum ad primam famam ualitudinis attonita et maesta ciuitas sequentis nuntios opperiretur, et repente iam uesperi incertis auctoribus conualuisse tandem percrebruisset, passim cum luminibus et uictimis in Capitolium concursum est ac paene reuolsae templi fores, ne quid gestientis uota reddere moraretur, expergefactus e somno Tiberius gratulantium uocibus atque undique concinentium: salua Roma, salua patria, saluus est Germanicus.
在罗马,当市民因关于他病情的最初传闻而惊愕和悲哀,正等待后续消息时,突然在傍晚,尽管消息来源不明,终于痊愈的消息已广泛传开,人们纷纷手持火把和祭品涌向卡皮托林山,神殿的门几乎被拆掉,以免耽误那些急于履行誓愿的人们。 提贝里乌斯被祝贺者的声音以及四面八方齐声歌唱的声音从睡梦中惊醒: “罗马安泰,祖国安泰,日耳曼尼库斯健在。
et ut demum fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit durauitque etiam per festos Decembris mensis dies.
” 当他最终去世的消息公开后,任何安慰和法令都无法抑制公众的哀悼,这种哀悼甚至持续到了十二月的节日期间。
auxit gloriam desideriumque defuncti et atrocitas insequentium temporum, cunctis nec temere opinantibus reuerentia eius ac metu repressam Tiberi saeuitiam, quae mox eruperit.
逝者的荣耀和人们对他的思念,也因随后时代的残酷而进一步加深,因为所有人都在想,且并非没有根据,提贝里乌斯的残暴因对他的敬畏和恐惧而被压制,而这种残暴很快就爆发了。
§7habuit in matrimonio Agrippinam, M. Agrippae et Iuliae filiam, et ex ea nouem liberos tulit: quorum duo infantes adhuc rapti, unus iam puerascens insigni festiuitate, cuius effigiem habitu Cupidinis in aede Capitolinae Veneris Liuia dedicauit, Augustus in cubiculo suo positam, quotiensque introiret, exosculabatur; ceteri superstites patri fuerunt, tres sexus feminini, Agrippina Drusilla Liuilla, continuo triennio natae; totidem mares, Nero et Drusus et C. Caesar.
他娶了马尔库斯·阿格里帕和朱莉娅的女儿阿格里皮娜为妻,并与她育有九个孩子:其中两个在婴儿时期夭折,一个在刚长成少年时因非凡的可爱而夭折,莉维娅将他的雕像以丘比特的形象供奉在卡皮托林维纳斯神庙中,奥古斯都将其放在自己的卧室里,每当进去时都会亲吻它;其余的孩子都比父亲长寿,其中三个是女性,即阿格里皮娜、德鲁西拉和莉维拉,连续三年出生;同样数量的男性,即尼禄、德鲁苏斯和盖乌斯·恺撒。
Neronem et Drusum senatus Tiberio criminante hostes iudicauit.
在提贝里乌斯的指控下,元老院判定尼禄和德鲁苏斯为国家公敌。
§8C. Caesar natus est pridie Kal. Sept. patre suo et C. Fonteio Capitone coss.
盖乌斯·恺撒出生于九月卡兰德的前一天(八月三十一日),当时他的父亲和盖乌斯·丰特乌斯·卡皮托担任执政官。
ubi natus sit, incertum diuersitas tradentium facit.
由于记录者的分歧,他究竟出生在何处尚不确定。
Cn. Lentulus Gaetulicus Tiburi genitum scribit, Plinius Secundus in Treueris uico Ambitaruio supra Confluentes; addit etiam pro argumento aras ibi ostendi inscriptas "ob agrippinae" "pverperivm" . uersiculi imperante mox eo diuulgati apud hibernas legiones procreatum indicant: in castris natus, patriis nutritus in armis, iam designati principis omen erat.
格奈乌斯·伦图卢斯·盖图利库斯写道他出生于蒂布尔;普林尼·塞昆杜斯则写道他出生在特雷维里境内科布伦茨上方的安比塔鲁维乌斯村;他还补充说,作为证据,那里展示着刻有以下字样的祭坛: "ob agrippinae" "pverperivm" 在他后来即位为帝后不久传开的短诗表明,他出生在军团的冬营中: “诞生于军营,抚育于父祖的兵器中,这已是注定为元首的前兆。
ego in actis Anti editum inuenio.
” 我自己在公文记录中发现他出生于安提乌姆。
Gaetulicum refellit Plinius quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeret, abusumque audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fuerat, appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra diximus.
普林尼驳斥盖图利库斯,认为他是出于谄媚而撒谎,以便从献给赫拉克勒斯的城市中为这位年轻且光荣的元首寻找赞美之词,并且他更大胆地滥用了这一谎言,因为大约一年前,日耳曼尼库斯在蒂布尔确实有一个儿子出生,也叫盖乌斯·恺撒,关于其可爱的童年和早逝,我们已在上文提及。
Plinium arguit ratio temporum.
但时间计算驳倒了普林尼。
nam qui res Augusti memoriae mandarunt, Germanicum exacto consulatu in Galliam missum consentiunt iam nato Gaio.
因为记录奥古斯都事迹的人一致认为,日耳曼尼库斯在结束执政官任期后被派往高卢时,盖乌斯已经出生了。
nec Plini opinionem inscriptio arae quicquam adiuuerit, cum Agrippina bis in ea regione filias enixa sit, et qualiscumque partus sine ullo sexus discrimine puerperium uocetur, quod antiqui etiam puellas pueras, sicut et pueros puellos dictitarent.
祭坛上的碑文也根本无法支持普林尼的观点,因为阿格里皮娜曾两次在该地区产下女儿,而且任何生育,不分性别,都被称为“分娩”,因为古人甚至把女孩也经常称为“pueras”,就像把男孩称为“puellos”一样。
extat et Augusti epistula, ante paucos quam obiret menses ad Agrippinam neptem ita scripta de Gaio hoc—neque enim quisquam iam alius infans nomine pari tunc supererat—: 'puerum Gaium XV. Kal. Iun. si dii uolent, ut ducerent Talarius et Asillius, heri cum iis constitui.
还有一封奥古斯都的遗信,是在他去世前几个月写给他的外孙女阿格里皮娜的,信中提到了这个盖乌斯——因为当时没有其他同名的婴儿存活了——: “如果神明愿意,我昨天已与塔拉里乌斯和阿西里乌斯商定,让他们在五月十八日带盖乌斯这孩子过去。
mitto praeterea cum eo ex seruis meis medicum, quem scripsi Germanico si uellet ut retineret.
此外,我派了我的一名奴隶医生随行,我写信给日耳曼尼库斯,如果他愿意,可以留用。
ualebis, mea Agrippina, et dabis operam ut ualens peruenias ad Germanicum tuum.
祝你安好,我的阿格里皮娜,并务必保重身体,以便健康地到达你的日耳曼尼库斯身边。
' abunde parere arbitror non potuisse ibi nasci Gaium, quo prope bimulus demum perductus ab urbe sit.
” 我认为这已非常清楚地表明盖乌斯不可能出生在那里,因为他几乎是在两岁时才从罗马被带到那里的。
uersiculorum quoque fidem eadem haec eleuant et eo facilius, quod ii sine auctore sunt.
这一事实也降低了那些短诗的可信度,而且由于它们没有作者,就更容易被否定了。
sequenda est igitur, quae sola restat et publici instrumenti auctoritas, praesertim cum Gaius Antium omnibus semper locis atque secessibus praelatum non aliter quam natale solum dilexerit tradaturque etiam sedem ac domicilium imperii taedio urbis transferre eo destinasse.
因此,我们必须遵循唯一的公文记录的权威,尤其是据说盖乌斯总是将安提乌姆置于所有其他地方和避暑胜地之上,并像热爱故土一样热爱它,甚至据说他因厌恶罗马而决定将帝国的首府和住所迁往那里。

词汇与语法注释

  1. 6.1ne quid gestientis uota reddere moraretur — ‘gestientis’是宾格复数形式‘gestientes’的异体拼写。它在这里作为不定式短语‘uota reddere’(履行誓愿)的逻辑主语,或者作为‘moraretur’的直接宾语,意为“以免任何事物阻碍那些热切渴望履行誓愿的人”。
  2. 6.2cunctis nec temere opinantibus — ‘cunctis opinantibus’是一个包含现在分词的夺格绝对结构。‘nec temere’(非无端地,即有充分理由地)修饰‘opinantibus’,后面的宾格代不定式结构‘repressam [esse] Tiberi saeuitiam’充当‘opinantibus’的宾语从句。
  3. 8.2urbe Herculi sacra — 意为“献给赫拉克勒斯的城市”,是蒂布尔(Tibur,今蒂沃利)的雅称。蒂布尔是古罗马著名的避暑胜地,因赫拉克勒斯神庙而闻名。此处承接前文提到的地名‘Tiburi’。
  4. 8.3quod antiqui etiam puellas pueras, sicut et pueros puellos dictitarent — ‘quod’引导原因从句,动词使用虚拟语气(‘dictitarent’)表示这是一种传闻或间接引用的主观理由。‘pueras’和‘puellos’是古语形式,在此被引用作语言学证据,以证明‘puerperium’(分娩)一词在古代不分性别地指代婴儿的诞生。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 卡里古拉传 §6-8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.humanitext-lat2:6-8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。