§39in Gallia quoque, cum damnatarum sororum ornamenta et supellectilem et seruos atque etiam libertos immensis pretiis uendidisset, inuitatus lucro, quidquid instrumenti ueteris aulae erat ab urbe repetiit, comprensis ad deportandum meritoriis quoque uehiculis et pistrinensibus iumentis, adeo ut et panis Romae saepe deficeret et litigatorum plerique, quod occurrere absentes ad uadimonium non possent, causa caderent.
在高卢,当他以高昂的价格卖掉了被判罪的姐妹们的首饰、家具、奴隶乃至解放奴隶后,受到利润的诱惑,他要求将罗马城内旧日宫廷的所有器具全部运来,甚至征用了出租用的马车和磨坊的驮畜用于运输,以至于罗马城内经常面粉短缺、面包匮乏,而许多诉讼当事人也因身在异地无法按时出庭应诉而败诉。
cui instrumento distrahendo nihil non fraudis ac lenocinii adhibuit, modo auaritiae singulos increpans et quod non puderet eos locupletiores esse quam se, modo paenitentiam simulans quod principalium rerum priuatis copiam faceret.
为了卖掉这些器具,他用尽了各种欺诈和诱骗手段,时而指责个人贪婪,责备他们不因比自己富有而感到羞耻,时而又装作后悔,声称自己不该把皇家之物让给私人。
compererat prouincialem locupletem ducenta sestertia numerasse uocatoribus, ut per fallaciam conuiuio interponeretur, nec tulerat moleste tam magno aestimari honorem cenae suae;
他得知一个富有的属州居民为了通过欺骗手段混入宴会而向召集人支付了二十万塞斯特尔提乌斯,但他并未因自己的晚宴荣誉被估价如此之高而感到不快。
huic postero die sedenti in auctione misit, qui nescio quid friuoli ducentis milibus traderet diceretque cenaturum apud Caesarem uocatu ipsius.
第二天,当这个人坐在竞卖场时,他派人送去了一件价值二十万的微不足道的小玩意,并告诉他,根据凯撒本人的邀请,他将去凯撒那里共进晚餐。
§40Vectigalia noua atque inaudita primum per publicanos, deinde, quia lucrum exuberabat, per centuriones tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut hominum genere omisso, cui non tributi aliquid imponeret.
他设立了闻所未闻的新税种,起初通过包税商征收,后来因为利润极其丰厚,便改由禁卫军的百夫长和军团长来征收,没有遗漏任何物品或人,对一切都课以某种税。
pro edulibus, quae tota urbe uenirent, certum statumque exigebatur; pro litibus ac iudiciis ubicumque conceptis quadragesima summae, de qua litigaretur, nec sine poena, si quis composuisse uel donasse negotium conuinceretur; ex gerulorum diurnis quaestibus pars octaua; ex capturis prostitutarum quantum quaeque uno concubitu mereret;
对于全城贩卖的所有食物,征收固定的税额;对于在任何地方发起的诉讼和审判,征收争议金额的四十分之一,如果有人被证实私下和解或放弃诉讼,还将受到处罚;从搬运工的每日收入中抽取八分之一;从娼妓的收入中,抽取相当于她们每次交欢所得的数额。
additumque ad caput legis, ut tenerentur publico et quae meretricium quiue lenocinium fecissent, nec non et matrimonia obnoxia essent.
法律条款中还增加了一项,规定凡是从事过卖淫或拉皮条的人,甚至他们的婚姻,都必须缴纳这项公税。
§41eius modi uectigalibus indictis neque propositis, cum per ignorantiam scripturae multa commissa fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem legem, sed et minutissimis litteris et angustissimo loco, uti ne cui describere liceret.
尽管课征了此类税收,但并未予以公布,由于对法条文字的无知,许多违规事件屡屡发生。 最后在民众的强烈要求下,他确实公布了法律,但字迹极小,且贴在极狭窄的地方,以至于任何人都无法抄录。
ac ne quod non manubiarum genus experiretur, lupanar in Palatio constituit, districtisque et instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit circum fora et basilicas nomenculatores ad inuitandos ad libidinem iuuenes senesque;
为了不放过任何掠夺的手段,他在帕拉蒂尼山上设立了妓院,并根据该场所的尊贵身份划分并布置了多个小房间,让已婚妇女和自由民青年站在其中,并派传令官到广场和巴西利卡周围,引诱年轻人和老年人来纵欲。
praebita aduenientibus pecunia faenebris appositique qui nomina palam subnotarent, quasi adiuuantium Caesaris reditus.
给前来的人提供高利贷,并安排人公开记录他们的名字,仿佛他们是在资助凯撒的收入。
ac ne ex lusu quidem aleae compendium spernens plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur.
他连掷骰子游戏的利润也不放过,通过撒谎甚至发假誓来赚取更多的钱。
et quondam proximo conlusori demandata uice sua progressus in atrium domus, cum praetereuntis duos equites R. locupletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans rediit gloriansque numquam se prosperiore alea usum.
有一次,他把自己的轮次托付给身边的牌友,自己走到住宅的前厅,命令将路过的两个富有的罗马骑士立即逮捕并没收财产,随后欣喜若狂地返回,炫耀自己从未用过如此幸运的骰子。
§42Filia uero nata paupertatem nec iam imperatoria modo sed et patria conquerens onera conlationes in alimonium ac dotem puellae recepit.
他的女儿出生后,他开始抱怨贫困,不仅作为皇帝,而且作为父亲,并接受了为女孩提供抚养费和嫁妆的捐款。
edixit et strenas ineunte anno se recepturum stetitque in uestibulo aedium Kal. Ian. ad captandas stipes, quas plenis ante eum manibus ac sinu omnis generis turba fundebat.
他还发布告示,称将在年初接受新年礼物,并在一月一日站在住宅的前廊,去接纳各种人群用双手和衣襟捧着倒在他面前的钱币。
nouissime contrectandae pecuniae cupidine incensus, saepe super immensos aureorum aceruos patentissimo diffusos loco et nudis pedibus spatiatus et toto corpore aliquamdiu uolutatus est.
最后,由于对触摸金钱的极度渴望,他经常在铺在极宽敞地方的巨额金币堆上赤脚踱步,甚至整个人在上面打滚了许久。
§43Militiam resque bellicas semel attigit neque ex destinato, sed cum ad uisendum nemus flumenque Clitumni Meuaniam processisset, admonitus de supplendo numero Batauorum, quos circa se habebat, expeditionis Germanicae impetum cepit;
他仅有一次涉足军事和战争,而且并非出于预谋,而是当他前往梅瓦尼亚观赏克利图姆努斯的神林和河流时,有人建议他补充身边的巴达维人数量,他便心血来潮决定进行德意志远征。
neque distulit, sed legionibus et auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime actis, contracto et omnis generis commeatu quanto numquam antea, iter ingressus est confecitque modo tam festinanter et rapide, ut praetorianae cohortes contra morem signa iumentis imponere et ita subsequi cogerentur, interdum adeo segniter delicateque, ut octaphoro ueheretur atque a propinquarum urbium plebe uerri sibi uias et conspergi propter puluerem exigeret.
他毫不拖延,从四面八方召集军团和辅助部队,在各地极为严苛地进行征兵,并收集了前所未有的大量各种军需物资,随后踏上了征途。 他的行军时而极其匆忙迅速,以至于禁卫军各队不得不违反惯例将军旗放在驮兽上紧随其后;时而又极其缓慢奢侈,他坐着八人抬的轿子,并要求附近城镇的平民为他清扫道路、洒水防尘。