§8Ciuilium officiorum rudimentis regem Archelaum Trallianos et Thessalos, uaria quosque de causa, Augusto cognoscente defendit; pro Laodicenis Thyatirenis Chiis terrae motu afflictis opemque implorantibus senatum deprecatus est; Fannium Caepionem, qui cum Varrone Murena in Augustum conspirauerat, reum maiestatis apud iudices fecit et condemnauit.
作为他履行公民义务的初步尝试,他在奥古斯都亲自审理时,因不同的原因,分别为阿尔克拉奥斯国王、特拉勒斯人以及色萨利人进行了辩护;为了因地震而遭受苦难并请求援助的老底嘉人、推雅推喇人、基奥斯人,他向元老院进行了申诉;对于曾与瓦罗·穆雷纳一同阴谋反对奥古斯都的范尼乌斯·凯皮奥,他在法官面前指控其犯有大逆罪,并使其被判有罪。
interque haec duplicem curam administrauit, annonae quae artior inciderat, et repurgandorum tota Italia ergastulorum, quorum domini in inuidiam uenerant quasi exceptos supprimerent non solum uiatores sed et quos sacramenti metus ad eius modi latebras compulisset.
在这些活动期间,他履行了双重职责:一是监督陷入匮乏的粮食供应,二是整顿全意大利的奴类牢房。 这些奴隶牢房的主人已名声扫地,因为他们不仅扣押了行旅之人,甚至还监禁了因惧怕服兵役而逃入此类藏身之所的人。
§9Stipendia prima expeditione Cantabrica tribunus militum fecit, dein ducto ad Orientem exercitu regnum Armeniae Tigrani restituit ac pro tribunali diadema imposuit.
他在坎塔布里亚远征中作为军事护民官完成了首次军务,随后率军前往东方,将亚美尼亚王位归还给提格拉内斯,并在审判台前为其戴上王冠。
recepit et signa, quae M. Crasso ademerant Parthi.
他还收回了帕尔蒂亚人从马尔库斯·克拉苏手中夺走的军旗。
post hoc Comatam Galliam anno fere rexit et barbarorum incursionibus et principum discordia inquietam.
此后,他治理了因蛮族入侵和首领不和而动荡不安的长发高卢约一年时间。
exin Raeticum Vindelicumque bellum, inde Pannonicum, inde Germanicum gessit.
此后,他发起了莱提亚和温德里基亚战争,继而进行了潘诺尼亚战争,再继而进行了日耳曼战争。
Raetico atque Vindelico gentis Alpinas, Pannonico Breucos et Dalmatas subegit, Germanico quadraginta milia dediticiorum traiecit in Galliam iuxtaque ripam Rheni sedibus adsignatis conlocauit.
在莱提亚和温德里基亚战争中,他征服了阿尔卑斯诸部落;在潘诺尼亚战争中,他平定了布雷乌基人和达尔马提亚人;在日耳曼战争中,他将四万投降者迁入高卢,并在莱茵河畔为他们分配了住处并安顿下来。
quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris.
由于这些功绩,他分别以步行小凯旋式和乘战车大凯旋式的方式进入罗马城,在此之前,如一些人所认为的那样,他已被授予凯旋式装饰,这是一种新颖且此前从未授予过任何人的荣誉形式。
Magistratus et maturius incohauit et paene iunctim percucurrit, quaesturam praeturam consulatum; interpositoque tempore consul iterum etiam tribuniciam potestatem in quinquennium accepit.
他担任官职不仅比通常更早,而且几乎是接连不断地历任:财务官、裁判官、执政官;间隔一段时间后,当他第二次担任执政官时,他还获得了为期五年的护民官职权。
§10tot prosperis confluentibus integra aetate ac ualitudine statuit repente secedere seque e medio quam longissime amouere: dubium uxorisne taedio, quam neque criminari aut dimittere auderet neque ultra perferre posset, an ut uitato assiduitatis fastidio auctoritatem absentia tueretur atque etiam augeret, si quando indiguisset sui res p.
在如此多的顺境汇聚、且正值年富力强和身体健康之际,他突然决定隐退,并尽可能远离公众:这究竟是因为厌恶他的妻子(他既不敢控告或休掉她,又无法再容忍她),还是为了避免频繁露面引起的厌烦,通过缺席来维护并进一步提高自己的权威(以防国家何时需要他),尚不确定。
quidam existimant, adultis iam Augusti liberis, loco et quasi possessione usurpati a se diu secundi gradus sponte cessisse exemplo M. Agrippae, qui M. Marcello ad munera publica admoto Mytilenas abierit, ne aut obstare aut obtrectare praesens uideretur.
一些人认为,随着奥古斯都的孩子们已经成年,他自愿放弃了自己长期占据的第二地位及其类似领有的特权,这仿效了马尔库斯·阿格里帕的先例,后者在马尔库斯·马塞卢斯被引入公职时前往米蒂莱内,以免自己留在当地显得像是在阻碍或贬低对方。
quam causam et ipse, sed postea, reddidit.
这一原因他本人后来也曾给出。
tunc autem honorum satietatem ac requiem laborum praetendens commeatum petit; neque aut matri suppliciter precanti aut uitrico deseri se etiam in senatu conquerenti ueniam dedit.
但在当时,他以厌倦荣誉、需要从劳苦中休息为借口,请求告假;无论是母亲的苦苦哀求,还是继父在元老院抱怨自己被抛弃,他都没有给予宽允。
quin et pertinacius retinentibus, cibo per quadriduum abstinuit.
不仅如此,在他们更为固执地挽留他时,他甚至绝食了四天。
facta tandem abeundi potestate, relictis Romae uxore et filio confestim Ostiam descendit, ne uerbo quidem cuiquam prosequentium reddito paucosque admodum in digressu exosculatus.
最终获得离去许可后,他将妻子和儿子留在罗马,立即前往奥斯提亚,对送行的人未答一词,仅在临行前与极少数人亲吻作别。
§11ab Ostia oram Campaniae legens inbecillitate Augusti nuntiata paulum substitit.
从奥斯提亚沿着坎帕尼亚海岸航行时,因听到奥古斯都生病的消息,他稍作停留。
sed increbrescente rumore quasi ad occasionem maioris spei commoraretur, tantum non aduersis tempestatibus Rhodum enauigauit, amoenitate et salubritate insulae iam inde captus cum ad eam ab Armenia rediens appulisset.
但随着谣言四起,称他停留是为了等待更大希望的机会,他几乎是在逆风中起航前往罗德岛,自从他从亚美尼亚返回途中在此停泊以来,他就被该岛的宜人风光和有益健康的 climate(气候)所吸引。
hic modicis contentus aedibus nec multo laxiore suburbano genus uitae ciuile admodum instituit, sine lictore aut uiatore gymnasio interdum obambulans mutuaque cum Graeculis officia usurpans prope ex aequo.
在这里,他满足于简朴的住所和并不宽敞的郊区别墅,过着极为平民化的生活,有时在没有扈从和信使随行的情况下在体育场散步,与希腊人几乎平等地互相交往。
Forte quondam in disponendo die mane praedixerat, quidquid aegrorum in ciuitate esset uisitare se uelle; id a proximis aliter exceptum iussique sunt omnes aegri in publicam porticum deferri ac per ualitudinum genera disponi.
有一次在清晨安排一天日程时,他曾偶然预先表示,自己想去探望城里所有的病人;这一想法被身边的人误解了,于是所有的病人都被命令抬到公共长廊,并按照疾病的类型进行排列。
perculsus ergo inopinata re diuque quid ageret incertus, tandem singulos circuit excusans factum etiam tenuissimo cuique et ignoto.
他因这一意外事件深感震惊,并长久犹豫该如何是好,最终他逐一探访了每一个人,甚至向最贫苦和最陌生的人为这一失误表示歉意。
unum hoc modo neque praeterea quicquam notatum est, in quo exeruisse ius tribuniciae potestatis uisus sit: cum circa scholas et auditoria professorum assiduus esset, moto inter antisophistas grauiore iurgio, non defuit qui eum interuenientem et quasi studiosiorem partis alterius conuicio incesseret.
只有这一件事,此外再无其他,被记录为他似乎行使了护民官职权的权力:当他频繁出入学者们的学舍和讲堂时,在对立的辩士之间发生了严重的争吵,有人甚至在他介入并显得有些偏向某一方时,对他施以辱骂。
sensim itaque regressus domum repente cum apparitoribus prodiit citatumque pro tribunali uoce praeconis conuiciatorem rapi iussit in carcerem.
因此,他不动声色地返回家中,突然带着官吏们出来,命令传令官在审判台前大声传唤,将那个辱骂者关进监狱。
Comperit deinde Iuliam uxorem ob libidines atque adulteria damnatam repudiumque ei suo nomine ex auctoritate Augusti remissum; et quamquam laetus nuntio, tamen officii duxit, quantum in se esset, exorare filiae patrem frequentibus litteris et uel utcumque meritae, quidquid umquam dono dedisset, concedere.
此后,他获悉妻子朱丽娅因放荡和通奸被判罪,且奥古斯都已授权以他的名义向她发出了离婚书;尽管听到这一消息他很高兴,但他仍认为自己的职责是,尽其所能地通过频繁的信件向她父亲求情,并允许她保留他曾赠送给她的一切礼物,无论她应得的惩罚如何。
transacto autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud secessu deuitasse se quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut sibi securo iam ab hac parte, conroboratis his et secundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere necessitudines, quarum desiderio teneretur.
然而,在护民官职权任期届满后,他终于承认,自己在隐退中所避开的,无非是与盖乌斯和卢基乌斯竞争的嫌疑,他请求,既然他们已经成长壮大,能轻易巩固并保住第二的位置,自己在这方面已无后顾之忧,应允许他重访自己思念的亲属。
sed neque impetrauit ultroque etiam admonitus est, dimitteret omnem curam suorum, quos tam cupide reliquisset.
但他不仅没有获得允许,反而还受到警告,要他放弃对那些他曾如此迫切抛弃之人的所有牵挂。