§12remansit igitur Rhodi contra uoluntatem, uix per matrem consecutus, ut ad uelandam ignominiam quasi legatus Augusto abesset.
因此,他违背自己的意愿留在了罗得岛,通过他的母亲好不容易争取到,为了掩盖不名誉,他得以像使节一样离开奥古斯都而不在场。
Enimuero tunc non priuatum modo, sed etiam obnoxium et trepidum egit mediterraneis agris abditus uitansque praeternauigantium officia, quibus frequentabatur assidue, nemine cum imperio aut magistratu tendente quoquam quin deuerteret Rhodum.
事实上,当时他不仅表现得像个平民,甚至像个有罪且惶恐的人,躲在内陆地区,避开那些乘船经过之人的拜访,而这些人此前经常来打扰他,因为任何拥有指挥权或官职的人在前往某地时,没有一个不顺道拜访罗得岛的。
et accesserunt maioris sollicitudinis causae. namque priuignum Gaium Orienti praepositum, cum uisendi gratia traiecisset Samum, alieniorem sibi sensit ex criminationibus M. Lolli comitis et rectoris eius.
而且更添了令人深感忧虑的事由:当被派往东方统军的继子盖乌斯为了探望他而渡海来到萨摩斯岛时,他感到由于盖乌斯的随从兼导师马尔库斯·洛利乌斯的诽谤,盖乌斯对自己变得更加冷淡了。
uenit etiam in suspicionem per quosdam beneficii sui centuriones a commeatu castra repetentis mandata ad complures dedisse ambigua et quae temptare singulorum animos ad nouas res uiderentur.
他甚至还受到怀疑,被指控通过几名曾受过他恩惠、正假满归营的百人队长,向许多人传达了含糊不清、且似乎在试探个人是否有谋反意图的密信。
de qua suspicione certior ab Augusto factus non cessauit efflagitare aliquem cuiuslibet ordinis custodem factis atque dictis suis.
在被奥古斯都告知这一怀疑后,他便不断请求派一名任何阶级的监视者来监督他的一言一行。
§13equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se deposito patrio habitu ad pallium et crepidas atque in tali statu biennio fere permansit, contemptior in dies et inuisior, adeo ut imagines eius et statuas Nemausenses subuerterint ac familiari quondam conuiuio mentione eius orta extiterit qui Gaio polliceretur, confestim se, si iuberet, Rhodum nauigaturum caputque exulis—sic enim appellabatur—relaturum.
他也放弃了平时骑马和兵器的训练,脱下祖国的服饰,换上了希腊式的斗篷和凉鞋,并以这种装饰停留了大约两年,一天比一天更受鄙视和憎恶,以至于尼姆人推倒了他的画像和雕像,且在一次私人宴会上提起他时,竟然有人向盖乌斯承诺,只要他下令,自己就会立即启程前往罗得岛,把那个“流放者”(因为人们当时就是这样称呼他的)的人头带回来。
quo praecipue non iam metu sed discrimine coactus est, tam suis quam matris inpensissimis precibus reditum expostulare, impetrauitque adiutus aliquantum etiam casu.
正因如此,他主要不是出于恐惧,而是迫于迫在眉睫的危险,不得不通过自己和母亲最恳切的哀求来请求重返罗马,并由于某种运气也帮了忙而最终获准。
destinatum Augusto erat, nihil super ea re nisi ex uoluntate maioris fili statuere; is forte tunc M. Lollio offensior, facilis exorabilisque in uitricum fuit.
奥古斯都本已决定,除非依从长子的意愿,否则不对该事做任何决定;而盖乌斯当时恰好对马尔库斯·洛利乌斯颇为愤怒,因而对继父变得宽容易劝。
permittente ergo Gaio reuocatus est, uerum sub condicione ne quam partem curamue rei p. attingeret.
因此,在盖乌斯的许可下,他被召回了,但附带一个条件:不得过问国家的任何事务或职责。
§14Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta spe futurorum, quam et ostentis et praedictionibus ab initio aetatis conceperat.
他在隐退后的第八年回到了罗马,怀着对未来的伟大而确切的希望,这种希望是他从幼年起就通过种种征兆和预言所孕育的。
Praegnans eo Liuia cum an marem editura esset, uariis captaret ominibus, ouum incubanti gallinae subductum nunc sua nunc ministrarum manu per uices usque fouit, quoad pullus insigniter cristatus exclusus est.
莉维娅怀着他时,为了通过各种征兆探知自己是否会生下男婴,便从一只正在孵蛋的母鸡身下拿走了一枚蛋,有时用她自己的手,有时用女仆们的手轮流不停地温暖着,直到孵出一只长着显著冠羽的小鸡。
ac de infante Scribonius mathematicus praeclara spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc adhuc Caesarum potestate.
关于这个婴儿,占星家斯克里波尼乌斯曾做出过极佳的预言,声称他终有一天会成为统治者,但没有君王的首饰——当然,当时凯撒们的权力尚不为人所知。
et ingresso primam expeditionem ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit ut apud Philippos sacratae olim uictricium legionum arae sponte subitis conlucerent ignibus; et mox, cum Illyricum petens iuxta Patauium adisset Geryonis oraculum, sorte tracta, qua monebatur ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, euenit ut summum numerum iacti ab eo ostenderent; hodieque sub aqua uisuntur hi tali.
此外,当他开始第一次远征、率军穿过马其顿前往叙利亚时,在腓立比,昔日获胜军团所献祭的祭坛竟然自发地燃起熊熊烈火;不久之后,在前往伊利里库姆的途中,他路过帕塔维乌姆附近的格律翁神谕所,抽到了一签,签上建议他为了咨询神意而向阿波努斯泉中投掷金骰子,结果他投出的骰子显示出了最高点数;直到今天,这些骰子在水下依然清晰可见。
ante paucos uero quam reuocaretur dies aquila numquam antea Rhodi conspecta in culmine domus eius assedit; et pridie quam de reditu certior fieret, uestimenta mutanti tunica ardere uisa est.
在他被召回的前几天,一只在罗得岛从未见过的鹰落在他家的屋顶上;而在他得知即将重返罗马的前一天,当他正在换衣服时,他的外衣似乎燃烧了起来。
Thrasyllum quoque mathematicum, quem ut sapientiae professorem contubernio admouerat, tum maxime expertus est affirmantem naue prouisa gaudium afferri; cum quidem illum durius et contra praedicta cadentibus rebus ut falsum et secretorum temere conscium, eo ipso momento, dum spatiatur una, praecipitare in mare destinasset.
也就是在那时,他深刻体会到了占星家色拉西卢斯的灵验,此人是他作为智慧导师引入自己身边的,色拉西卢斯断言,只要看见一艘船就会带来喜讯;而实际上,由于事态发展得比以往更加艰难且与此前的预言相左,提贝里乌斯正打算在与他一同散步的那个瞬间,将他推下海去,因为他认为此人是个骗子,并且轻率地窥探了自己的秘密。
§15Romam reuersus deducto in forum filio Druso statim e Carinis ac Pompeiana domo Esquilias in hortos Maecenatianos transmigrauit totumque se ad quietem contulit, priuata modo officia obiens ac publicorum munerum expers.
回到罗马后,在将儿子德鲁苏斯送入广场后,他立即从卡里奈地区及庞培的住宅迁往埃斯奎里努斯山上的麦凯纳斯花园,并完全致力于隐退生活,只履行私人的义务,而不过问任何公职。
Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M. Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare.
在盖乌斯和卢基乌斯于三年内相继去世后,他与他们的弟弟马尔库斯·阿格里帕一同被奥古斯都收养,但他自己首先被迫收养了弟弟的儿子日耳曼尼库斯。
nec quicquam postea pro patre familias egit aut ius, quod amiserat, ex ulla parte retinuit.
此后,他再未行使过任何作为家父的权力,也没有在任何方面保留他已失去的权利。
nam neque donauit neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata percepit ulla aliter quam ut peculio referret accepta.
因为他既不赠予财产,也不释放奴隶,甚至连继承财产或受遗赠,也只是将其作为特有财产予以登记而接受。
nihil ex eo tempore praetermissum est ad maiestatem eius augendam ac multo magis, postquam Agrippa abdicato atque seposito certum erat, uni spem successionis incumbere;
从那时起,为了增加他的威严,没有放过任何机会,特别是在阿格里帕被废黜并放逐后,继承的希望确信只寄托在他一人身上,这种情况就更是如此了。