§61mox in omne genus crudelitatis erupit numquam deficiente materia, cum primo matris, deinde nepotum et nurus, postremo Seiani familiares atque etiam notos persequeretur; post cuius interitum uel saeuissimus extitit.
不久,他便陷入了各种残酷的行为之中,且从不缺少借口。 他首先迫害母亲的朋友,接着是孙子辈和儿媳的朋友,最后是塞琉古的朋友甚至仅仅是熟人;在塞琉古死后,他变得真正极其残忍。
quo maxime apparuit, non tam ipsum ab Seiano concitari solitum, quam Seianum quaerenti occasiones sumministrasse;
由此极其明显地看出,并不是他自己常受到塞琉古的煽动,而是塞琉古在他寻找机会时向他提供机会。
etsi commentario, quem de uita sua summatim breuiterque composuit, ausus est scribere Seianum se punisse, quod comperisset furere aduersus liberos Germanici filii sui; quorum ipse alterum suspecto iam, alterum oppresso demum Seiano interemit.
虽然在他为自己的一生所写的简短摘要的回想录中,他竟敢写道,他处罚塞琉古是因为他发现后者对他的子日耳曼尼库斯的孩子们施加狂暴;而在这些孩子中,他自己在塞琉古已经受到怀疑时杀死了一个,在塞琉古最终被铲除后又杀死了另一个。
Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est; genera, uelut exemplaria saeuitiae, enumerare sat erit.
要一一细数他的残暴行行径将十分冗长;仅列举其种类作为他残虐的范例就足够了。
nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus quidem ac sacer; animaduersum in quosdam ineunte anno nouo.
没有一天不惩罚人,甚至连宗教节日和神圣的日子也不例外;在新年初始,就对某些人执行了死刑。
accusati damnatique multi cum liberis atque etiam a liberis suis.
许多人和他们的孩子一起被起诉并判刑,甚至是被他们自己的孩子起诉。
interdictum ne capite damnatos propinqui lugerent.
亲属被禁止为被判死刑的人服丧。
decreta accusatoribus praecipua praemia, nonnumquam et testibus.
起诉者被决议给予特别的奖赏,有时证人也同样获得。
nemini delatorum fides abrogata.
没有一个密告者的可信度被否定。
omne crimen pro capitali receptum, etiam paucorum simpliciumque uerborum.
所有的罪名都被视为死罪,即使只是几句简单无害的话。
obiectum est poetae, quod in tragoedia Agamemnonem probris lacessisset; obiectum et historico, quod Brutum Cassiumque ultimos Romanorum dixisset;
一位诗人被指控在悲剧里用侮辱性的话攻击了阿伽门农;一位历史学家也因称布鲁图斯和卡西乌斯为“最后的罗马人”而被起诉。
animaduersum statim in auctores scriptaque abolita, quamuis probarentur ante aliquot annos etiam Augusto audiente recitata.
作者们立即受到惩罚,其著作被销毁,尽管这些著作在几年前甚至在奥古斯都旁听时朗读并获得批准。
quibusdam custodiae traditis non modo studendi solacium ademptum, sed etiam sermonis et conloqui usus.
一些被监禁的人不仅被剥夺了研究学问的慰藉,甚至被剥夺了说话和交谈的权利。
citati ad causam dicendam partim se domi uulnerauerunt certi damnationis et ad uexationem ignominiamque uitandam, partim in media curia uenenum hauserunt; et tamen conligatis uulneribus ac semianimes palpitantesque adhuc in carcerem rapti.
在被传唤自辩的人中,一部分人确信会被判罪,且为了避免折磨和耻辱而在家中自残,另一部分人则在元老院议事堂中央服毒;然而,他们的伤口被包扎起来,在还剩半条命、仍在抽搐时就被拖进了监狱。
nemo punitorum non in Gemonias abiectus uncoque tractus, uiginti uno die abiecti tractique, inter eos feminae et pueri.
被处决的人中,没有一个不被抛到格莫尼乌斯阶梯上并用钩子拖走的;有一天有二十人被抛弃和拖走,其中还包括妇女和儿童。
immaturae puellae, quia more tradito nefas esset uirgines strangulari, uitiatae prius a carnifice, dein strangulatae.
幼女们因为按照传统习俗勒死处女是宗教禁忌,所以先被刽子手凌辱,然后再被勒死。
mori uolentibus uis adhibita uiuendi.
对那些求死之人施加了活下去的强迫。
nam mortem adeo leue supplicium putabat, ut cum audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse eam, exclamauerit: 'Carnulus me euasit.
因为他认为死亡是如此轻的惩罚,以至于当他听说被告中一个名叫卡尔努鲁斯的人先一步自杀时,他惊呼道:“卡尔努鲁斯从我这里逃脱了。
' et in recognoscendis custodiis precanti cuidam poenae maturitatem respondit: 'nondum tecum in gratiam redii.
”在视察囚犯时,对一个哀求尽早受罚的人,他回答说:“我还没有和你和解。
' annalibus suis uir consularis inseruit, frequenti quodam conuiuio, cui et ipse affuerit, interrogatum eum subito et clare a quodam nano astante mensae inter copreas, cur Paconius maiestatis reus tam diu uiueret, statim quidem petulantiam linguae obiurgasse, ceterum post paucos dies scripsisse senatui, ut de poena Paconi quam primum statueret.
”一位执政官级的人物在他的编年史中记载道,在一次人数众多的宴会上,他自己也在座,在桌旁站着的一个侏儒小丑突然大声问提贝里乌斯,为什么被控叛国罪的帕科尼乌斯能活这么久。 提贝里乌斯当即训斥了那侏儒言语的无礼,但几天后便写信给元老院,要求尽快决定对帕科尼乌斯的惩罚。
§62Auxit intenditque saeuitiam exacerbatus indicio de morte filii sui Drusi.
由于儿子德鲁苏斯之死的密告发觉而激怒,他增加并加剧了残暴。
quem cum morbo et intemperantia perisse existimaret, ut tandem ueneno interemptum fraude Liuillae uxoris atque Seiani cognouit, neque tormentis neque supplicio cuiusquam pepercit, soli huic cognitioni adeo per totos dies deditus et intentus, ut Rhodiensem hospitem, quem familiaribus litteris Romam euocarat, aduenisse sibi nuntiatum torqueri sine mora iusserit, quasi aliquis ex necessariis quaestioni adesset, deinde errore detecto et occidi, ne uulgaret iniuriam.
他曾以为德鲁苏斯是死于疾病和不节制,但一旦得知他是由于其妻利维拉和塞琉古的阴谋而被毒死的,他就对任何人的拷问或处决都毫不留情。 他整天如此专注于这一单项调查,以至于当他被告知,他曾用亲笔信邀请到罗马来的罗得岛客人已经到达时,他竟下令立即对其进行严刑拷打,仿佛是某个对审讯至关重要的人到了一样。 随后,在发现错误后,他甚至下令将其杀死,以免其将这桩不义之举公之于众。
carnificinae eius ostenditur locus Capreis, unde damnatos post longa et exquisita tormenta praecipitari coram se in mare iubebat, excipiente classiariorum manu et contis atque remis elidente cadauera, ne cui residui spiritus quicquam inesset.
在卡普里岛展示着他的屠宰场,从那里,他下令将那些被判刑的人在经过长期而精细的折磨后,在自己面前抛入海中,一队水兵在下面接应,并用篙和桨打碎尸体,以免任何人还残留着一口气。
excogitauerat autem inter genera cruciatus etiam, ut larga meri potione per fallaciam oneratos, repente ueretris deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento distenderet.
此外,在各种酷刑中,他还设计了这样一种:用计诱使他们饮下大量的纯酒,在喝饱后突然绑住尿道,用刑具绳索和尿液的痛苦同时让他们胀裂。
quod nisi eum et mors praeuenisset et Thrasyllus consulto, ut aiunt, differre quaedam spe longioris uitae compulisset, plures aliquanto necaturus ac ne reliquis quidem nepotibus parsurus creditur, cum et Gaium suspectum haberet et Tiberium ut ex adulterio conceptum aspernaretur.
相信如果死亡没有先夺去他的生命,且色拉西洛斯没有像人们所说的那样,故意用更长寿命的希望强迫他推迟某些决定,他会杀死更多的人,甚至不会放过剩下的孙子,因为他既对盖乌斯怀有怀疑,又鄙视提贝里乌斯,认为他是通奸所生。
nec abhorret a uero; namque identidem felicem Priamum uocabat, quod superstes omnium suorum extitisset.
这并非不符合事实;因为他一再称普利亚摩斯是幸福的,因为普利亚摩斯活得比他所有的家人都长。