Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 提贝里乌斯传 §56-60

对随从学者的残酷迫害与滥用叛国罪

第 14 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

本章节展示了提贝里乌斯阴险残忍的本性,包括他对希腊随从、学者和弄臣的无情惩罚,以及对叛国罪法律的极端执行。此外还记述了讽刺他的诗歌流传,以及他隐退卡普里岛后因微小过失而施加的残暴惩罚。

§56Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel maxime adquiescebat, Xenonem quendam exquisitius sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset, et ille respondisset Doridem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi ueterem secessum, quod Dorice Rhodii loquantur.
他对那些最能让他感到放松的希腊随从也同样毫不宽容。 当他向一个说话有些过于矫揉造作的克塞农询问,那是哪种如此令人不快的方法言时,对方回答说是多利斯方言,他便将其流放到西纳里亚岛,因为他认为这是在嘲讽他过去在罗得岛的隐退,而罗得岛人说多利斯方言。
item cum soleret ex lectione cotidiana quaestiones super cenam proponere comperissetque Seleucum grammaticum a ministris suis perquirere, quos quoque tempore tractaret auctores, atque ita praeparatum uenire, primum a contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit.
同样,由于他习惯在晚宴上根据日常阅读提出问题,并发现语法学家塞琉古向他的仆人们打听他当时在读哪些作者,从而做好了准备而来,他首先将塞琉古逐出同席者的行列,随后甚至逼迫他自尽。
§57Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit; quam Theodorus Gadareus rhetoricae praeceptor et perspexisse primus sagaciter et assimilasse aptissime uisus est, subinde in obiurgando appellans eum πηλὸν αἵματι πεφυραμένον, id est lutum a sanguine maceratum.
他那残忍而阴险的本性在孩提时代也未能隐藏;他的修辞学老师加达拉的狄奥多罗斯似乎最先敏锐地察觉到了这一点,并做出了最恰当的比喻,在斥责他时经常称他为“用血捏成的黏土”,即用血浸泡的泥土。
sed aliquanto magis in principe eluxit, etiam inter initia cum adhuc fauorem hominum moderationis simulatione captaret.
但这种本性在他当上皇帝后表现得更加明显,甚至在初期,当他仍试图用虚伪的克制来争取人们的好感时也是如此。
scurram, qui praetereunte funere clare mortuo mandarat, ut nuntiaret Augusto nondum reddi legata quae plebei reliquisset, adtractum ad se recipere debitum ducique ad supplicium imperauit et patri suo uerum referre.
有一次,在举行葬礼时,一个弄臣向死者大声交代,让他去转告奥古斯都,他留给平民的遗产还没有兑现。 提贝里乌斯派人把他传唤到自己面前,命令让他收下他该得的债务并拉去处决,让他去向他的父亲汇报真情。
nec multo post in senatu Pompeio cuidam equiti R. quiddam perneganti, dum uincula minatur, affirmauit fore ut ex Pompeio Pompeianus fieret, acerba cauillatione simul hominis nomen incessens ueteremque partium fortunam.
此后不久,在元老院中,当一个名叫庞培乌斯的罗马骑士顽固地否认某事时,提贝里乌斯在威胁要将他戴上锁链的同时,断言他将“从庞培乌斯变成庞培派”,用这一辛辣的讽刺同时攻击了那个人的名字和昔日党派的厄运。
§58sub idem tempus consulente praetore an iudicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse leges respondit et atrocissime exercuit.
大致在同一时期,当法务官向他咨询是否应下令召集叛国罪法庭时,他回答说应当执行法律,并且执行得极其残暴。
statuae quidam Augusti caput dempserat, ut alterius imponeret; acta res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quaesita est.
有人取下了奥古斯都雕像的头部,换上了另一个人的头部;此事在元老院进行了审议,由于存在争议,通过拷问进行了审讯。
damnato reo paulatim genus calumniae eo processit, ut haec quoque capitalia essent: circa Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione aliqua laesisse.
被告被判罪后,这类中伤逐渐发展到这样的地步,以至于以下行为也成了死罪:在奥古斯都雕像附近殴打奴隶、在雕像前更换衣服、将印有他头像的钱币或戒指带入厕所或妓院、以任何言行损害他的声誉。
perit denique et is, qui honorem in colonia sua eodem die decerni sibi passus est, quo decreti et Augusto olim erant.
最后,甚至有人因为允许在自己的殖民地,在过去为奥古斯都通过决议的同一天为自己通过荣誉决议,而遭到处死。
§59Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturae optemperans, ita saeue et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis quoque et praesentia exprobrarent et futura denuntiarent mala: Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam? dispeream, si te mater amare potest.
此外,在维护道德和整顿风纪的伪装下,但更多地是顺从自己的本性,他行事如此残暴无情,以至于一些人用短诗来指责他眼前的罪恶并预言未来的灾难:粗暴而无情的人啊,你想听我简短地说明一切吗? 如果你的母亲能爱你,就让我死掉吧。
Non es eques;
你不是骑士。
quare? non sunt tibi milia centum;
为什么?
omnia si quaeras, et Rhodus exilium est.
你没有十万塞斯特斯;如果你探究一切,对你而言罗得岛也是流放地。
Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar: incolumi nam te ferrea semper erunt.
凯撒啊,你改变了萨图尔努斯的黄金时代;因为只要你安然无恙,时代将永远是铁(的时代)。
Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem: tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum.
他厌恶葡萄酒,因为那家伙现在正渴望鲜血;他现在贪婪地饮用它,正如他以前饮用纯酒一样。
Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam et Marium, si uis, aspice, sed reducem, nec non Antoni ciuilia bella mouentis non semel infectas aspice caede manus, et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo, ad regnum quisquis uenit ab exilio.
罗穆卢斯啊,看看那对自己而言是“幸运(苏拉)”而对你却非如此的苏拉;如果愿意,看看马略,但要看看他归来之时;也看看发动内战的安东尼,那不只一次被屠杀染红的双臂,并说道:“罗马灭亡了! 任何从流放地登上王位的人,都用大量的鲜血来统治。
quae primo, quasi ab impatientibus remediorum ac non tam ex animi sententia quam bile et stomacho fingerentur, uolebat accipi dicebatque identidem: 'oderint, dum probent.
” 起初,他希望这些诗被视为是由那些无法忍受改革的人所作,与其说是出于真实信念,不如说是出于愤怒和怨气,并一再说道:“让他们恨我吧,只要他们服从我。
' dein uera plane certaque esse ipse fecit fidem.
”但后来,他自己证实了这些预言是完全真实和确凿的。
§60In paucis diebus quam Capreas attigit piscatori, qui sibi secretum agenti grandem mullum inopinanter obtulerat, perfricari eodem pisce faciem iussit, territus quod is a tergo insulae per aspera et deuia erepsisset ad se;
在他到达卡普里岛的几天内,一个渔夫在他隐居时意外地向他呈献了一条大红鲣。 提贝里乌斯因害怕那人是从岛的后方穿过险峻而无路的地方爬到自己面前,命令用那条鱼去摩擦渔夫的脸。
gratulanti autem inter poenam, quod non et lucustam, quam praegrandem ceperat, obtulisset, lucusta quoque lacerari os imperauit.
当那人在受罚时庆幸自己没有把捕获的一只极大的龙虾也呈献上来时,提贝里乌斯命令也用那只龙虾去撕扯他的脸。
militem praetorianum ob subreptum e uiridiario pauonem capite puniit.
他因一名近卫军士兵从他的果园里偷走了一只孔雀而将其处以死刑。
in quodam itinere lectica, qua uehebatur, uepribus impedita exploratorem uiae, primarum cohortium centurionem, stratum humi paene ad necem uerberauit.
在一次旅途中,当他乘坐的轿子被荆棘阻挡时,他命令将负责探路的先头大队百人队长打倒在地,几乎将其鞭打致死。

词汇与语法注释

  1. 56.1exprobratum sibi ueterem secessum — 分词 `exprobratum` 省略了 `esse`,构成被动不定式 `exprobratum esse`,作为分词 `existimans` 的宾语。其主语对格为 `ueterem secessum`,意为“认为自己过去的隐退遭到了指责(嘲讽)”。
  2. 57.2fore ut ex Pompeio Pompeianus fieret — `fore ut` 后接未完成过去时虚拟语气(`fieret`)的结构,用作未来不定式的替代形式。由于主句动词 `affirmauit` 表示过去,根据时态呼应,此处使用未完成过去时。它表达了未来的结果:“他将从庞培乌斯(人名)变成庞培派(党派成员)”。
  3. 59.1dispeream, si te mater amare potest — 愿望虚拟语气 `dispeream`(“愿我死去”)与直陈式现在的条件从句 `si... potest`(“如果……能够”)相结合,构成了一种誓言式的惯用表达,用以表示强烈的否定:“如果你的母亲能爱你,就让我死掉吧”,即“甚至连你的母亲也绝不可能爱你”。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 提贝里乌斯传 §56-60. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.humanitext-lat2:56-60

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。