§52Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptiuum Germanicum patria caritate dilexit, alterius uitiis infensus.
在他的儿子中,无论是亲生儿子德鲁苏斯还是养子日耳曼尼库斯,他都没有以父亲的慈爱去爱他们,因对前者的恶习感到愤怒。
nam Drusus fluxioris remissiorisque uitae erat.
因为德鲁苏斯过着较为放荡和懒散的生活。
itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito.
因此,即使在德鲁苏斯死后,他也没有特别悲伤,反而几乎在葬礼后立即回到了日常公务中,并禁止了更长时期的公务停止(丧期)。
quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit uicem eorum dolere, quod egregium ciuem Hectorem amisissent.
甚至当伊利昂人的使节稍微迟了一些来表示慰问时,仿佛悲伤的记忆已经消逝,他嘲弄地回答说,他也为他们的命运感到难过,因为他们失去了像赫克托耳这样杰出的公民。
Germanico usque adeo obtrectauit, ut et praeclara facta eius pro superuacuis eleuarit et gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei p.
他对日耳曼尼库斯诋毁至极,以至于将他的卓越功绩贬低为多余,并指责他最辉煌的胜利对国家有害。
increparet. quod uero Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu.
甚至因为日耳曼尼库斯因严重且突然的饥荒在未向他请示的情况下去了亚历山大,而向元老院投诉。
etiam causa mortis fuisse ei per Cn.
他甚至被认为是通过叙利亚总督克奈乌斯·皮索造成了日耳曼尼库斯的死亡。
Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est: 'redde Germanicum!' quam suspicionem confirmauit ipse postea coniuge etiam ac liberis Germanici crudelem in modum afflictis.
有人认为,皮索不久后因这一罪行受到指控,本打算公布他的手谕,除非人们秘密向其展示那些在许多地方被写下、并在夜间被极其频繁地呼喊的内容:“还我日耳曼尼库斯! ”这一怀疑后来由他自己证实,因为他随后以残酷的方式迫害了日耳曼尼库斯的妻子和孩子。
§53Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam questam manu apprehendit Graecoque uersu: 'si non dominaris,' inquit, 'filiola, iniuriam te accipere existimas?' nec ullo mox sermone dignatus est.
在他的儿媳阿格里皮娜于丈夫死后发表了较为自由的抱怨后,他抓住她的手,用一句希腊语诗句对她说:“小姑娘,如果不能统治,你就认为自己受到了伤害吗? ”此后,他再也没有赏光与她进行任何谈话。
quondam uero inter cenam porrecta a se poma gustare non ausam etiam uocare desiit, simulans ueneni se crimine accersi; cum praestructum utrumque consulto esset, ut et ipse temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium caueret.
有一次在晚宴上,她不敢尝他递过来的水果,他甚至不再邀请她,假装自己正被指控犯有投毒罪;然而这两件事都是事先故意安排好的,以便他自己为了测试而提供,而她则将其视为确凿的灭顶之灾来加以防范。
nouissime calumniatus modo ad statuam Augusti modo ad exercitus confugere uelle, Pandatariam relegauit conuiciantique oculum per centurionem uerberibus excussit.
最后,他诬蔑她企图一会儿逃向奥古斯都的雕像,一会儿逃向军队,将她流放到潘达塔里亚,并因她辱骂而命令百人队长鞭打她,打瞎了她的一只眼睛。
rursus mori inedia destinanti per uim ore diducto infulciri cibum iussit.
当她再次决定绝食而死时,他下令强行掰开她的嘴灌入食物。
sed et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputauit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit: proque tali clementia interponi decretum passus est, quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Ioui donum ex auro sacraretur.
但是,即使在她坚持并因此丧命之后,他仍极其恶毒地攻击她,不仅建议将她的生日列入不祥之日,甚至还将自己没有用绳索将她绞死并扔到格莫尼亚阶梯上,归功于自己的宽大;对于这样的宽大,他允许通过了一项决议,用以向他表示感谢,并将一件金质礼物奉献给卡皮托利乌斯的朱庇特。
§54Cum ex Germanico tres nepotes, Neronem et Drusum et Gaium, ex Druso unum Tiberium haberet, destitutus morte liberorum maximos natu de Germanici filiis, Neronem et Drusum, patribus conscriptis commendauit diemque utriusque tirocinii congiario plebei dato celebrauit.
尽管他从日耳曼尼库斯那里得到了三个孙子——尼禄、德鲁苏斯和盖乌斯,从德鲁苏斯那里得到了一个孙子——提贝里乌斯,但在因孩子们的死亡而失去继承人后,他向元老院元老们推荐了日耳曼尼库斯儿子中年龄最大的两个——尼禄和德鲁苏斯,并向平民发放赏金来庆祝他们两人成年礼的日子。
sed ut comperit ineunte anno pro eorum quoque salute publice uota suscepta, egit cum senatu, non debere talia praemia tribui nisi expertis et aetate prouectis.
但是,当他发现在年初人们也为他们的安全进行了公开祈愿时,他与元老院交涉,认为不应该将这样的奖赏授予那些没有经过考验且年龄尚轻的人。
atque ex eo patefacta interiore animi sui nota omnium criminationibus obnoxios reddidit uariaque fraude inductos, ut et concitarentur ad conuicia et concitati proderentur, accusauit per litteras amarissime congestis etiam probris et iudicatos hostis fame necauit, Neronem in insula Pontia, Drusum in ima parte Palatii.
从那时起,他内心深处的意图显露出来,使他们易于受到所有人的指控,并通过各种诡计诱使他们被激怒而口出怨言,并在被激怒后将他们出卖;他通过信件极其恶毒地堆砌罪名指控他们,并在他们被判定为国家公敌后将他们饿死,尼禄在庞蒂亚岛,德鲁苏斯在帕拉蒂姆宫的地下。
putant Neronem ad uoluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi ex senatus auctoritate missus laqueos et uncos ostentaret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut tomentum e culcita temptauerit mandere;
人们认为尼禄是被迫自杀的,因为一个仿佛带着元老院授权而被派来的刽子手向他展示了绳索和铁钩;而德鲁苏斯则被剥夺食物,以至于企图咀嚼床垫上的填充物。
amborum sic reliquias dispersas, ut uix quandoque colligi possent.
两人的遗骨被如此分散,以至于以后几乎无法收集。
§55Super ueteres amicos ac familiares uiginti sibi e numero principum ciuitatis depoposcerat uelut consiliarios in negotiis publicis.
除了老朋友和亲信之外,他还从城邦的显贵中索要了二十人作为国家事务的顾问。
horum omnium uix duos anne tres incolumis praestitit, ceteros alium alia de causa perculit, inter quos cum plurimorum clade Aelium Seianum; quem ad summam potentiam non tam beniuolentia prouexerat, quam ut esset cuius ministerio ac fraudibus liberos Germanici circumueniret, nepotemque suum ex Druso filio naturalem ad successionem imperii confirmaret.
在所有这些人中,他几乎没有保护两三个人的安全,其余的人都因各种原因被他击垮,其中就包括伴随着极多人的毁灭而被击垮的埃利乌斯·塞雅努斯;他将塞雅努斯提升到至高无上的权力,与其说是出于好意,不如说是为了有一个人,他可以利用其效劳和阴谋来陷害日耳曼尼库斯的孩子们,并确保自己由德鲁苏斯所生的亲孙子能够继承帝位。