§44Maiore adhuc ac turpiore infamia flagrauit, uix ut referri audiriue, nedum credi fas sit, quasi pueros primae teneritudinis, quos pisciculos uocabat, institueret, ut natanti sibi inter femina uersarentur ac luderent lingua morsuque sensim adpetentes;
他还燃起了更大、更可耻的恶名,其卑劣程度令人难以言表和听闻,更不用说令人置信了。
atque etiam quasi infantes firmiores, necdum tamen lacte depulsos, inguini ceu papillae admoueret, pronior sane ad id genus libidinis et natura et aetate.
据说他训练极幼弱的男孩(他称之为“小鱼”),在他游泳时在股间游动,并用舌头和牙齿轻轻啃咬和抚摸他;他甚至将稍大但尚未断奶的婴儿像吸吮乳头一样贴在自己的股间,他无论在天性上还是在年龄上都确实极易沉溺于此类纵欲。
quare Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi sub condicione, ut si argumento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, non modo praetulit, sed et in cubiculo dedicauit.
因此,当帕拉西乌斯的一幅画(画面上阿塔兰忒用口侍奉梅列阿格罗斯)被遗赠给他时,遗赠附带了一个条件:如果他因该题材感到冒犯,可以改收一百万塞斯特斯。 他不仅更青睐保留这幅画,甚至还将其供奉在卧室里。
fertur etiam in sacrificando quondam captus facie ministri acerram praeferentis nequisse abstinere, quin paene uixdum re diuina peracta ibidem statim seductum constupraret simulque fratrem eius tibicinem; atque utrique mox, quod mutuo flagitium exprobrarant, crura fregisse.
据说,有一次在举行祭祀时,他被一个手捧香炉的侍者美貌所吸引,竟无法自拔,以至于神圣仪式几乎还未结束,他便立刻将其拉到一旁强暴,同时还强暴了该侍者的兄弟(一名笛手);随后,因他们两人互相指责这桩丑事,他不久便打断了他们两人的双腿。
§45feminarum quoque, et quidem illustrium, capitibus quanto opere solitus sit inludere, euidentissime apparuit Malloniae cuiusdam exitu, quam perductam nec quicquam amplius pati constantissime recusantem delatoribus obiecit ac ne ream quidem interpellare desiit, 'ecquid paeniteret';
至于他平时如何肆意凌辱妇女,甚至是名门妇女的尊严,从一个名叫马洛妮亚的女子的结局中看得最明白。
donec ea relicto iudicio domum se abripuit ferroque transegit, obscaenitate oris hirsuto atque olido seni clare exprobrata.
她被带到他面前,并极其坚定地拒绝忍受进一步的凌辱,于是他将她交给了告发者,甚至在作为被告的她受审时,他还不动声色地质问她“是否感到后悔”;直到她离开法庭,跑回家中,用利刃自尽,并在临死前大声斥责那个毛茸茸且散发着恶臭的老头的口舌之淫。
unde mora in Atellanico exhodio proximis ludis adsensu maximo excepta percrebruit, 'hircum uetulum capreis naturam ligurire.
因此,在随后的节日里,阿特拉笑剧的幕间剧里出现的一句台词,在获得了极大的赞同后流传开来:“老雄山羊在卡普里舔舐雌山羊的私处。
' §46Pecuniae parcus ac tenax comites peregrinationum expeditionumque numquam salario, cibariis tantum sustentauit, una modo liberalitate ex indulgentia uitrici prosecutus, cum tribus classibus factis pro dignitate cuiusque, primae sescenta sestertia, secundae quadringenta distribuit, ducenta tertiae, quam non amicorum sed Graecorum appellabat.
” 他在金钱上十分吝啬且执着,对于旅行和出征的随从,他从不发给薪水,仅提供口粮,只在效仿其继父的宽大时进行过唯一一次慷慨施舍,当时他根据每个人的地位将他们分为三个等级,向第一等级分发了六十万塞斯特斯,第二等级四十万,第三等级(他称之为“希腊人的等级”而非“朋友的等级”)二十万。
§47Princeps neque opera ulla magnifica fecit—nam et quae sola susceperat, Augusti templum restitutionemque Pompeiani theatri, imperfecta post tot annos reliquit —neque spectacula omnino edidit; et iis, quae ab aliquo ederentur, rarissime interfuit, ne quid exposceretur, utique postquam comoedum Actium coactus est manumittere.
作为元首,他没有建造任何宏伟的建筑——因为即使是他唯一着手建造的奥古斯都神殿和庞贝剧场的修复工程,在过了这么多年后依然未完工而被搁置——他也完全没有举办过任何公开演出;对于别人举办的演出,他也极少出席,以免被人提出要求,尤其是在他被迫释放了喜剧演员阿克提乌斯之后更是如此。
paucorum senatorum inopia sustentata, ne pluribus opem ferret, negauit se aliis subuenturum, nisi senatui iustas necessitatium causas probassent.
在接济了少数元老院议员的贫困后,为了避免向更多的人提供援助,他宣称除非向元老院证明其贫困的合理原因,否则他不会资助其他任何人。
quo pacto plerosque modestia et pudore deterruit, in quibus Hortalum, Quinti Hortensi oratoris nepotem, qui permodica re familiari auctore Augusto quattuor liberos tulerat.
通过这种方式,他用羞耻心阻碍了大多数人,其中包括雄辩家昆图斯·霍尔坦修斯的孙子霍尔塔卢斯,此人在财产极其微薄的情况下,在奥古斯都的鼓励下养育了四个孩子。
§48Publice munificentiam bis omnino exhibuit, pro posito milies sestertium gratuito in trienni tempus et rursus quibusdam dominis insularum, quae in monte Caelio deflagrarant, pretio restituto.
在公共事务上,他总共只展现过两次慷慨。 一次是提供一亿塞斯特斯作为为期三年的无息贷款,另一次是向在卡埃利乌斯山大火中烧毁的部分多层公寓的所有者全额补偿其价值。
quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii partes in solo collocarent, debitores totidem aeris alieni statim soluerent, nec res expediretur; alterum ad mitigandam temporum atrocitatem.
其中,前者是在严重的金融危机中,由于民众强烈要求援助,他被迫而为。 当时他曾通过元老院决议规定,高利贷者必须将资产的三分之二投资于意大利土地,而债务人则须立即偿还同等比例的债务,但问题并未得到解决;后者则是为了缓解当时的惨剧。
quod tamen beneficium tanti aestimauit, ut montem Caelium appellatione mutata uocari Augustum iusserit.
然而,他极其看重这一恩惠,以至于下令更改卡埃利乌斯山的名字,称其为奥古斯都山。
militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihil umquam largitus est, praeterquam singula milia denariorum praetorianis, quod Seiano se non accommodassent, et quaedam munera Syriacis legionibus, quod solae nullam Seiani imaginem inter signa coluissent.
在根据奥古斯都的遗嘱将遗赠金翻倍支付之后,他从未给过士兵任何恩赐,除了给近卫军每人一千德纳里乌斯(因为他们没有倒向塞雅努斯),以及给叙利亚军团一些赏赐(因为他们是唯一没有在军旗中崇拜塞雅努斯肖像的军团)。
atque etiam missiones ueteranorum rarissimas fecit, ex senio mortem, ex morte compendium captans.
他甚至极少允许老兵退役,企图通过他们年老死亡来省下退役金。
ne prouincias quidem liberalitate ulla subleuauit, excepta Asia, disiectis terrae motu ciuitatibus.
他也没有对各行省提供过任何慷慨援助,唯独亚洲除外,因为那里的城市被地震摧毁了。