Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 提贝里乌斯传 §24-27

勉强即位与拒绝过度荣誉

第 7 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

提贝里乌斯起初通过各种戏剧性的作秀和拖延拒绝接受最高权力,但最终以未来可退位为条件予以接受。在统治初期,他在警惕内外危机的同时,极力拒绝过分的荣誉、称号和谄媚,力图保持谦逊的公民姿态。

§24Principatum, quamuis neque occupare confestim neque agere dubitasset, et statione militum, hoc est ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recusauit, impudentissimo mimo nunc adhortantis amicos increpans ut ignaros, quanta belua esset imperium, nunc precantem senatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione suspendens, ut quidam patientiam rumperent atque unus in tumultu proclamaret: 'aut agat aut desistat!' alter coram exprobraret ceteros, quod polliciti sint tarde praestare, sed ipsum, quod praestet tarde polliceri.
尽管他既未曾犹豫去立即掌握帝国,也未曾犹豫去行使权力,且已部署了士兵守卫(即已采用了统治的武力和外表),但他依然在很长一段时间内拒绝接受元首之位。 他极度厚颜无耻地作戏,时而训斥那些劝勉他的朋友,称他们愚昧、不知帝国是何等可怕的巨兽;时而用模棱两可的答复和老奸巨猾的拖延,让那些哀求并跪倒在他膝下的元老院议员们悬而不决。 这使得一些人终于按捺不住,其中一人在混乱中大喊:“要么统治,要么放弃! ”另一人则当面指责其他人说,别人是履行诺言迟缓,而他(提贝里乌斯)则是做出承诺迟缓,尽管他实际上已经在履行了。
tandem quasi coactus et querens miseram et onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem faceret.
最终,他仿佛被迫一般,一边抱怨着自已被强加了悲惨而沉重的奴隶枷锁,一边接受了最高权力;然而,他接受的方式不外乎让人抱有他终有一天会退位的希望。
ipsius uerba sunt: 'dum ueniam ad id tempus, quo uobis aequum possit uideri dare uos aliquam senectuti meae requiem. '
他自已的话是:“直到那一天到来,那时在你们看来,给我的暮年一些休整也许是合乎情理的。
§25Cunctandi causa erat metus undique imminentium discriminum, ut saepe lupum se auribus tenere diceret.
” 拖延的原因是害怕来自四面八方迫在眉睫的危机,以至于他常说自己是“揪住狼的耳朵(进退两难)”。
nam et seruus Agrippae Clemens nomine non contemnendam manum in ultionem domini compararat et L. Scribonius Libo uir nobilis res nouas clam moliebatur et duplex seditio militum in Illyrico et in Germania exorta est.
因为阿格里帕一名叫作克莱门斯的奴隶,为了给主人复仇,已经聚集起一支不容小觑的队伍;贵族卢基乌斯·斯克里博尼乌斯·利博也在暗中策划叛乱;此外,在伊里里库姆和日耳曼尼亚又爆发了双重的士兵起义。
flagitabant ambo exercitus multa extra ordinem, ante omnia ut aequarentur stipendio praetorianis.
两支军队都提出了许多格外的要求,尤其是要求他们的军饷与近卫军均等。
Germaniciani quidem etiam principem detractabant non a se datum summaque ui Germanicum, qui tum iis praeerat, ad capessendam rem p. urgebant, quanquam obfirmate resistentem.
日耳曼军团甚至拒绝承认一个并非由他们推戴的元首,并竭力逼迫当时统帅他们的日耳曼尼库斯夺取国家政权,尽管日耳曼尼库斯极力抗拒。
quem maxime casum timens, partes sibi quas senatui liberet, tuendas in re p. depoposcit, quando uniuersae sufficere solus nemo posset nisi cum altero uel etiam cum pluribus.
提贝里乌斯最害怕这种局面,因而要求自己在国家中仅承担元老院乐意分派给他的部分职责,因为他声称,除非与另一人甚至数人共同承担,否则任何人单凭个人都无法胜任整个国家的统治。
simulauit et ualitudinem, quo aequiore animo Germanicus celerem successionem uel certe societatem principatus opperiretur.
他还假装生病,好让日耳曼尼库斯能以更平和的心态等待早日继承王位,或者至少是共同分享元首权力。
compositis seditionibus Clementem quoque fraude deceptum redegit in potestatem.
起义平息后,他通过诡计欺骗并逮捕了克莱门斯。
Libonem, ne quid in nouitate acerbius fieret, secundo demum anno in senatu coarguit, medio temporis spatio tantum cauere contentus; nam et inter pontifices sacrificanti simul pro secespita plumbeum cultrum subiciendum curauit et secretum petenti non nisi adhibito Druso filio dedit dextramque obambulantis ueluti incumbens, quoad perageretur sermo, continuit.
至于利博,为了避免在统治初期采取过于残酷的手段,他直到第二年才在元老院指控他,在此期间他仅满足于保持警惕;因为当利博与他一起在祭司中献祭时,他设法将祭祀用的短剑换成了铅制小刀;当利博请求私下会面时,他除非有儿子德鲁苏斯在场否则绝不接见;并且在两人散步时,他一直拉着利博的右手,仿佛靠在他身上一样,直到谈话结束。
§26Verum liberatus metu ciuilem admodum inter initia ac paulo minus quam priuatum egit.
然而,一旦摆脱了恐惧,他在统治初期表现得极其具有公民精神,与私人无异。
ex plurimis maximisque honoribus praeter paucos et modicos non recepit.
在众多而崇高的荣誉中,除了少数微不足道的之外,他一概拒绝。
natalem suum plebeis incurrentem circensibus uix unius bigae adiectione honorari passus est.
当他的生日恰逢平民竞技会时,他仅允许增加一辆双马战车来庆祝。
templa, flamines, sacerdotes decerni sibi prohibuit, etiam statuas atque imagines nisi permittente se poni; permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium ponerentur.
他禁止为他决议建神庙、设专属祭司和僧侣,甚至禁止在未经他许可的情况下设立他的雕像和画像;并且他仅在一种条件下允许设立,即不能将它们放在神像之中,而只能放在建筑物的装饰物之中。
intercessit et quo minus in acta sua iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur.
他还行使否决权,阻止人们宣誓效忠于他的施政方针,并禁止将九月命名为“提贝里乌斯月”、十月命名为“莉维娅月”。
praenomen quoque imperatoris cognomenque patris patriae et ciuicam in uestibulo coronam recusauit; ac ne Augusti quidem nomen, quanquam hereditarium, nullis nisi ad reges ac dynastas epistulis addidit.
他也拒绝了“大元帅”的前名、“国父”的称号以及悬挂在门厅的公民冠;甚至连“奥古斯都”这个虽属继承而来的名字,他也绝不在写给国王和统治者以外的信件中使用。
nec amplius quam mox tres consulatus, unum paucis diebus, alterum tribus mensibus, tertium absens usque in Idus Maias gessit.
此后,他担任执政官的次数未曾超过三次,其中第一次仅数日,第二次为三个月,第三次则是在缺席的情况下一直任职到五月十五日。
§27Adulationes adeo auersatus est, ut neminem senatorum aut officii aut negotii causa ad lecticam suam admiserit, consularem uero satisfacientem sibi ac per genua orare conantem ita suffugerit, ut caderet supinus; atque etiam, si quid in sermone uel in continua oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare ac reprehendere et commutare continuo.
他极度反感谄媚,以至于不准任何元老因表示敬意或公私事务而接近他的舆轿;当一位执政官级议员向他合理解释并试图跪地哀求他时,他猛地躲闪,以至于自己仰面摔倒;而且,如果有人在交谈或连续的演说中对他说了哪怕是一句阿谀奉承的话,他也会毫不犹豫地打断、斥责并立即予以纠正。
dominus appellatus a quodam denuntiauit, ne se amplius contumeliae causa nominaret.
当有人称他为“主人”时,他警告对方不要再用这种带有侮辱性的词汇来称呼他。
alium dicentem sacras eius occupationes et rursus alium, auctore eo senatum se adisse, uerba mutare et pro auctore suasorem, pro sacris laboriosas dicere coegit.
另一人说到他的“神圣职责”,以及又有一人说自己是在“他的提议”下进入元老院时,他强迫他们改口,将“提议者”改为“劝告者”,将“神圣的”改为“辛劳的”。

词汇与语法注释

  1. 24.1adhortantis — 这是现在分词 adhortans 的阳性复数宾格古化形式(-is 代替 -es),修饰直接宾语 amicos。不应误认为是属格单数;在上下文中它作为 increpans 的宾语,意为“(训斥)劝勉他的朋友们”。
  2. 24.2nec tamen aliter, quam ut... — 这是一种限制性句式,意为“只有在……的条件(方式)下才……”。ut 从句使用虚拟式表示结果或条件,这里表示他接受权力的唯一方式是“让人抱有他终将退位的希望”。
  3. 25.3quo aequiore animo — 在含有比较级(aequiore)的目的从句中,使用关系副词 quo 代替连词 ut。这表达了目的:“为了让日耳曼尼库斯能以更平和的心态等待……”。
  4. 26.2intercessit et quo minus... — 动词 intercedere(行使否决权)后接表示阻止或妨碍的 quo minus 引导的虚拟式从句(iuraretur),其构词逻辑为“他通过行使否决权阻止了人们对他的施政方针进行宣誓”。
  5. 27.1ut caderet supinus — 关于 caderet 的主语,有指代前执政官(consularem)和指代提贝里乌斯(从 suffugerit 引入)两种说法。这里采用提贝里乌斯为主动者的解释,即由于提贝里乌斯猛烈躲闪,导致自己仰面摔倒,这突显了苏埃托尼乌斯笔下提贝里乌斯怪异且极端的行为特征。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 提贝里乌斯传 §24-27. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.humanitext-lat2:24-27

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。