§74sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a quibus captus est, cum in dicionem redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde suffigi;
但在复仇方面,恺撒天性极为温和。 在将曾绑架他的海盗制服之后,因为他以前曾发誓要将他们钉上十字架,于是他下令先割断他们的喉咙,然后再钉上十字架。
Cornelio Phagitae, cuius quondam nocturnas insidias aeger ac latens, ne perduceretur ad Sullam, uix praemio dato euaserat, numquam nocere sustinuit;
对于科尔内利乌斯·法吉塔,恺撒在患病隐居时为了不被押送给苏拉,曾通过行贿才艰难地避开了其夜间袭击,但恺撒从未忍心去伤害他。
Philemonem a manu seruum, qui necem suam per uenenum inimicis promiserat, non grauius quam simplici morte puniit;
对于曾向敌人许诺用毒药谋害他的秘书奴隶菲莱蒙,恺撒也只给予了简单的死刑,而没有施加更重的惩罚。
in Publium Clodium Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit se quicquam comperisse, quamuis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex fide rettulissent;
在普布利乌斯·克洛狄乌斯因与恺撒之妻庞培娅通奸、并因此被控亵渎神圣仪式的案件中,恺撒被传唤为证人,尽管母亲阿乌雷莉娅和姐妹尤利娅在同一批法官面前忠实地报告了所有事实,他却矢口否认自己有所发现。
interrogatusque, cur igitur repudiasset uxorem: 'quoniam,' inquit, 'meos tam suspicione quam crimine iudico carere oportere.
当被问及既然如此为何还要与妻子离婚时,他说:“因为我认为,我的家人不仅应该免于罪行,还应该免于嫌疑。
' §75moderationem uero clementiamque cum in administratione tum in uictoria belli ciuilis admirabilem exhibuit.
” 的确,无论是在内战的管理中,还是在内战的胜利中,他都表现出了令人赞叹的节制与宽容。
denuntiante Pompeio pro hostibus se habiturum qui rei publicae defuissent, ipse medios et neutrius partis suorum sibi numero futuros pronuntiauit.
当庞培宣布将把那些对共和国未尽职责的人视为敌人时,恺撒自己则宣布,那些中立和不属于任何一方的人将算作他自己的人。
quibus autem ex commendatione Pompei ordines dederat, potestatem transeundi ad eum omnibus fecit.
此外,对于那些由于庞培推荐而获得军职的人,他向所有人提供了投奔庞培的权力。
motis apud Ilerdam deditionis condicionibus, cum, assiduo inter utrasque partes usu atque commercio, Afranius et Petreius deprehensos intra castra Iulianos subita paenitentia interfecissent, admissam in se perfidiam non sustinuit imitari.
在伊莱尔达商讨投降条件时,由于两派之间不断的接触和交往,阿弗拉尼乌斯和佩特雷乌斯由于突然的反悔,杀害了在营地内抓获的恺撒派士兵,但恺撒不忍心模仿对他施加的这种背叛行为。
acie Pharsalica proclamauit, ut ciuibus parceretur, deincepsque nemini non suorum quem uellet unum partis aduersae seruare concessit.
在法萨卢斯战役中,他大声疾呼要宽恕市民,此后,他允许他手下的任何一个人去拯救他所希望的敌对阵营中的任何一个人。
nec ulli perisse nisi in proelio reperientur, exceptis dum taxat Afranio et Fausto et Lucio Caesare iuuene; ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat.
除阿弗拉尼乌斯、法乌斯图斯和年轻的卢基乌斯·恺撒之外,不会发现有任何人是在战斗之外丧生的;而且人们认为,甚至这些人也并非违背他自己的意愿而被杀害的,尽管前两者在获得赦免后再次叛乱,而卢基乌斯·恺撒则用刀剑和烈火残忍地虐杀了解放奴隶和奴隶,甚至屠杀了为向人民奉献节目而准备的野兽。
denique tempore extremo etiam quibus nondum ignouerat, cunctis in Italiam redire permisit magistratusque et imperia capere; sed et statuas Luci Sullae atque Pompei a plebe disiectas reposuit; ac si qua posthac aut cogitarentur grauius aduersus se aut dicerentur, inhibere maluit quam uindicare.
最后,在生命的晚期,他甚至允许所有他尚未宽恕的人返回意大利并担任官职和指挥权;而且他还重新立起了被平民推倒的卢基乌斯·苏拉和庞培的雕像;此后,如果有任何针对他的严厉图谋或言论,他宁愿加以制止,而不愿予以惩罚。
itaque et detectas coniurationes conuentusque nocturnos non ultra arguit, quam ut edicto ostenderet esse sibi notas, et acerbe loquentibus satis habuit pro contione denuntiare ne perseuerarent, Aulique Caecinae criminosissimo libro et Pitholai carminibus maledicentissimis laceratam existimationem suam ciuili animo tulit.
因此,对于被发现的阴谋和夜间集会,他没有做进一步的追究,只是通过布告表明这些已为他所知;对于那些言辞刻薄的人,他只觉得在集会上面对他们宣告不要再坚持就足够了;而对于阿乌鲁斯·凯基纳极其控诉性的书信和皮托劳斯最具诽谤性的诗歌对名誉的践踏,他也以公民般的宽容大度予以忍受。
§76Praegrauant tamen cetera facta dictaque eius, ut et abusus dominatione et iure caesus existimetur.
然而,他的其他言行却重于这些,以至于他被认为既滥用了权力,又是被依法(正当地)杀死的。
non enim honores modo nimios recepit: continuum consulatum, perpetuam dictaturam praefecturamque morum, insuper praenomen Imperatoris, cognomen Patris patriae, statuam inter reges, suggestum in orchestra; sed et ampliora etiam humano fastigio decerni sibi passus est: sedem auream in curia et pro tribunali, tensam et ferculum circensi pompa, templa, aras, simulacra iuxta deos, puluinar, flaminem, lupercos, appellationem mensis e suo nomine; ac nullos non honores ad libidinem cepit et dedit.
因为他不仅接受了过度的荣誉:连续的执政官职位、终身独裁官职位、风纪监察官职位,此外还有“英白拉多”的前名、“国父”的称号、立于诸王之中的雕像、乐池(前排)的特别席位;而且他还容许为自己决定甚至超越人类极限的更宏大荣耀:元老院和法庭中的黄金座椅、马戏团游行中的神车和神轿、神殿、祭坛、与神并列的神像、神座、专职祭司、卢佩尔库斯、以自己名字命名月份;而且他随心所欲地接受并赐予一切荣誉。
tertium et quartum consulatum titulo tenus gessit contentus dictaturae potestate decretae cum consulatibus simul atque utroque anno binos consules substituit sibi in ternos nouissimos menses, ita ut medio tempore comitia nulla habuerit praeter tribunorum et aedilium plebis praefectosque pro praetoribus constituerit, qui apsente se res urbanas administrarent.
他的第三次和第四次执政官职位仅是名义上的,他满足于与执政官职位同时决议的独裁官权力,并在两年中,都为最后三个月为自己指派了两名补充执政官,以至于在此期间,除了护民官和平民市政官之外,他没有举行过任何民会,并且任命了具有大法官权限的长官,以便在自己缺席时管理城市事务。
pridie autem Kalendas Ianuarias repentina consulis morte cessantem honorem in paucas horas petenti dedit.
在十二月三十一日,因一位执政官突然去世,他将这个空缺的荣誉在最后几个小时赐予了一位请求此职位的人。
eadem licentia spreto patrio more magistratus in pluris annos ordinauit, decem praetoris uiris consularia ornamenta tribuit, ciuitate donatos et quosdam e semibarbaris Gallorum recepit in curiam.
以同样的任性,他蔑视祖先的习俗,指定了未来数年的官员,将执政官级别的装饰赐予了十位曾任大法官的人,并将获得公民权的人以及高卢人中的一些半野蛮人接纳进元老院。
praeterea monetae publicisque uectigalibus peculiares seruos praeposuit.
此外,他将自己的私人奴隶安插在造币厂和公共税收的岗位上。
trium legionum, quas Alexandreae relinquebat, curam et imperium Rufioni liberti sui filio exoleto suo demandauit.
至于他在亚历山大留下的三个军团的照管和指挥权,他委托给了他的解放奴隶之子、也是他昔日的男色情人卢菲奥。