§68quibus rebus et deuotissimos sibi et fortissimos reddidit.
通过这些措施,他使士兵们对他无比忠诚,且无比勇敢。
ingresso ciuile bellum centuriones cuiusque legionis singulos equites e uiatico suo optulerunt, uniuersi milites gratuitam et sine frumento stipendioque operam, cum tenuiorum tutelam locupletiores in se contulissent.
内战开始时,各军团的百人队长从自己的旅费中各自提供了一名骑兵,全体士兵则提供了无偿且不要粮饷的服务,较富裕者承担起照顾较贫困者的责任。
neque in tam diuturno spatio quisquam omnino desciuit, plerique capti concessam sibi sub condicione uitam, si militare aduersus eum uellent, recusarunt.
在如此漫长的时期内,完全没有一个人叛变,大多数被俘的人拒绝了以同意反对他服役为条件而给予他们的生命。
famem et ceteras necessitates, non cum obsiderentur modo sed et si ipsi alios obsiderent, tanto opere tolerabant, ut Dyrrachina munitione Pompeius uiso genere panis ex herba, quo sustinebantur, cum feris sibi rem esse dixerit amouerique ocius nec cuiquam ostendi iusserit, ne patientia et pertinacia hostis animi suorum frangerentur.
不仅在他们被包围时,甚至在他们包围别人时,他们都极其耐受饥饿和其他困苦,以至于在狄拉基乌姆的围攻战中,庞培在看到他们赖以维持生命的用草做成的面包时,说自己是在同野兽打交道,并命令迅速将其拿走,不许给任何人看,以免他自己手下的士气因敌人的忍耐和执着而瓦解。
Quanta fortitudine dimicarint, testimonio est quod aduerso semel apud Dyrrachium proelio poenam in se ultro depoposcerunt, ut consolandos eos magis imperator quam puniendos habuerit.
他们以何等巨大的勇气战斗,其证据在于,在狄拉基乌姆遭受仅有的一次败仗时,他们竟自愿要求对自己施加惩罚,以至于统帅不得不去安抚他们,而不是惩罚他们。
ceteris proeliis innumeras aduersariorum copias multis partibus ipsi pauciores facile superarunt.
在其他战斗中,尽管他们自己的人数要少得多,但他们轻而易举地击败了对手无数的军队。
denique una sextae legionis cohors praeposita castello quattuor Pompei legiones per aliquot horas sustinuit paene omnis confixa multitudine hostilium sagittarum, quarum centum ac triginta milia intra uallum reperta sunt.
最后,第六军团中负责防守一座堡垒的一个步兵大队,在几个小时内阻挡了庞培的四个军团,他们几乎全都被敌人的无数箭矢射中,在防线内发现了十三万支这样的箭。
nec mirum, si quis singulorum facta respiciat, uel Cassi Scaeuae centurionis uel Gai Acili militis, ne de pluribus referam.
如果有人看看个人的事迹,无论是百人队长卡西乌斯·斯凯瓦,还是士兵盖乌斯·阿基里乌斯的事迹,这就不足为奇了,更不用说其他更多的人了。
Scaeua excusso oculo, transfixus femore et umero, centum et uiginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit.
斯凯瓦在一只眼睛被刺瞎、大腿和肩膀被刺穿、盾牌被击穿一百二十处孔洞的情况下,依然坚守着交托给他的堡垒大门的防守。
Acilius nauali ad Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dextera et abscisa memorabile illud apud Graecos Cynegiri exemplum imitatus transiluit in nauem umbone obuios agens.
阿基里乌斯在马西利亚的一场海战中,将右手搭在敌船的船尾,被砍断后,他效仿了希腊人中著名的库涅盖洛斯的榜样,跳上了敌船,用盾牌中央的突起把挡路的人推开。
§69Seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam omnino mouerunt, ciuilibus aliquas, sed ut celeriter ad officium redierint, nec tam indulgentia ducis quam auctoritate.
在十年的高卢战争期间,他们完全没有发动过任何叛乱,在内战期间虽然发生过几次,但他们很快就恢复了职责,这与其说是由于统帅的宽大,不如说是由于他的威望。
non enim cessit umquam tumultuantibus atque etiam obuiam semper iit; et nonam quidem legionem apud Placentiam, quanquam in armis adhuc Pompeius esset, totam cum ignominia missam fecit aegreque post multas et supplicis preces, nec nisi exacta de sontibus poena, restituit;
因为他从未向骚乱者让步,甚至总是挺身面对他们;在普拉肯提亚,尽管庞培当时仍在武装反抗,他却将整个第九军团不名誉地予以解散,在经历了多次低声下气的恳求之后,且只有在对罪魁祸首施加惩罚之后,他才勉强恢复了该军团。
§70decimanos autem Romae cum ingentibus minis summoque etiam urbis periculo missionem et praemia flagitantes, ardente tunc in Africa bello, neque adire cunctatus est, quanquam deterrentibus amicis, neque dimittere;
此外,在罗马,第十军团的士兵发出巨大的威胁,甚至给城市带来了极大的危险,要求退役和奖赏,而当时非洲的战争正进行得如火如荼,尽管朋友们极力劝阻,但他不仅毫不犹豫地走向他们,而且也毫不犹豫地解散了他们。
sed una uoce, qua 'Quirites' eos pro militibus appellarat, tam facile circumegit et flexit, ut ei milites esse confestim responderint et quamuis recusantem ultro in Africam sint secuti; ac sic quoque seditiosissimum quemque et praedae et agri destinati tertia parte multauit.
但是,仅凭一个词,即他称呼他们为“市民”而非“士兵”,他就如此轻易地扭转并改变了他们的心意,以至于他们立即回答说他们是他的士兵,并且主动跟随他去了非洲,哪怕他推辞;而且即使如此,他还是对最具有叛乱倾向的人进行了处罚,剥夺了他们原本可得的战利品和分配土地的三分之一。
§71Studium et fides erga clientis ne iuueni quidem defuerunt.
对被保护民的热情和忠诚,甚至在他年轻时也从未缺失。
Masintham nobilem iuuenem, cum aduersus Hiempsalem regem tam enixe defendisset, ut Iubae regis filio in altercatione barbam inuaserit, stipendiarium quoque pronuntiatum et abstrahentibus statim eripuit occultauitque apud se diu et mox ex praetura proficiscens in Hispaniam inter officia prosequentium fascesque lictorum lectica sua auexit.
当他极力保护一位名叫马辛塔的高贵青年对抗希安普萨尔国王,甚至在争吵中抓了犹巴国王之子的胡须时,一旦马辛塔被宣布为朝贡者并被立即强行带走,凯撒便立刻将他夺回,并长期将他藏在自己身边,随后在他卸任法官前往西班牙时,在送行的人群和侍从的束棒之中,用自己的轿子将他带走了。
§72Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractauit, ut Gaio Oppio comitanti se per siluestre iter correptoque subita ualitudine deuersoriolo, quod unum erat, cesserit et ipse humi ac sub diuo cubuerit.
他对待朋友总是怀着极大的宽厚和纵容,以至于当随同他穿过林间道路的盖乌斯·奥皮乌斯突发疾病时,他把仅有的一间小旅舍让给了他,而自己则躺在地上野外露宿。
iam autem rerum potens quosdam etiam infimi generis ad amplissimos honores prouexit, cum ob id culparetur, professus palam, si grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus quoque se parem gratiam relaturum.
而在他掌权后,他甚至将一些社会地位极其低下的人提升到了最显赫的官职,当因此受到指责时,他公开宣称,如果他在捍卫自己的尊严时使用了强盗和刺客的帮助,他也会对这样的人报以同等的恩德。
§73Simultates contra nullas tam graues excepit umquam, ut non occasione oblata libens deponeret.
相反,他从未对任何人怀有如此深重的私怨,以至于一有机会就不能欣然将其消除。
Gai Memmi, cuius asperrimis orationibus non minore acerbitate rescripserat, etiam suffragator mox in petitione consulatus fuit.
盖乌斯·门米乌斯曾发表过极其辛辣的演说,凯撒也曾以不亚于其尖刻的文字予以回击,然而不久后,在门米乌斯竞选执政官时,凯撒甚至成了他的支持者。
Gaio Caluo post famosa epigrammata de reconciliatione per amicos agenti ultro ac prior scripsit.
在盖乌斯·卡尔乌斯写了那些侮辱性的讽刺短诗之后,当他通过朋友寻求和解时,凯撒主动并先给他写了信。
Valerium Catullum, a quo sibi uersiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulauerat, satis facientem eadem die adhibuit cenae hospitioque patris eius, sicut consuerat, uti perseuerauit.
瓦莱里乌斯·卡图卢斯因关于马穆拉的诗句给他烙上了永久的污名,凯撒对此并未掩饰其在意,但当卡图卢斯表示道歉时,凯撒在同一天就邀请他共进晚餐,并像往常一样,继续接受卡图卢斯父亲的款待。