§7Quaestori ulterior Hispania obuenit;
他在担任财务官时被分派到远西班牙属州。
ubi cum mandatu praetoris iure dicundo conuentus circumiret Gadisque uenisset, animaduersa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignauiam suam, quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitauit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.
当他奉法务官之命巡回司法管辖区并来到加德斯时,在赫拉克勒斯神殿中注意到亚历山大大帝的肖像,不禁叹息。 他似乎对自己至今碌碌无为感到厌恶,因为在亚历山大已经征服世界的年纪,自己却还没有做出任何值得纪念的事。 于是他立即请求免职,以便能尽快在城邦中寻找成就更大事业的机会。
etiam confusum eum somnio proximae noctis—nam uisus erat per quietem stuprum matri intulisse—coiectores ad amplissimam spem incitauerunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi uidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.
此外,他还因第二天的梦境而感到困惑——因为他在梦中似乎与母亲通奸——但占梦者们将此解释为预示着对整个世界的统治权,从而激起了他极大的希望。 因为他梦见顺从自己的母亲,不是别人,正是被视为万物之母的大地。
§8decedens ergo ante tempus colonias Latinas de petenda ciuitate agitantes adiit, et ad audendum aliquid concitasset, nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum retinuissent.
因此,他在任期届满前便行离开,前往那些正在为争取市民权而活动的拉丁殖民地。 如果不是执政官们正因这一缘故而将为派往基利家而征募的军团暂时留置,他本会煽动他们进行某种大胆的尝试。
§9Nec eo setius maiora mox in urbe molitus est: siquidem ante paucos dies quam aedilitatem iniret, uenit in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari, item Publio Sulla et L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur, et trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus inuaderet, ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio consulatus restitueretur.
尽管如此,他不久便在城邦里策划了更大的阴谋。 因为就在他就任按察官的前几天,他被怀疑与前执政官马尔库斯·克拉苏,以及在当选执政官后因贿选被判有罪的普布利乌斯·苏拉和卢基乌斯·奥特罗尼乌斯共谋,企图在年初袭击元元老院,在杀害了他们决定除掉的人之后,由克拉苏夺取独裁官职位,他自己则被克拉苏任命为骑兵长官,并在按照他们的意愿整顿国家后,将执政官职位归还给苏拉和奥特罗尼乌斯。
meminerunt huius coniurationis Tanusius Geminus in historia, Marcus Bibulus in edictis, C. Curio pater in orationibus.
塔努西乌斯·杰米努斯在历史书中,马尔库斯·比布鲁斯在告示中,盖乌斯·库里奥(父)在演说中都提到了这次阴谋。
de hac significare uidetur et Cicero in quadam ad Axium epistula referens Caesarem in consulatu confirmasse regnum, de quo aedilis cogitarat.
西塞罗在给阿克西乌斯的一封信中似乎也暗示了这一点,提到凯撒在担任执政官时确立了他在担任按察官时曾构想过的王权。
Tanusius adicit Crassum paenitentia uel metu diem caedi destinatum non obisse et idcirco ne Caesarem quidem signum, quod ab eo dari conuenerat, dedisse; conuenisse autem Curio ait, ut togam de umero deiceret.
塔努西乌斯还补充说,克拉苏由于悔恨或恐惧,在预定进行屠杀的那天没有出席,因此凯撒也没有发出约定由他给出的信号;而库里奥说,约定的信号是他从肩上滑落托加。
idem Curio sed et M. Actorius Naso auctores sunt conspirasse eum etiam cum Gnaeo Pisone adulescente, cui ob suspicionem urbanae coniurationis prouincia Hispania ultro extra ordinem data sit; pactumque ut simul foris ille, ipse Romae ad res nouas consurgerent, per †Ambranos et Transpadanos; destitutum utriusque consilium morte Pisonis.
同一位库里奥以及马尔库斯·阿克托里乌斯·纳索还证实,他曾与年轻的格奈乌斯·皮索共谋,由于首都阴谋的嫌疑,皮索被破格委任了西班牙属州;他们约定,皮索在国外,凯撒在罗马,通过安布拉尼人和波河以北的人同时发动叛乱;但两人的计划因皮索之死而化为影。
§10Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam Capitolium ornauit porticibus ad tempus extructis, in quibus abundante rerum copia pars apparatus exponeretur.
凯撒作为按察官,除了民会广场、论坛和巴西利卡之外,还用临时搭建的廊柱装饰了卡皮托里乌斯,在其中因物资丰富而展出了他的部分设备。
uenationes autem ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque inpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet collega eius Marcus Bibulus, euenisse sibi quod Polluci: ut enim geminis fratribus aedes in foro constituta tantum Castoris uocaretur, ita suam Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici.
他还与同僚合作以及单独举办了野兽狩猎和竞技会,这使得他独自一人赢得了共同开支的赞誉,他的同僚马尔库斯·比布鲁斯也直言不讳地承认,发生在他身上的事情就和波拉克司一样:因为正如在论坛上为双胞胎兄弟建立的神殿仅被称为卡斯托尔神殿一样,他与凯撒的慷慨之举也被称为仅属于凯撒一人。
adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus quam destinauerat paribus; nam cum multiplici undique familia conparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret.
凯撒此外还增加了角斗士表演,但由于政敌在各地招募了庞大的队伍,引起恐吓,角斗士的配对数量比他原计划要少得多;因为关于角斗士人数有了规定,使罗马任何人不得拥有超过一定数量的角斗士。
§11Conciliato populi fauore temptauit per partem tribunorum, ut sibi Aegyptus prouincia plebi scito daretur, nanctus extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem suum socium atque amicum a senatu appellatum expulerant resque uulgo inprobabatur.
在赢得民众的好感后,他企图通过部分护民官,使平民会议将埃及属州授予他,因为他找到了获得非常大权的借口——亚历山大里亚人驱逐了被元老院称为同盟者和朋友的国王,这一事件普遍受到谴责。
nec obtinuit aduersante optimatium factione: quorum auctoritatem ut quibus posset modis in uicem deminueret, tropaea Gai Mari de Iugurtha deque Cimbris atque Teutonis olim a Sulla disiecta restituit atque in exercenda de sicaris quaestione eos quoque sicariorum numero habuit, qui proscriptione ob relata ciuium Romanorum capita pecunias ex aerario acceperant, quamquam exceptos Cornelis legibus.
但他由于优化派的反对而未能得逞。 为了尽可能削弱他们的权威,他恢复了盖乌斯·马略击败朱古达以及击败辛布里人和条顿人的战胜纪念碑,这些纪念碑曾被苏拉拆毁。 在主持对刺客的法庭审理时,他还将那些在公敌宣告期间因献上罗马市民首级而从国库领取赏金的人也列入刺客之列,尽管他们曾被科内利乌斯法豁免。