§60Proelia non tantum destinato, sed ex occasione sumebat ac saepe ab itinere statim, interdum spurcissimis tempestatibus, cum minime quis moturum putaret;
凯撒不仅按预定计划,而且顺应时机进行战斗,经常在行军途中立即开战,有时甚至在最恶劣的天气里,在人们最不认为他会行动的时候。
nec nisi tempore extremo ad dimicandum cunctatior factus est, quo saepius uicisset, hoc minus experiendos casus opinans nihilque se tantum adquisiturum uictoria, quantum hostem fudit, quin castris quoque exueret: ita nullum spatium perterritis dabat.
直到他生命中最后的时期,他才在战斗中变得更为审慎,他认为自己获胜的次数越多,就越不应该去冒险,而且胜利所能带来的收获,也远不抵灾难所能造成的损失;然而,一旦他击溃了敌人,他必定会夺取他们的营地:如此彻底地不给恐慌中的敌人留下任何余地。
ancipiti proelio equos dimittebat et in primis suum, quo maior permanendi necessitas imponeretur auxilio fugae erepto.
在胜负未卜的战斗中,他会打发走马匹,首先是他自己的座骑,以便在夺走逃跑的生路后,向士兵施加必须坚守的更大压力。
§61utebatur autem equo insigni, pedibus prope humanis et in modum digitorum ungulis fissis, quem natum apud se, cum haruspices imperium orbis terrae significare domino pronuntiassent, magna cura aluit nec patientem sessoris alterius primus ascendit; cuius etiam instar pro aede Veneris Genetricis postea dedicauit.
此外,他使用一匹不同寻常的马,这匹马的脚几乎像人类的脚,蹄子像手指一样裂开。 这匹马出生在他的领地上,由于内脏占卜师曾对主人预言这匹马意味着对全世界的统治,他便极尽小心地喂养它,并且由于这匹马不容许其他骑手靠近,他便成为了第一个骑上它的人;后来他甚至在母神维纳斯神庙前供奉了这匹马的雕像。
§62inclinatam aciem solus saepe restituit obsistens fugientibus retinensque singulos et contortis faucibus conuertens in hostem et quidem adeo plerumque trepidos, ut aquilifer moranti se cuspide sit comminatus, alius in manu detinentis reliquerit signum.
阵列崩溃时,他经常独自一人挽回败局,阻挡逃跑的人,留住每一个士兵,并扭转他们的喉咙使他们面向敌人;而且实际上,他们往往如此惊恐,以至于一个鹫旗手竟用旗杆的尖端威胁要刺向阻拦他的凯撒,另一个旗手则把军旗留在阻拦他的凯撒手中,自己逃跑了。
§63non minor illa constantia eius, maiora etiam indicia fuerint.
他的那一毅然态度不亚于此,而更伟大的证据或许还有。
post aciem Pharsalicam cum praemissis in Asiam copiis per angustias Hellesponti uectoria nauicula traiceret, L. Cassium partis aduersae cum decem rostratis nauibus obuium sibi neque refugit et comminus tendens, ultro ad deditionem hortatus, supplicem ad se recepit.
法萨卢斯战役之后,他将军队先期派往亚洲,自己乘一艘小渡船渡过赫勒斯庞特海峡,途中遇到了敌对阵营的卢基乌斯·卡西乌斯,对方带着十艘带有冲角的军船;凯撒不仅没有避开,反而径略迎上前去,主动劝说对方投降,并将其作为乞降者收留。
§64Alexandriae circa oppugnationem pontis eruptione hostium subita conpulsus in scapham pluribus eodem praecipitantibus, cum desilisset in mare, nando per ducentos passus euasit ad proximam nauem, elata laeua, ne libelli quos tenebat madefierent, paludamentum mordicus trahens, ne spolio poteretur hostis.
在亚历山大,在夺取桥梁的战斗中,因敌人的突然袭击,他被迫登上一艘小舟,由于许多人同时涌入同一条船,他便跳入海中,游了两百步逃到最近的船上。 当时,他高举左手,以免手中拿着的文书被浸湿,并用牙齿咬着将领的外套拖着游,以免它落入敌人手中成为战利品。
§65Militem neque a moribus neque a fortuna probabat, sed tantum a uiribus, tractabatque pari seueritate atque indulgentia.
他评价士兵不看品德,也不看出身,而只看体力与武勇,并以同等的严厉和宽大对待他们。
non enim ubique ac semper, sed cum hostis in proximo esset, coercebat: tum maxime exactor grauissimus disciplinae, ut neque itineris neque proelii tempus denuntiaret, sed paratum et intentum momentis omnibus quo uellet subito educeret.
因为他并非在任何地方和任何时候都严加约束,而只有在敌人就在附近时才如此:那时他最是纪律的极其严厉的执行者,以至于他不预先通知行军或战斗的时间,而是让那些在任何时刻都准备就绪、保持警惕的士兵突然开往他所期望的地方。
quod etiam sine causa plerumque faciebat, praecipue pluuiis et festis diebus.
他甚至经常无故这样做,尤其是在雨天和节日。
ac subinde obseruandum se admonens repente interdiu uel nocte subtrahebat, augebatque iter, ut serius subsequentis defetigaret.
他还不时提醒士兵要注意他的动向,并突然在白天或夜间离去,并拉长行军路线,以使那些跟从过慢的人疲惫不堪。
§66fama uero hostilium copiarum perterritos non negando minuendoue, sed insuper amplificando ementiendoque confirmabat.
对于那些因敌军强盛的传闻而惊恐万分的人,他并不通过否认或缩小传言来安抚,而是通过进一步夸大和编造谎言来让他们振作。
itaque cum expectatio aduentus Iubae terribilis esset, conuocatis ad contionem militibus: 'scitote,' inquit, 'paucissimis his diebus regem adfuturum cum decem legionibus, equitum triginta, leuis armaturae centum milibus, elephantis trecentis.
因此,当人们对尤巴王到来的预期的恐惧达到顶点时,他召集士兵集会并说道:“你们要知道,再过极少几天,国王就会率领十个军团、三万骑兵、十万轻装兵和三百头大象到达。
proinde desinant quidam quaerere ultra aut opinari mihique, qui compertum habeo, credant; aut quidem uetustissima naue impositos quocumque uento in quascumque terras iubebo auehi.
因此,某些人应当停止进一步的探听或猜测,而应该相信我这个已经查明事实的人;否则,我将命令把他们装在最破旧的船上,随任意的风漂流到任意的土地上。
' §67Delicta neque obseruabat omnia neque pro modo exequebatur, sed desertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor acerrimus coniuebat in ceteris.
” 他既不监视所有的过失,也不按过失的程度予以惩处,而是对逃兵和叛乱者进行最严厉的追查和惩罚,而对其他过失则视而不见。
ac nonnumquam post magnam pugnam atque uictoriam remisso officiorum munere licentiam omnem passim lasciuiendi permittebat, iactare solitus milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse.
有时,在大战获胜之后,他会免除他们的日常职务,允许他们到处肆意放纵,他常夸口说,他的士兵即使抹着香油也能打胜仗。
nec milites eos pro contione, sed blandiore nomine commilitones appellabat habebatque tam cultos, ut argento et auro politis armis ornaret, simul et ad speciem et quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni.
在集会上,他也不称他们为“士兵”,而是用更亲切的称呼称他们为“战友”,并且让他们装备极好,用银和金装饰磨光的武器,这既是为了美观,也是为了让他们因害怕失去高贵武器而在战斗中更加坚守。
diligebat quoque usque adeo, ut audita clade Tituriana barbam capillumque summiserit nec ante dempserit quam uindicasset.
他也深爱他们,以至于在听到蒂图里乌斯的惨败后,他蓄起胡须和头发,直到复仇之后才将其剃去。