原文中文翻译
§56reliquit et rerum suarum commentarios Gallici ciuilisque belli Pompeiani.
他还留下了自己事迹的记录,即《高卢战记》和与庞培对立的《内战记》。
nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est: alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli nouissimum imperfectumque librum suppleuerit.
至于亚历山大战争、非洲战争和西班牙战争的记录,其作者尚无定论:有人认为是奥皮乌斯,有人认为是希尔提乌斯,后者还补全了《高卢战记》最后一册未完成的部分。
de commentariis Caesaris Cicero in eodem Bruto sic refert:
'commentarios scripsit ualde quidem probandos: nudi sunt, recti et uenusti, omni ornatu orationis tamquam ueste detracta; sed dum uoluit alios habere parata, unde sumerent qui uellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa uolent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit.
关于凯撒的记录,西塞罗在同一部《布鲁图斯》中这样写道:“他写下了确实值得高度赞赏的记录:它们是朴实、直白且优雅的,剥去了所有修饰的言辞,如同脱去了衣服一般;但他虽然本想让其他人拥有准备好的素材,以便那些想要撰写历史的人能够采用,却或许只是取悦了那些想要用卷发铁来加工这些文字的愚笨之人,反倒使心智健全的人不敢动笔了。
'
de isdem commentariis Hirtius ita praedicat: 'adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita facultas scriptoribus uideatur.
”对于同样的记录,希尔提乌斯如此称赞道:“它们在所有人的评判中都极受欢迎,以至于对其他作家来说,这似乎是夺走了他们的机会,而非提供了机会。
cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio; ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus.
然而,我们对此事的惊叹更甚于旁人;因为其他人只知道他写得有多好、多无瑕疵,而我们还知道他写得有多轻松、多迅速。
'
Pollio Asinius parum diligenter parumque integra ueritate compositos putat, cum Caesar pleraque et quae per alios erant gesta temere crediderit et quae per se, uel consulto uel etiam memoria lapsus perperam ediderit; existimatque rescripturum et correcturum fuisse.
”阿西尼乌斯·波里奥认为这些记录在撰写时不够严谨,也缺乏完全的真实性,因为凯撒轻信了许多由他人完成的事迹,而对于自己所做的事,无论是故意还是因记忆偏差,都做出了错误的发表;他认为凯撒本会重新撰写并加以修改。
reliquit et 'de analogia' duos libros et 'Anticatones' totidem ac praeterea poema quod inscribitur Iter.
他还留下了《论类比》两卷和同等数量的《反卡托》,此外还有一首题为《旅行》的诗。
quorum librorum primos in transitu Alpium, cum ex citeriore Gallia conuentibus peractis ad exercitum rediret, sequentes sub tempus Mundensis proelii fecit; nouissimum, dum ab urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et uicensimo die peruenit.
在这些书物中,第一部是他从近高卢结束司法会议返回军队途中、在翻越阿尔卑斯山时创作的;随后的作品是在蒙达战役期间创作的;最后一部则是他在二十四天内从罗马城抵达远西班牙的旅途中创作的。
epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primum uidetur ad paginas et formam memorialis libelli conuertisse, cum antea consules et duces non nisi transuersa charta scriptas mitterent.
他写给元老院的书信也流传了下来,他似乎是第一个将这些书信改为折页和备忘册子格式的人,而在此之前,执政官和将领们只发送写在横向展开的纸卷上的信件。
extant et ad Ciceronem, item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum uerbum effici posset: quae si qui inuestigare et persequi uelit, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet.
同样流传下来的还有他写给西塞罗以及写给亲友关于家事信件,在这些信件中,如果有需要秘密传送的内容,他就用暗号书写,即以一种无法拼出任何单词的方式排列字母顺序:如果有人想要破解和追寻这些,他只需替换字母表中的第四个字母,即以D代替A,其余字母以此类推。
feruntur et †aituero ab adulescentulo quaedam scripta, ut 'Laudes Herculis,' tragoedia 'Oedipus,' item 'Dicta collectanea': quos omnis libellos uetuit Augustus publicari in epistula, quam breuem admodum ac simplicem ad Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegauerat, misit.
还流传着一些他年轻时写下的作品,如《赫拉克勒斯赞歌》、悲剧《俄狄浦斯》,以及《语录集》:阿古斯都在一封写给负责整理图书馆的庞培乌斯·马克的简短且坦率的信中,禁止发表所有这些小册子。
§57Armorum et equitandi peritissimus, laboris ultra fidem patiens erat.
他极精通武器和骑术,对劳苦的忍耐力令人难以置信。
in agmine nonnumquam equo, sae pius pedibus anteibat, capite detecto, seu sol seu imber esset; longissimas uias incredibili celeritate confecit, expeditus, meritoria raeda, centena passuum milia in singulos dies; si flumina morarentur, nando traiciens uel innixus inflatis utribus, ut persaepe nuntios de se praeuenerit.
在队伍行进中,他有时骑马,但更多时是光着头徒步走在最前面,无论晴雨;他以令人难以置信的速度走完了极长途的旅程,轻装简行,乘坐雇来的马车,一天行进一百罗马里;如果河流阻碍了他,他就游泳渡河,或者依靠在充气的皮袋上,以至于他常常比关于他自己的消息还先到达。
§58in obeundis expeditionibus dubium cautior an audentior, exercitum neque per insidiosa itinera duxit umquam nisi perspeculatus locorum situs, neque in Britanniam transuexit, nisi ante per se portus et nauigationem et accessum ad insulam explorasset.
在进行远征时,很难说他更为谨慎还是更为大胆,他从不率军通过险要的道路,除非事先彻底侦察了地形,也从未渡海前往不列颠,除非事先亲自考察了港口、航路和通往该岛的入口。
at idem obsessione castrorum in Germania nuntiata per stationes hostium Gallico habitu penetrauit ad suos.
然而,同一个在得知德意志的营地遭受围困的消息后,他便装扮成高卢人的模样,穿过敌人的哨所潜入到自己人身边。
a Brundisio Dyrrachium inter oppositas classes hieme transmisit cessantibusque copiis, quas subsequi iusserat, cum ad accersendas frustra saepe misisset, nouissime ipse clam noctu paruulum nauigium solus obuoluto capite conscendit, neque aut quis esset ante detexit aut gubernatorem cedere aduersae tempestati passus est quam paene obrutus fluctibus.
他曾在冬季穿过敌方对峙的舰队,从布伦迪西ウム渡海至狄拉基乌姆,当他命令随后跟进的军队延误、且多次派人去催促无果时,最终他在夜间秘密地独自登上一艘小船,蒙住头部,在几乎被波浪吞没之前,他既没有事先透露自己是谁,也没有允许舵手向恶劣的风暴屈服。
§59ne religione quidem ulla a quoquam incepto absterritus umquam uel retardatus est.
他从未因任何迷信兆头而对任何企图退缩或迟疑。
cum immolanti aufugisset hostia, profectionem aduersus Scipionem et Iubam non distulit.
当他在献祭时祭品逃跑,他并未推迟针对斯基皮奥和尤巴的出发。
prolapsus etiam in egressu nauis uerso ad melius omine: 'teneo te,' inquit, 'Africa.
甚至在下船时摔倒,他也将征兆转化为更好的寓意,说道:“我抓紧你了,非洲。
' ad eludendas autem uaticinationes, quibus felix et inuictum in ea prouincia fataliter Scipionum nomen ferebatur, despectissimum quendam ex Corneliorum genere, cui ad opprobrium uitae Saluitoni cognomen erat, in castris secum habuit.
”此外,为了消除斯基皮奥之名在该行省命中注定带来幸运和无敌的预言,他把一个来自科尔内利乌斯家族、因其生活备受嘲弄而有着“萨尔维托”绰号的极其卑下的人,留在军营中随行。