§52dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tribuit, ut Naso scripsit; sed maxime Cleopatram, cum qua et conuiuia in primam lucem saepe protraxit et eadem naue thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetrauit, nisi exercitus sequi recusasset, quam denique accitam in urbem non nisi maximis honoribus praemiisque auctam remisit filiumque natum appellare nomine suo passus est.
他也宠幸女王们,其中包括博古德的妻子、毛里塔尼亚的欧诺埃,正如纳索所写,他向她及其丈夫赠送了无数且巨大的礼物;但他最宠幸的是克里奥帕特拉,他经常与她宴饮至黎明,并乘同一艘设有卧室的游览船几乎穿过埃及到达埃塞俄比亚边境,若非军队拒绝跟随的话。 最后他将她召至罗马城,在给予她极大的荣誉和赏赐后才送她回国,并允许她所生的儿子用他自己的名字命名。
quem quidem nonnulli Graecorum similem quoque Caesari et forma et incessu tradiderunt.
关于这个儿子,一些希腊作家记载他无论在容貌还是步态上都与凯撒相似。
M. Antonius adgnitum etiam ab eo senatui adfirmauit, quae scire C. Matium et C. Oppium reliquosque Caesaris amicos; quorum Gaius Oppius, quasi plane defensione ac patrocinio res egeret, librum edidit, non esse Caesaris filium, quem Cleopatra dicat.
马克·安东尼向元老院声称凯撒已经承认了该子,并说盖乌斯·马蒂乌斯、盖乌斯·奥皮乌斯以及凯撒的其他朋友都知晓此事;其中盖乌斯·奥皮乌斯,仿佛这件事显然需要辩护和庇护似的,出版了一本书,证明克里奥帕特拉所说的那个孩子并不是凯撒的儿子。
Heluius Cinna tr. pl. plerisque confessus est habuisse se scriptam paratamque legem, quam Caesar ferre iussisset cum ipse abesset, uti uxores liberorum quaerendorum causa quas et quot uellet ducere liceret.
平民护民官赫尔维乌斯·辛纳向许多人坦白,他有一份起草好并准备就绪的法案,是凯撒命令他在其缺席时提出的,其内容为:为了繁衍后代,允许娶他所期望的、任意数量的妻子。
at ne cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamia, Curio pater quadam eum oratione omnium mulierum uirum et omnium uirorum mulierem appellat.
但是,为了不让任何人怀疑他曾因荒淫和通奸而恶名昭彰,老库里奥在某次演说中称他为“所有女人的丈夫和所有男人的妻子”。
§53Vini parcissimum ne inimici quidem negauerunt.
甚至连他的敌人也未曾否定他对酒极其节制。
Marci Catonis est: unum ex omnibus Caesarem ad euertendam rem publicam sobrium accessisse.
马尔库斯·卡托曾说:“在所有人中,唯有凯撒一人是在清醒的状态下着手颠覆共和国的。
nam circa uictum Gaius Oppius adeo indifferentem docet, ut quondam ab hospite conditum oleum pro uiridi adpositum aspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribat, ne hospitem aut neglegentiae aut rusticitatis uideretur arguere.
”关于饮食,盖乌斯·奥皮乌斯指出他极为不讲究,以至于有一次,当主人用调味过的陈油代替新鲜橄榄油端上桌时,在其他人拒绝食用时,唯独他一人甚至更加大口地享用,以免显得在指责主人不周到或粗俗。
§54abstinentiam neque in imperiis neque in magistratibus praestitit.
他在统帅部和官职任内都未曾表现出廉洁。
ut enim quidam monumentis suis testati sunt, in Hispania pro consule et a sociis pecunias accepit emendicatas in auxilium aeris alieni et Lusitanorum quaedam oppida, quanquam nec imperata detrectarent et aduenienti portas patefacerent, diripuit hostiliter.
因为正如一些人在他们的记录中所证实的,他在西班牙担任行省长官时,以协助偿还债务为名,接受了从同盟者那里乞求和强要的钱财,并以敌对的方式掠夺了卢西塔尼亚人的某些城镇,尽管这些城镇并未拒绝其命令,且在他到达时打开了大门。
in Gallia fana templaque deum donis referta expilauit, urbes diruit saepius ob praedam quam ob delictum; unde factum, ut auro abundaret ternisque milibus nummum in libras promercale per Italiam prouinciasque diuenderet.
在高卢,他洗劫了装满神物奉献的庙宇和神殿,摧毁城市往往是为了掠夺财物而非因为其犯下罪行;由此导致他黄金充裕,并以每磅三千努姆斯的价格在意大利和各属州倾销。
in primo consulatu tria milia pondo auri furatus e Capitolio tantundem inaurati aeris reposuit.
在首任执政官任期内,他从卡皮托里奥偷走了三千磅黄金,并放回了同等重量的镀金铜。
societates ac regna pretio dedit, ut qui uni Ptolemaeo prope sex milia talentorum suo Pompeique nomine abstulerit.
他用金钱交易同盟关系和王位,仅从托勒密一人身上,他就以自己和庞培的名义勒索了近六千塔兰特。
postea uero euidentissimis rapinis ac sacrilegis et onera bellorum ciuilium et triumphorum ac munerum sustinuit impendia.
此后,他确实通过显而易见的掠夺和神物冒亵,支撑起了内战的重担以及凯旋式和公共游艺的巨额开支。
§55Eloquentia militarique re aut aequauit praestantissimorum gloriam aut excessit.
在雄辩术和军事才能方面,他要么与最杰出的人并驾齐驱,要么超越了他们的荣耀。
post accusationem Dolabellae haud dubie principibus patronis adnumeratus est.
在指控多拉贝拉之后,他毫无疑问被列入了一流辩护士的行列。
certe Cicero ad Brutum oratores enumerans negat se uidere, cui debeat Caesar cedere, aitque eum elegantem, splendidam quoque atque etiam magnificam et generosam quodam modo rationem dicendi tenere; et ad Cornelium Nepotem de eodem ita scripsit:
'quid? oratorem quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior aut crebrior? quis uerbis aut ornatior aut elegantior?' genus eloquentiae dum taxat adulescens adhuc Strabonis Caesaris secutus uidetur, cuius etiam ex oratione, quae inscribitur 'pro Sardis,' ad uerbum nonnulla transtulit in diuinationem suam.
确实,西塞罗在向布鲁图斯列举雄辩家时,说自己看不出凯撒应该让位于谁,并说他拥有一种高雅、华丽、甚至宏伟且在某种程度上高贵的演说风格;他就此写信给科尔内利ウス·尼波斯时这样评价凯撒: “怎么? 在那些除雄辩外别无所长的人中,你会把谁放在这位雄辩家之前? 谁的思想比他更敏锐、更密集? 谁的语言比他更华丽、更高雅? ”他的雄辩风格似乎至少在年轻时模仿了凯撒·斯特拉博,他甚至从后者名为《为萨丁尼亚人辩护》的演说中,一字不差地将一些段落引用到了自己的预备审问演说中。
pronuntiasse autem dicitur uoce acuta, ardenti motu gestuque, non sine uenustate.
据传,他演讲时声音尖锐,动作和姿态热烈,且不失优雅。
orationes aliquas reliquit, inter quas temere quaedam feruntur.
他留下了一些演说辞,其中有些被轻率地传为他所作。
'pro Quinto Metello' non immerito Augustus existimat magis ab actuaris exceptam male subsequentibus uerba dicentis, quam ab ipso editam; nam in quibusdam exemplaribus inuenio ne inscriptam quidem 'pro Metello,' sed 'quam scripsit Metello,' cum ex persona Caesaris sermo sit Metellum seque aduersus communium obtrectatorum criminationes purgantis.
阿古斯都非常合理地认为《为昆图斯·梅特鲁斯辩护》更多是由速记员由于未能跟上演讲者的语速而记录不善的产物,而非由他本人出版;因为在某些抄本中,我发现它甚至没有被冠以《为梅特鲁斯辩护》的标题,而是《他为梅特鲁斯所写之文》,因为文中的发言是以凯撒的身份,为梅特鲁斯和自己针对共同政敌的指控进行辩护。
'apud milites' quoque 'in Hispania' idem Augustus uix ipsius putat, quae tamen duplex fertur: una quasi priore habita proelio, altera posteriore, quo Asinius Pollio ne tempus quidem contionandi habuisse eum dicit subita hostium incursione.
《在西班牙对士兵的演说》同样几乎不被阿古斯都认为是凯撒本人的作品,然而此文流传有两个版本:一篇仿佛是在前一场战斗中发表的,另一篇是在后一场发表的,而阿西尼乌斯·波里奥说,由于敌人的突然袭击,他甚至连发表集会演说的时间都没有。