§33atque ita traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi superuenerant, pro contione fidem militum flens ac ueste a pectore discissa inuocauit.
就这样渡过军队后,他召集了被驱逐而来的平民护民官,在集会上流着泪、撕开胸前的衣服,呼吁士兵们的忠诚。
existimatur etiam equestres census pollicitus singulis; quod accidit opinione falsa.
他还被认为向每个人承诺了骑士阶级的财产数额;但这源于一个错误的误解。
nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum laeuae manus ostentans adfirmaret se ad satis faciendum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo animo detracturum sibi, extrema contio, cui facilius erat uidere contionantem quam audire, pro dicto accepit, quod uisu suspicabatur; promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis fama distulit.
因为当他在演讲和鼓舞士气时,频频指着自己左手的手指,坚称为了满足所有帮助他捍卫尊严的人,他甚至愿意心甘情愿地摘下自己的戒指,而集会边缘的人(对他们来说,看见演讲者比听见他的声音更容易)把他们凭视觉猜测到的东西当作了他所说的话;于是谣言便流传开来,称他承诺了享有戒指的特权以及四十万塞斯特尔提乌斯。
§34Ordo et summa rerum, quas deinceps gessit, sic se habent.
他随后所做之事的顺序和梗概如下。
Picenum Vmbriam Etruriam occupauit et Lucio Domitio, qui per tumultum successor ei nominatus Corfinium praesidio tenebat, in dicionem redacto atque dimisso secundum Superum mare Brundisium tetendit, quo consules Pompeiusque confugerant quam primum transfretaturi.
他占领了皮肯努姆、翁布里亚和伊特鲁里亚,并在使卢基乌斯·多米提乌斯屈服并将其释放后(此人在混乱中被任命为凯撒的继任者,并率守军驻守科尔菲尼乌姆),沿着上海外围奔向布隆迪西乌姆,执政官们和庞培已逃往该处,企图尽快渡海。
hos frustra per omnis moras exitu prohibere conatus Romam iter conuertit appellatisque de re publica patribus ualidissimas Pompei copias, quae sub tribus legatis M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone in Hispania erant, inuasit, professus ante inter suos, ire se ad exercitum sine duce et inde reuersurum ad ducem sine exercitu.
在尝试以各种阻碍阻止他们离去未果后,他转向罗马,向元老院议员们阐述了国家事务,随后袭击了庞培在西班牙最强大的军队,这些军队当时在三位副官马尔库斯·佩特雷乌斯、卢基乌斯·阿夫拉尼乌斯和马尔库斯·瓦罗的指挥下。 在此之前,凯撒曾在部下中声称,自己要去对付一支没有将军的军队,然后再回到一个没有军队的将军那里。
et quanquam obsidione Massiliae, quae sibi in itinere portas clauserat, summaque frumentariae rei penuria retardante breui tamen omnia subegit.
尽管他在途中因围攻向他关闭大门的海上马西利亚以及极度匮乏的粮食供应而延误,但他仍在短时间内平定了所有地区。
§35hinc urbe repetita in Macedoniam transgressus Pompeium, per quattuor paene menses maximis obsessum operibus, ad extremum Pharsalico proelio fudit et fugientem Alexandriam persecutus, ut occisum deprehendit, cum Ptolemaeo rege, a quo sibi quoque insidias tendi uidebat, bellum sane difficillimum gessit, neque loco neque tempore aequo, sed hieme anni et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse omnium rerum atque inparatus.
从这里回到罗马城后,他渡海前往马其顿,将用庞大工程围困了将近四个月的庞培,最终在法萨卢斯战役中击溃。 在追踪逃跑的庞培前往亚历山大里亚并发现其已被杀后,他与托勒密国王展开了一场确实极艰难的战争,因为他看出对方也在向他设下阴谋。 这场战争既没有地利也没有天时,而是在一年的冬季、且在极其富庶和机智的敌人的城墙之内进行的,他自己则缺乏一切物资且毫无准备。
regnum Aegypti uictor Cleopatrae fratrique eius minori permisit, ueritus prouinciam facere, ne quandoque uiolentiorem praesidem nacta nouarum rerum materia esset.
获胜后,他把埃及王位留给了克列奥帕特拉和她的弟弟,因为害怕将其设为行省,以免有朝一日遇到一个更强横的总督,从而成为起义的温床。
ab Alexandria in Syriam et inde Pontum transiit urgentibus de Pharnace nuntiis, quem Mithridatis Magni filium ac tunc occasione temporum bellantem iamque multiplici successu praeferocem, intra quintum quam adfuerat diem, quattuor quibus in conspectum uenit horis, una profligauit acie; crebro commemorans Pompei felicitatem, cui praecipua militiae laus de tam inbelli genere hostium contigisset.
由于关于法尔纳克斯的紧急消息,他从亚历山大里亚前往叙利亚,进而前往本都。 此人是大米特里达特的儿子,当时正利用局势进行战争,并且由于多次成功而已经极度狂妄。 凯撒在抵达后的五天之内、且在进入其视野后的四个小时内,仅通过一场战役就将其击溃;他频频提及庞培的幸运,因为庞培那卓越的军事声誉竟是从如此不善战的敌人身上获得的。
dehinc Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africa refouentis deuicit, Pompei liberos in Hispania.
此后,他击败了在非洲重整残部的西庇阿和尤巴,又在西班牙击败了庞培的儿子们。
§36omnibus ciuilibus bellis nullam cladem nisi per legatos suos passus est, quorum C. Curio in Africa periit, C. Antonius in Illyrico in aduersariorum deuenit potestatem, P. Dolabella classem in eodem Illyrico, Cn. Domitius Caluinus in Ponto exercitum amiserunt.
在所有的内战中,除了通过他的副官外,他未曾遭受过任何惨败。 在这些副官中,该乌斯·库里奥在非洲阵亡,该乌斯·安东尼乌斯在伊利里库姆落入对手手中,普布利乌斯·多拉贝拉在同一伊利里库姆失去了舰队,格奈乌斯·多米提乌斯·卡尔维努斯则在本都失去了军队。
ipse prosperrime semper ac ne ancipiti quidem umquam fortuna praeterquam bis dimicauit: semel ad Dyrrachium, ubi pulsus non instante Pompeio negauit eum uincere scire, iterum in Hispania ultimo proelio, cum desperatis rebus etiam de consciscenda nece cogitauit.
他自己打仗始终极顺利,甚至除了两次以外从未遇到过胜负难料的局面:一次是在狄拉希乌姆,当时他被击退,而庞培未能乘胜追击,凯撒便说庞培不懂得如何取胜;另一次是在西班牙的最后一场战役中,由于局势令人绝望,他甚至考虑过自杀。
§37Confectis bellis quinquiens triumphauit, post deuictum Scipionem quater eodem mense, sed interiectis diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos.
战争结束后的他举行了五次凯旋式,在击败西庇阿后,在同月内间隔数日举行了四次,在平定庞培的儿子们之后又举行了一次。
primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, nouissimum Hispaniensem, diuerso quemque apparatu et instrumento.
他举行了首场且最壮丽的凯旋式——高卢凯旋式,接下来的亚历山大里亚凯旋式,随后是本都凯旋式,紧接着是非洲凯旋式,最后是西班牙凯旋式,每一次都配有不同的陈设和器物。
Gallici triumphi die Velabrum praeteruehens paene curru excussus est axe diffracto ascenditque Capitolium ad lumina quadraginta elephantis dextra sinistraque lychnuchos gestantibus.
在高卢凯旋式的那天,当他经过维拉布鲁姆时,由于车轴断裂,差点从战车上被甩出去;他在四十头左右两侧扛着烛台的战象的烛光伴随下,登上了卡皮托奈山。
Pontico triumpho inter pompae fercula trium uerborum praetulit titulum
"veni"
· vidi·
在本都凯旋式上,在游行的彩车之间,他展示了带有三个词的标牌: "来" 见、征服。
vici non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.
这并非像其他标牌那样表明战争的具体战绩,而是标明了战争被迅速解决的特征。