Humanitext Reader

尤维纳利斯 · 讽刺诗集 §3.1-3.80

乌姆布里基乌斯离弃罗马与对都市堕落的控诉

第 5 段,共 50 段 · 拉丁语

内容简介

说话者支持朋友乌姆布里基乌斯离开罗马迁往库迈的决定,并开始记录乌姆布里基乌斯的控诉,他哀叹罗马的堕落,只有不诚实者和以外国人(尤其是希腊人)为主的投机者才能在此立足。

§3.1Quamvis digressu veteris confusus amici §3.2laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis §3.3destinet atque unum civem donare Sibyllae.
尽管因老友的离去而感到困惑,我依然赞许他,因为他决心在空旷的库迈安家,并将一位公民赠予西比拉。
§3.4ianua Baiarum est et gratum litus amoeni §3.5secessus, ego vel Prochytam praepono Suburae;
那里是拜埃的门户,是惬意隐居的怡人海岸;我宁可选择普罗基塔,也不要苏布拉。
§3.6nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non §3.7deterius credas horrere incendia, lapsus §3.8tectorum adsiduos ac mille pericula saevae §3.9urbis et Augusto recitantes mense poetas?
因为我们曾见过什么地方如此悲惨、如此荒凉,以至于你不会认为更糟糕的是去恐惧火灾、连绵不断的房屋倒塌、残酷都市的千般危险,以及在八月份朗诵诗歌的诗人?
§3.10Sed dum tota domus raeda componitur una, §3.11substitit ad veteres arcus madidamque Capenam,
但是,当他的全部家当正在被装进一辆马车时,他在古旧的拱门和湿漉漉的卡佩纳门旁停了下来。
§3.12hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, §3.13nunc sacri fontis nemus et delubra locantur §3.14Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex
在这里,努马曾与他夜间的女友会合,如今神圣泉水的树林和神庙却租给了犹太人,他们的全部家当就是一个篮子和一些干草。
§3.15(omnis enim populo mercedem pendere iussa est §3.16arbor et eiectis mendicat silva Camenis).
(因为每棵树都被命令向人民缴纳租金,而卡墨奈女神们被逐出后,这片森林便成了乞讨之地)。
§3.17in vallem Egeriae descendimus et speluncas
我们下到埃格里亚的山谷,看到了与自然截然不同的洞穴。
§3.18dissimiles veris, quanto praesentius esset §3.19numen aquis, viridi si margine clauderet undas §3.20herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
如果青草以绿色的边缘围住流水,而大理石不曾侵犯天然的凝灰岩,那么泉水的神灵将会是多么更加真实地显现啊。
§3.21Hic tunc Vmbricius quando artibus, inquit, ‘honestis §3.22nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, §3.23res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras §3.24deteret exiguis aliquid, proponimus illuc §3.25ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, §3.26dum nova canities, dum prima et recta senectus, §3.27dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me §3.28porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
此时此地,乌姆布里基乌斯说道:“既然在这座城市里没有高尚技艺的立足之地,没有劳动的报偿,今天的财产比昨天还要少,而明天这同样的财产又将从微薄的余额中损耗一些,我们便打算前往代达罗斯卸下疲惫双翼的地方,趁着白发新添,趁着老年伊始且身躯挺拔,趁着拉克西丝还有可纺之线,趁着我还能用自己的双脚行进、无需手杖支撑右手。
§3.29cedamus patria, vivant Artorius istic
让我们离开祖国。
§3.30et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, §3.31quis facile est aedem conducere flumina portus, §3.32siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, §3.33et praebere caput domina venale sub hasta,
让阿尔托里乌斯和卡图卢斯在那里生活,让那些把黑说成白的人留下来,对他们来说,承包神殿、河流、港口的建造与管理,排干洪水,运送尸体去火葬,以及在宣示所有权的枪下拍卖自己,都是轻而易举的事。
§3.34quondam hi cornicines et municipalis harenae §3.35perpetui comites notaeque per oppida buccae §3.36munera nunc edunt et, verso pollice vulgus §3.37cum iubet, occidunt populariter; inde reversi §3.38conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint §3.39quales ex humili magna ad fastigia rerum §3.40extollit quotiens voluit Fortuna iocari?
这些人曾经是角笛手,是地方竞技场上的常客,在各个城镇都是出了名的吹鼓手;如今他们举办角斗表演,当民众转动大拇指下令时,他们便顺应民意杀人;从那里回来后,他们又去承包公共厕所——既然每当命运女神想要开玩笑时,就会把他们这种人从卑微的地位提升到权力的巅峰,那他们还有什么不能干的呢?
§3.41Quid Romae faciam? mentiri nescio: librum,
我在罗马能做什么?
§3.42si malus est, nequeo laudare et poscere; motus §3.43astrorum ignoro; funus promittere patris §3.44nec volo nec possum; ranarum viscera numquam §3.45inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, §3.46quae mandat, norunt alii; me nemo ministro §3.47fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam §3.48mancus et extinctae corpus non utile dextrae,
我不会撒谎:如果一本书很差,我无法去赞美它并向人索要;我不懂星象的运行;我既不想也无法预言父亲的死期;我从未检验过青蛙的内脏;别人懂得如何帮奸夫向有夫之妇传递礼物和密信;有我在旁协助,谁也别想当小偷,因此我不会作为任何人的随从随行,仿佛我是一个残废,是一个右手已废、毫无用处的躯体。
§3.49quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens §3.50aestuat occultis animus semperque tacendis?
如今除了同谋,除了那因必须永远保密的阴私而内心焦灼沸腾的人,还有谁能受到宠信?
§3.51nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, §3.52participem qui te secreti fecit honesti: §3.53carus erit Verri qui Verrem tempore quo vult
那个让你分享高尚秘密的人,不觉得欠你什么,也绝不会给你任何好处:那个让你分享高尚秘密的人,不觉得欠你什么,也绝不会给你任何好处:只有那些随时可以指控维勒斯的人,才会被维勒斯视为挚友。
§3.54accusare potest, tanti tibi non sit opaci §3.55omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum, §3.56ut somno careas ponendaque praemia sumas §3.57tristis, et a magno semper timearis amico.
不要让阴凉的塔古斯河的全部沙砾和流入大海的所有黄金,在你眼里有如此大的价值,以至于让你失去睡眠,忧心忡忡地接受那终将弃置的赏赐,并永远被你那显贵的朋友所畏惧。
§3.58Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris §3.59et quos praecipue fugiam, properabo fateri, §3.60nec pudor opstabit.
如今最受我们富豪欢迎的是哪个族群,我最想避开的又是谁,我将毫不迟疑地吐露,羞耻心也不会阻碍我。
non possum ferre, Quirites, §3.61Graecam urbem; quamvis quota portio faecis Achaei?
罗马公民们啊,我无法忍受一座希腊化的城市;然而,阿开亚人(希腊人)的渣滓在其中又占了多大比例?
§3.62iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes, §3.63et linguam et mores et cum tibicine chordas §3.64obliquas nec non gentilia tympana secum §3.65vexit et ad circum iussas prostare puellas.
早在很久以前,叙利亚的奥龙特斯河就已流入了台伯河,随之带来了他们的语言、习俗、斜弦琴、吹笛手、本民族的铃鼓,以及那些被命令在竞技场旁卖淫的女孩。
§3.66ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra!
去吧,你们这些喜欢戴着彩色蛮族法帽的娼妓的人!
§3.67rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, §3.68et ceromatico fert niceteria collo,
奎里努斯啊,你那乡下同胞穿起了希腊跑宴鞋,在涂了油脂的脖子上挂起了获胜奖牌。
§3.69hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, §3.70hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis §3.71Esquilias dictumque petunt a vimine collem, §3.72viscera magnarum domuum dominique futuri,
此人离开了高耸的西基翁,彼人离开了阿米冬,此人来自安德罗斯,彼人来自萨摩斯,此人来自特拉勒斯或阿拉班达;他们奔向埃斯奎里和那座以柳条命名的山丘(维米纳尔),企图侵入豪门的心脏并成为未来的主人。
§3.73ingenium velox, audacia perdita, sermo §3.74promptus et Isaeo torrentior: ede quid illum §3.75esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:
他们机智敏捷,胆大妄为,言语流利且比伊塞乌斯还要汹涌奔腾:说吧,你认为他是干什么的?
§3.76grammaticus rhetor geometres pictor aliptes §3.77augur schoenobates medicus magus: omnia novit §3.78Graeculus esuriens; in caelum iusseris ibit.
他把各种各样的人物都带到了我们身边:文法家、修辞家、几何学家、画家、推拿师、占卜师、走钢丝者、医生、巫师:他们无所不知,饥饿的希腊佬;如果你命令他上天,他就会上去。
§3.79in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax §3.80qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
总之,那个安上翅膀的人既不是毛里人,也不是萨尔马提亚人,更不是色雷斯人,而是出生在雅典正中心的人。

词汇与语法注释

  1. 3.7deterius — 充当由 credas 引导的带对格不定词结构(省略了 esse)中的谓语形容词(中性单数对格)。不定式 horrere(作主语的名词性用法)与此进行比较,结构为“相信畏惧[都市的危险]比[乡村的荒凉]更糟糕(deterius)”。
  2. 3.46me nemo ministro — 由代词夺格 me 和名词夺格 ministro 构成的无分词独立夺格(absolute ablative)结构,意为“在我作为帮手(同谋)的情况下”。与主句主语 nemo 和将来时动词 erit 结合,表示“有我作帮手,谁也不会成为小偷”。
  3. 3.54tanti — 表示性质或价值的属格(genitive of value),用于无人称的价值判断。它与后续的 ut 结果从句(ut somno careas...)相呼应,表示强烈的禁止或规诫(non sit 虚拟式现在时,起命令作用):“……在眼里不应具有如此大的价值(以至于让你失去睡眠)”。
  4. 3.78iusseris — 第二人称单数的将来完成时直说(或虚拟式完成时)。在没有连词 si 的情况下独立使用,用以替代条件从句(意为“如果你命令”),与主句的将来时动词 ibit 呼应,简洁地表达了假设条件关系:“命令他吧,他就会去”。

引用这一段

尤维纳利斯, 讽刺诗集 §3.1-3.80. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1276.phi001.humanitext-lat2:3.1-3.80

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。