Humanitext Reader

尤维纳利斯 · 讽刺诗集 §10.149-10.221

英雄的虚妄结局与祈求长寿的悲哀

第 33 段,共 50 段 · 拉丁语

内容简介

作者通过汉尼拔、亚历山大和薛西斯等历史伟人虚无的结局,阐述了追求功名的徒劳,并具体描绘了衰老带来的肉体与精神的凄惨退化,以此揭示祈求长寿的愚蠢。

§10.149percussa oceano Niloque admota tepenti, §10.150rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos!
受大洋拍击并邻接温热的尼罗河,又向后延伸到埃塞俄比亚的部族及其他出产大象的土地!
§10.151additur imperiis Hispania, Pyrenaeum §10.152transilit; opposuit natura Alpemque nivemque: §10.153diducit scopulos et montem rumpit aceto,
西班牙被并入他的版图,他跃过比利牛斯山;大自然虽以阿尔卑斯山和积雪阻挡:他却劈开岩石,用醋溶开山路。
§10.154iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit: §10.155acti, inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas §10.156frangimus et media vexillum pono Subura. ’
如今他已占领意大利,却仍企图继续前进:他说:“若不靠迦太基士兵将城门砸碎,若我不把军旗插在苏布拉的中心,那便什么也没有达成。
§10.157o qualis facies et quali digna tabella, §10.158cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
” 哦,那是何等的一幅面容,又是何等配得上一幅画卷,当那只盖图利亚的巨兽驮着这位独眼的统帅之时!
§10.159exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem §10.160nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus §10.161mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, §10.162donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
那么,他的结局又是什么? 哦,荣耀! 这同一个人到底还是战败了,仓皇逃往流放之地,并在那里成为一个伟大而令人惊叹的寄食者,坐在国王的门前,直到比提尼亚的独裁者高兴醒来。
§10.163finem animae, quae res humanas miscuit olim, §10.164non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille §10.165Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor §10.166anulus, i demens et saevas curre per Alpes, §10.167ut pueris placeas et declamatio fias!
那曾将人类事务搅得天翻地覆的生命的终结,并非由刀剑、乱石或投枪带来,而是那坎尼战役的复仇者,如此多鲜血的讨债之物—— 一枚指。 去吧,狂人,在凶险的阿尔卑斯山中奔波,好叫学童们欢喜,并成为辩论练习的题目!
§10.168Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis; §10.169aestuat infelix angusto limite mundi §10.170ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho; §10.171cum tamen a figulis munitam intraverit urbem, §10.172sarcophago contentus erit.
一个世界容不下这位佩拉的年轻人;他在这狭窄的宇宙边界内痛苦烦闷,仿佛被囚禁在吉亚罗斯的岩石或小小的塞里福斯岛上;然而,一旦他进入那由砖匠筑起的城市,他就只能满足于一口石棺。
mors sola fatetur §10.173quantula sint hominum corpuscula.
唯有死亡才会揭示人类那渺小的躯壳是多么微不足道。
creditur olim §10.174velificatus Athos et quidquid Graecia mendax §10.175audet in historia, constratum classibus isdem §10.176suppositumque rotis solidum mare, credimus altos §10.177defecisse amnes epotaque flumina Medo §10.178prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
人们曾相信,阿托斯山曾被扬帆穿行,以及说谎的希腊在历史中所敢于捏造的一切;相信那坚固的海面被同样的舰队铺平,置于车轮之下;我们相信,深邃的河流干涸了,溪流在波斯人用餐时被饮尽,以及索斯特拉图斯拍打着湿漉漉的翅膀所歌唱的一切。
§10.179ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
然而,当那个野蛮人在离开萨拉米斯后,又是以何种姿态归来?
§10.180in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis §10.181barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos, §10.182ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum: §10.183mitius id sane, quod non et stigmate dignum §10.184credidit; huic quisquam vellet servire deorum?
他曾习惯于用皮鞭向西北风和东南风施暴,而这些风在埃俄罗斯的牢笼里都未曾受过这般虐待;他还曾用锁链捆绑了大地之神波塞冬本人:这确实还算温和了,因为他没有认为这神还配烙上奴隶的印记;神明中会有谁愿意伺候这样的家伙?
§10.185sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis §10.186fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,
但他是如何归来的? 不过是乘着一叶孤舟,在血淋淋的波涛中,船首艰难地在密密麻麻的尸体里行进。
§10.187has totiens optata exegit gloria poenas.
这便是那屡遭祈求的荣耀所索取的惩罚。
§10.188Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :
“赐予我生命的时光,朱庇特啊,赐予我许多岁月吧!
§10.189hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas, §10.190sed quam continuis et quantis longa senectus
” 当面色健康时你如此祈求,唯独如此,而在面色苍白时亦然;然而,漫长的晚年充斥着多么连绵不断且沉重的灾祸!
§10.191plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum §10.192dissimilemque sui, deformem pro cute pellem §10.193pendentisque genas et talis aspice rugas §10.194quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, §10.195in vetula scalpit iam mater simia bucca.
首先是那变得丑陋和令人厌恶的面容,与曾经的自己判若两人,皮下不再是光滑的肌肤,而是粗粝的兽皮,还有那下垂的双颊,以及看那布满的皱纹,就像在绿树成荫的塔布拉卡森林展开的地方,一只老猴子母亲在自己衰老的脸颊上挠着的皱纹。
§10.196plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille §10.197hoc atque ille alio, multum hic robustior illo: §10.198una senum facies, cum voce trementia membra §10.199et iam leve caput madidique infantia nasi, §10.200frangendus misero gingiva panis inermi;
年轻人的差异各有不同:这个人比那个人英俊,那个人又比另一个英俊,这个人比那个人要健壮得多;而老人们只有同一副面孔:四肢随着声音颤抖,头颅已经秃顶,还有那流着鼻涕如同婴儿般的幼稚;可怜的老人不得不退化到用无齿的齿龈去咬碎面包。
§10.201usque adeo gravis uxori natisque sibique, §10.202ut captatori moveat fastidia Cosso,
他对妻子、孩子以及他自己都成了如此沉重的负担,以至于连追逐遗产的科苏斯也会对他产生厌恶。
§10.203non eadem vini atque cibi torpente palato §10.204gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si §10.205coneris, iacet exiguus cum ramice nervus §10.206et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
随着味觉变得迟钝,美酒与佳肴不再能带来同样的快乐;因为对性爱的记忆早已淡忘,或者即使你尝试,那带着疝气的微弱阳具依然低垂,哪怕任人整夜抚摸,它也依旧低垂。
§10.207anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri §10.208canities? quid quod merito suspecta libido est §10.209quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis
难道这病态腹股沟的斑白头发还能有什么期盼吗? 更不用说那没有力量却追求性爱的欲望理所当然地受人鄙视。
§10.210nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas, §10.211sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco §10.212et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
现在来看看另一种感官的丧失:当歌手在演唱时,即使他是杰出的琴师或者是塞勒乌克斯,以及那些习惯穿着金色外衣闪耀登场的人在演唱时,老者能有何种乐趣?
§10.213quid refert, magni sedeat qua parte theatri §10.214qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
在巨大的剧场里,无论他坐在哪个角落,对于一个几乎听不到号角声和喇叭齐鸣的人来说,又有什么关系?
§10.215concentus? clamore opus est, ut sentiat auris §10.216quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
需要大声喧哗,他的耳朵才能听到奴隶说谁来了,或者通报现在是几点钟。
§10.217Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis §10.218febre calet sola, circumsilit agmine facto §10.219morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, §10.220promptius expediam quot amaverit Oppia moechos, §10.221quot Themison aegros autumno occident uno,
此外,在他冰冷的躯体里,那极其微薄的血液仅在发烧时才会温热;各种各样的疾病列队成群地在他周围盘旋。 如果你想知道它们的名字,我能更快地数清奥皮亚爱过多少个奸夫,或者塞米松在一个秋天里害死了多少病人。

词汇与语法注释

  1. 10.155nihil est, nisi — 第155行开头的 `acti` 可被视作 `actum` 的异读,与 `nihil est, nisi...` 连用,构成一种强烈的否定表达,意为“除非……否则便无所成就”。`nisi` 从句(`frangimus... pono`)采用现在时直陈语气,生动地表现了迫在眉睫的确定计划。
  2. 10.173velificatus Athos — 这这是一个由被动动词 `creditur`(被相信)引导的亲自式结构(nominativus cum infinitivo),其中 `Athos`(主格)作为不定式 `velificatus [esse]` 的主语,并与之保持一致。此句意在讽刺希腊历史编纂中的夸大其词。
  3. 10.210cantante... citharoedo — 由现在分词 `cantante` 和名词 `citharoedo` 构成的夺格绝对结构(ablative absolute)。与第211行的 `Seleuco` 以及第212行关系从句中被省略的先行词一同,表示感官迟钝的老人在听音乐时的某种时间或让步性情境(“即便在……演唱时”)。

引用这一段

尤维纳利斯, 讽刺诗集 §10.149-10.221. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1276.phi001.humanitext-lat2:10.149-10.221

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。