§10.1omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque §10.2Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt §10.3vera bona atque illis multum diversa, remota
在从加德斯直到曙光升起之地和恒河的所有土地上,极少有人能够拨开谬误的迷雾,辨明真正的福祉与那些同它们大相径庭、相去甚远的事物。
§10.4erroris nebula, quid enim ratione timemus §10.5aut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut te §10.6conatus non paeniteat votique peracti?
因为,我们有什么是凭着理性去惧怕或渴望的? 你又有何企图是在如此吉兆之下构想,以至于你不会对自己的尝试和实现的誓愿感到后悔?
§10.7evertere domos totas optantibus ipsis §10.8di faciles, nocitura toga, nocitura petuntur §10.9militia;
顺从的神明依着人们自身的祈求而倾覆了整座整座的家园;人们在和平的生活中寻求着有害之物,在兵戈征伐中也寻求着有害之物。
torrens dicendi copia multis §10.10et sua mortifera est facundia, viribus ille §10.11confisus periit admirandisque lacertis,
对许多人来说,那如奔流般的滔滔雄辩反成了致命的口才;那个人因过分信任自己的气力和那令人赞叹的双臂而丧了命。
§10.12sed plures nimia congesta pecunia cura §10.13strangulat et cuncta exuperans patrimonia census §10.14quanto delphinis ballaena Britannica maior,
然而,更多的人是被那极度费心积攒起来的钱财以及超越一切继承家产的财富所窒息,其超越之巨,犹不亚于不列颠的鲸鱼之大于海豚。
§10.15temporibus diris igitur iussuque Neronis §10.16Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos §10.17clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
因此,在那些恐怖的日子里,奉尼禄之命,整整一个连队的兵士包围了隆吉努斯,封锁了巨富塞内卡的广大园林,并围困了拉特拉努斯家族的宏伟宅邸。
§10.18tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
兵士极少会来到阁楼狭室之中。
§10.19pauca licet portes argenti vascula puri §10.20nocte iter ingressus, gladium centumque timebis §10.21et motae ad lunam trepidans harundinis umbram §10.22cantabit vacuus coram latrone viator.
即使你只携带几件无雕纹的纯银小器皿,若是夜间出行,你也会惧怕利刃与松明,并对月光下摇曳的芦苇之影战战兢兢;而囊中空空的旅人却能在强盗跟前引吭高歌。
§10.23Prima fere vota et cunctis notissima templis §10.24divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto §10.25nostra sit arca foro.
在所有神殿中,几乎居于首位且最广为人知的祈愿便是财富:愿资财增长,愿我们的金库在整个广场上是最大的。
sed nulla aconita bibuntur
然而,没有人会用陶器去饮下乌头毒药。
当你端起镶嵌着宝石的杯子,而塞提亚美酒在宽阔的黄金器皿中闪烁微光时,那时才需要去惧怕它。
§10.28iamne igitur laudas quod de sapientibus alter §10.29ridebat, quotiens de limine moverat unum §10.30protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
那么,现在你是否赞成这个事实:在那些智者中,其中一位每当他移步跨出自己的门槛时便哈哈大笑,而另一位立场相反的作者却在哭泣?
§10.31sed facilis cuivis rigidi censura cachinni: §10.32mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
然而,用严厉的冷笑去评判对任何人来说都很容易,令人惊叹的倒是,那充盈于另一人眼眶中的泪水究竟是从何而来的。
§10.33perpetuo risu pulmonem agitare solebat §10.34Democritus, quamquam non essent urbibus illis §10.35praetextae trabeae fasces lectica tribunal; §10.36quid si vidisset praetorem curribus altis §10.37extantem et medii sublimem pulvere circi §10.38in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem §10.39ex umeris aulaea togae magnaeque coronae §10.40tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
德谟克利特过去常常用不断的笑声来震动他的肺部,尽管在当时的那些城市里并没有饰边托加、官袍、束棒、轿辇、法官席;如果他当年看见法务官伫立在高高的战车上,高高耸立于大竞技场的滚滚尘土中,身穿朱庇特的丘尼卡,肩上披挂着推罗刺绣托加的宽大帷幔,头戴一顶任何脖颈都承受不住的巨大圆环的金冠,他会怎么想?
§10.41quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul §10.42ne placeat, curru servus portatur eodem,
因为一个挥汗如雨的公理奴隶正托着这顶金冠,而且,为了不让执政官自我膨胀,那奴隶就乘在同一辆战车上。
§10.43da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, §10.44illinc cornicines, hinc praecedentia longi §10.45agminis officia et niveos ad frena Quirites, §10.46defossa in loculos quos sportula fecit amicos,
现在还要再加上那只立在象牙权杖上的飞禽,那一侧的角笛手,这一侧前导的漫长行列的扈从,以及在马缰旁随行、身穿雪白衣袍的罗马公民—— 这些人不过是被深藏在钱袋里的施舍品收买而来的朋友。
§10.47tunc quoque materiam risus invenit ad omnis §10.48occursus hominum, cuius prudentia monstrat §10.49summos posse viros et magna exempla daturos §10.50vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
在当时,每当与人们相遇,他总能在所有事情中找到笑料;他的智慧表明,那些最卓越、注定要树立伟大榜样的人,完全可以出生在蠢人的故乡和浓重沉闷的空气之下。
§10.51ridebat curas nec non et gaudia vulgi, §10.52interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci §10.53mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
他嘲笑平民的忧虑,也嘲笑他们的欢乐,有时甚至嘲笑他们的眼泪,而当命运女神对他进行威胁时,他自己只会送她一根上吊绳,并对她竖起中指。
§10.54Ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur §10.55propter quae fas est genua incerare deorum!
因此,那些让我们理所当然地把祈愿蜡贴在神明膝头上的求告之物,若非多余,便是祸害!
§10.56quosdam praecipiat subiecta potentia magnae §10.57invidiae, mergit longa atque insignis honorum §10.58pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, §10.59ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis §10.60caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
有些人被那招致巨大嫉恨的权势推下了深渊,那长篇累牍、赫赫有名的官职名录将他们沉没;他们的雕像被推倒,顺着绳索被拉走;接着,落下的战斧劈碎了二头战车的车轮,无辜的马匹也被打断了双腿。
§10.61iam strident ignes, iam follibus atque caminis §10.62ardet adoratum populo caput et crepat ingens §10.63Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda §10.64fiunt urceoli pelves sartago matellae.
此刻烈火嘶嘶作响,在风箱与熔炉中,那曾为民众所膜拜的头颅正在燃烧,伟大的塞雅努斯正在熔化爆裂;接着,那曾居于世界第二尊位的面容,变成了小水罐、洗脸盆、煎锅和便壶。
§10.65pone domi laurus, duc in Capitolia magnum §10.66cretatumque bovem! Seianus ducitur unco §10.67spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
在家门前挂上月桂树吧,牵一头硕大的、涂抹了白粉的公牛去卡皮托里乌姆吧! 塞雅努斯正被铁钩拖曳,供人围观,人人欢天喜地:“瞧他的嘴唇,他那是一副怎样的嘴脸啊!
§10.68vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi §10.69hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam §10.70delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
实话告诉你,我可从来没喜欢过这个人。 不过他是因什么罪名倒台的? 到底谁是告密者? 凭什么证据、什么证人证实了罪行?
” “完全没有那些;只是一封啰唆而长篇大论的书信从卡普里亚埃送了来。
’
bene habet, nil plus interrogo.
”“那就行了,我不再多问。