§100.1Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas.
你写道,你怀着极大的热情阅读了法比乌斯·帕皮里乌斯题为《公民论》的书,但它们没有达到你的预期;然后,你忘记了我们谈论的是一位哲学家,转而指责他的文体结构。
Puta esse quod dicis et effundi verba, non figi; primum habet ista res suam gratiam et est decor proprius orationis leniter lapsae.
且算如你所说,他的言辞是倾泻而出的,而非刻意雕琢的;首先,这件事本身就有其独特的魅力,而且有一种属于缓缓流淌的演说的特有美感。
Multum enim interesse existimo, utrum exciderit an fluxerit.
因为我认为,言辞是散落出来的还是流淌出来的,这其中有很大的区别。
Adice nunc, quod in hoc quoque, quod dicturus sum, ingens differentia est: Fabianus mihi non effundere videtur orationem, sed fundere; adeo larga est et sine perturbatione, non sine cursu tamen veniens.
此外,在我将要说的话中也有着巨大的区别:在我看来,法比乌斯并不是在“乱倒”他的言说,而是在“倾注”它;它是如此充沛,不带焦虑,但又并非没有起伏之势。
§100.2Illud plane fatetur et praefert, non esse tractatam nec diu tortam.
他坦率地承认并表现出,他的文笔没有经过反复琢磨和长时间的纠缠。
Sed ita, ut vis, esse credamus; mores ille, non verba conposuit et animis scripsit ista, non auribus.
但让我们相信如你所愿吧:他塑造的是品格,而不是言辞,他写下这些是为了心灵,而不是为了耳朵。
§100.3Praeterea ipso dicente non vacasset tibi partes intueri, adeo te summa rapuisset; et fere quae inpetu placent, minus praestant ad manum relata.
此外,如果是他亲自演说,你根本没有闲暇去审视局部,因为整体会带给你极大的震撼;而通常那些凭气势取悦人的东西,拿到手边仔细端详时,其价值往往会大打折扣。
Sed illud quoque multum est primo aspectu oculos occupasse, etiam si contemplatio diligens inventura est quod arguat.
但是,即使仔细的端详会发现有可指摘之处,在第一眼就夺人眼球,这本身也是一件了不起的事。
§100.4Si me interrogas, maior ille est, qui iudicium abstulit quam qui meruit; et scio hunc tutiorem esse, scio audacius sibi de futuro promittere.
如果你问我,那夺走人们判断力的人,比那赢得判断力的人更伟大;而我知道后者更为稳妥,我知道他能对未来做出更自信的承诺。
Oratio sollicita philosophum non decet; ubi tandem erit fortis et constans, ubi periculum sui faciet, qui timet verbis?
一个小心翼翼、充满焦虑的演说并不适合哲学者;一个对言辞感到畏惧的人,究竟能在哪里表现得勇敢而坚定,又能在哪里考验自己呢?
§100.5Fabianus non erat neglegens in oratione, sed securus.
法比乌斯在演讲中并非疏忽大意,而是泰然自若。
Itaque nihil invenies sordidum: electa verba sunt, non captata nec huius saeculi more contra naturam suam posita et inversa, splendida tamen, quamvis sumantur e medio.
因此你不会发现任何庸俗之物:其言词是经过挑选的,而非刻意猎取的,也没有像这个时代的风气那样,违背其本性地摆放和颠倒,但它们依然光彩夺目,尽管它们取自寻常语言。
Sensus honestos et magnificos habes, non coactos in sententiam, sed latius dictos.
你所读到的是高尚而宏伟的思想,不是被生硬地压缩进警句里,而是以更开阔的方式阐述。
videbimus, quid parum recisum sit, quid parum structum, quid non huius recentis politurae; cum circumspexeris omnia, nullas videbis angustias inanis.
我们会看到有什么未被充分删减,有什么未被充分构建,有什么不符合近期的抛光打磨;但当你环视一切,你不会看到任何空洞的局促。
§100.6Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet; quod dici solet, domus recta est.
大理石的多样性、流经卧室之间的水道、所谓的“穷人陋室”,以及其他任何因不满足于朴素美而掺杂进来的奢侈之物,都可以缺席;正如常言所说,“房子是端正的”。
Adice nunc, quod de compositione non constat.
此外,关于文体的结构,人们并没有一致的看法。
Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent, ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad expectatum respondeant.
有些人希望文体是从粗糙中雕琢出来的,有些人则极其喜欢粗粝,以至于即使偶然间展开得比较柔和的部分,他们也会故意打乱,并切断句尾,使其不响应预期的韵律。
§100.7Lege Ciceronem: compositio eius una est, pedem curvat lenta et sine infamia mollis.
读读西塞罗吧:他的文体结构是浑然一体的,它缓慢地弯曲着步伐,柔和而不失尊严。
At contra Pollionis Asinii salebrosa et exiliens et ubi minime exspectes, relictura.
但相反,阿西尼乌斯·波里奥的文体则是坎坷起伏、跳跃不定的,而且会在你最意想不到的地方把你抛下。
Denique omnia apud Ciceronem desinunt, aput Pollionem cadunt exceptis paucissimis, quae ad certum modum et ad unum exemplar adstricta sunt.
总之,西塞罗的句子都是圆满结束的,而波里奥的句子则是颓然倒下的,极少数被束缚于特定格律和单一范式的句子除外。
videatur; et consilii et animi satis; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
让他看起来如此吧;他的见识和气魄都是足够的;但他离西塞罗的光彩和愉悦是如此遥远,以至于他看起来像是前一个时代的人。