§97.1Erras, mi Lucili, si existimas nostri saeculi esse vitium luxuriam et neglegentiam boni moris et alia, quae obiecit suis quisque temporibus; hominum sunt ista, non temporum.
我的卢基里乌斯,如果你认为奢侈、对美德的忽视,以及每个人在自己时代所谴责的其他事物,是我们这个时代的缺陷,那你就错了;这些是人的过错,而非时代的过错。
Nulla aetas vacavit a culpa.
没有哪个时代是免于罪责的。
Et si aestimare licentiam cuiusque saeculi incipias, pudet dicere, numquam apertius quam coram Catone peccatum est.
如果你开始评估每个时代的放肆,说来令人羞愧,罪行从未比在卡托面前犯得更加肆无忌惮。
§97.2Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur? Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
会有人相信,在普布里乌斯·克洛狄乌斯因与恺撒妻子秘密通奸而成为被告的那场审判中,仅仅是金钱在起作用吗? 那场通奸侵犯了据说为人民举行的祭祀的宗教仪式,当时所有的男人都被排除在围墙之外,以至于雄性动物的画像也要被遮盖起来。 然而,裁判官们不仅得到了钱财,而且比这桩交易更令人不齿的是,贵妇和高贵青年的失节,竟被要求作为账目支付的替代品。
§97.3Minus crimine quam absolutionc peccatum est: adulterii reus adulteria divisit nec ante fuit de salute securus, quam similes sui iudices suos reddidit.
比起罪行本身,无罪释放所犯下的罪恶更大:通奸的被告分发通奸的契机,直到他使自己的裁判官变得和自己一样,他才确信自己的安全。
Haec in eo iudicio facta sunt, in quo, si nihil aliud, Cato testimonium dixerat.
这些事情发生在那场审判中,在那场审判中,且不说别的,卡托曾出庭作证。
Ipsa ponam verba Ciceronis, quia res fidem excedit
我将引用西塞罗的原话,因为这件事超出了人们的想象。
§97.4"Accersivit ad se, promisit, intercessit, dedit, Iam vero—o di boni, rem perditam!—etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones nonnullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt.
“他把人召集到身边,许诺,居间协调,给钱。 而现在——哦,善良的神啊,真是败坏透顶! ——甚至某些妇人的夜晚和高贵青年的引荐,也成了一些裁判官额外报酬的累加。
" §97.5Non vacat de pretio queri, plus in accessionibus fuit.
” 没有时间去抱怨价格了,附加条件中的内容更多。
"Vis se veri illius uxorem? Dabo illam, vis divitis huius? Tibi praestabo concubitum.
“想要那个严厉之人的妻子吗? 我会把她给你。 想要这个富豪的妻子吗? 我会向你保证与她同床。
Adulterium nisi feceris, damna.
除非你犯下通奸,否则就判有罪。
Illa formonsa, quam desideras, veniet.
你渴望的那位美人会来的。
Illius tibi noctem promitto nec differo; intra comperendinationem fides promissi mei stabit.
我向你保证她的夜晚,绝不拖延;在休庭期间,我承诺的信誉就会兑现。
"Plus est distribuere adulteria quam facere; hoc vero matribus familiae denuntiare est.
”分发通奸比实施通奸更严重;这简直是向家庭的女主人宣告耻辱。
§97.6Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod non erat nisi damnaturis necessarium, et inpetraverant.
这些克洛狄乌斯的裁判官曾向元老院请求保护,这只有对于那些准备判决有罪的人才是必要的,而且他们也得到了保护。
Itaque eleganter illis Catulus absoluto reo, "quid vos," inquit, "praesidium a nobis petebatis? An ne nummi vobis eriperentur? "Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.
因此,在被告被无罪释放后,卡图卢斯优雅地对他们说:“你们为什么要向我们请求保护? 难道是为了防止你们的钱被夺走吗? ”然而,在这些玩笑中,审判前的通奸者、审判中的拉皮条者,却免受了惩罚,他以比他所应得的更为可耻的方式逃脱了定罪。
§97.7Quicquam fuisse corruptius illis moribus credis, quibus libido non sacris inhiberi, non iudiciis poterat, quibus in ea ipsa quaestione, quae extra ordinem senatusconsulto exercebatur, plus quam quaerebatur, admissum est? Quaerebatur, an post adulterium aliquis posset tutus esse; apparuit sine adulterio tutum esse non posse.
你相信有什么比那种道德更腐败的吗? 在那种道德中,情欲既不能被神圣的仪式所遏制,也不能被法庭所遏制;在元老院法令特别进行的调查中,犯下的罪行甚至超过了正在调查的罪行。 当时调查的是,一个人在通奸后是否还能安全;结果显而易见,不犯通奸就无法安全。
§97.8Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius homines quam iudicasse.
这件事发生在庞培和恺撒之间,发生在西塞罗和卡托之间——我说的是那个卡托,据说当他坐在剧场里时,人们甚至不容许自己要求让妓女裸体的花神节游戏,如果你相信当时人们观看时比裁判时更严格的话。
Et fient et facta sunt ista, et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte considet.
这些事既会发生,也曾发生过;城市的放肆有时会因纪律和恐惧而平息,但绝不会自觉自愿地平息。
§97.9Non est itaque quod credas nos plurimum libidini permisisse, legibus minimum.
因此,你没有理由相信我们对情欲纵容最多,对法律约束最少。
Longe enim frugalior haec iuventus est quam illa, cum reus adulterium apud iudices negaret, iudices apud reum confiterentur, cum stuprum committeretur rei iudicandae causa, cum Clodius isdem vitiis gratiosus, quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa causae dictione.
因为我们现在的青年比那时的青年要节制得多。 那时,被告在裁判官面前否认通奸,裁判官却在被告面前承认通奸;为了判决案件而犯下失节之罪;克洛狄乌斯凭借他那使他有罪的同样恶德而大受欢迎,甚至在辩护时进行拉皮条的勾当。
Credat hoc quisquam? Qui damnabatur uni adulterio, absolutus est multis.
有人会相信这一切吗? 那个本应因一起通奸而被判有罪的人,却因许多起通奸而被判无罪。