§97.10Omne tempus Clodios, non omne Catones feret.
任何时代都会产生克洛狄乌斯式的人物,但并非任何时代都会产生卡托。
Ad deteriora faciles sumus, quia nec dux potest nec comes deesse, et res ipsa etiam sine duce, sine comite procedit.
我们容易向恶,因为既不缺向导,也不缺同伴,而且事情本身即使没有向导、没有同伴也能进行。
Non pronum est tantum ad vitia, sed praeceps, et quod plerosque inemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt offenduntque deerrantem, vitae peccata delectant.
向恶不仅仅是倾斜,而是坠落;而使大多数人无可救药的是,在所有其他技术中,错误会让从业者感到羞耻并使犯错者感到不快,而生活中的错误却让人快乐。
§97.11Non gaudet navigio gubernator everso, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet orator, si patroni culpa reus cedidit; at contra omnibus crimen suum voluptati est.
舵手不会因船只倾覆而高兴,医生不会因病人去世而高兴,辩护人若因自己的过失导致被告败诉,辩护人也不会高兴;但相反,每个人的罪行都给自己带来快乐。
Laetatur ille adulterio, in quod inritatus est ipsa difficultate.
有人因通奸而快乐,而他正是因为通奸本身的困难才受到刺激。
Laetatur ille circumscriptione furtoque, nec ante illi culpa quam culpae fortuna displicuit.
有人因欺诈和偷窃而快乐,而且在罪过的后果令他感到不快之前,罪过本身并不会令他不快。
Id prava consuetudine evenit.
这是由于恶习所致。
§97.12Alioquin ut scias subesse animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, sed neglegi; omnes peccata dissimulant et, quamvis feliciter cesserint, fructu illorum utuntur, ipsa subducunt.
此外,为了让你知道,即使是堕落到极点的灵魂中也潜藏着对善的感觉,耻辱并非不为人知,而是被忽视了:所有人都在隐瞒自己的罪过,无论它们结果多么顺利,他们虽然享受其果实,却将罪过本身隐藏起来。
At bona conscientia prodire vult et conspici; ipsas nequitia tenebras timet.
然而,良好的良心渴望显露并被看见;邪恶甚至害怕黑暗本身。
§97.13Eleganter itaque ab Epicuro dictum puto: "potest nocenti contingere, ut lateat, latendi fides non potest," aut si hoc modo melius hunc explicari posse iudicas sensum: "ideo non prodest latere peccantibus, quia latendi etiam si felicitatem habent, fiduciam non habent.
因此,我认为伊壁鸠鲁说得很得体:“犯罪者有可能隐瞒,但无法拥有隐瞒的确信。 ”或者,如果你认为这种意思用以下方式解释得更好:“因此,隐瞒对犯罪者并无益处,因为即使他们有隐瞒的幸运,也没有隐瞒的信心。
"Ita est: tuta scelera esse possunt, secura esse non possunt.
”确实如此:罪行可以是安全的,但无法是无忧的。
§97.14Hoc ego repugnare sectae nostrae, si sic expediatur, non iudico.
如果这样解释,我不认为这与我们的学派相抵触。
Quare? Quia prima illa et maxima peccantium est poena peccasse, nec ullum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, inpunitum est, quoniam sceleris in scelere supplicium est.
为什么? 因为犯罪者最初也是最大的惩罚就是犯了罪,任何罪行,即使命运以其礼物装点它,即使命运保护并维护它,也不会不受惩罚,因为罪行的惩罚就在罪行本身之中。
Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac secuntur, timere semper et expavescere et securitati diffidere.
然而,尽管如此,这些第二重的惩罚也压迫并紧随着那个惩罚:总是害怕、战栗、对安全失去信任。
Quare ego hoc supplicio nequitiam liberem? Quare non semper illam in suspenso relinquam?
我为什么要将邪恶从这种惩罚中解放出来呢? 我为什么不让它总是处于悬而未决的焦虑状态呢?
§97.15Illic dissentiamus cum Epicuro, ubi dicit nihil iustum esse natura et crimina vitanda esse, quia vitari metus non posse; hic consentiamus mala facinora conscientia flagellari et plurimum illi tormentorum esse eo, quod perpetua illam sollicitudo urget ac verberat, quod sponsoribus securitatis suae non potest credere.
在这一点上,我们与伊壁鸠鲁意见相左:他说自然中没有什么是公正的,犯罪之所以应该避免,是因为无法避免对它们的恐惧;但在此处,我们表示赞同:恶行受到良心的鞭笞,而它最大的折磨在于,持久的焦虑驱迫并鞭打着它,因为它无法相信自己安全的保证人。
Hoc enim ipsum argumentum est, Epicure, natura nos a scelere abhorrere, quod nulli non etiam inter tuta timor est.
伊壁鸠鲁啊,这正是证明我们天生厌恶犯罪的证据,因为在安全之中也无人不感到恐惧。
Multos fortuna liberat poena, metu neminem.
命运免除了许多人的惩罚,但没有免除任何人的恐惧。
§97.16Quare nisi quia infixa nobis eius rei aversatio est, quam natura damnavit? Ideo numquam fides latendi fit etiam latentibus, quia coarguit illos conscientia et ipsos sibi ostendit.
这难道不是因为我们心中深植了对自然所谴责之事的厌恶吗? 因此,即使对隐藏着的人来说,隐瞒的确信也从未产生,因为良心指控他们,并将他们自己展示给自己。
Proprium autem est nocentium trepidare.
而战栗是犯罪者的特征。
Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet.
如果不是因为那些来自自然的重罚即时支付,并且恐惧取代了承受惩罚,那么由于许多罪行逃脱了法律、复仇者和明文规定的惩罚,我们的处境就会很悲惨。
VALE. grievous offences against Nature must pay the penalty in ready money, and that in place of suffering the punishment comes fear,"
再见。 对自然的严重罪行必须即时支付罚金,而取代承受惩罚的是恐惧,