Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §96.1-96.5

作为生命税收的逆境与如服兵役的生活

第 190 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞涅卡论证了应当将逆境和不便作为“生命的税收”来接受,并将生活比作服兵役,敦促卢基里乌斯培养面对困难的精神,而非沉溺于安逸。

§96.1Tamen tu indignans aliquid aut querens et non intellegis nihil esse in istis mali nisi hoc unum, quod indignans et querens? Si me interrogas, nihil puto viro miserum nisi aliquid esse in rerum natura, quod putet miserum.
然而你却对某些事感到愤慨或抱怨,而不明白在这些事物中,除了你正在感到愤慨和抱怨这唯一的一点之外,并没有任何恶? 如果你问我,我认为对一个人来说没有什么是不幸的,除非在自然界中存在着某种他认为是不幸的事物。
Non feram me, quo die aliquid ferre non potero.
在某一天我若无法承受某事,我便不会容忍我自己。
Male valeo; pars fati est.
我身体不适;这是命运的一部分。
Familia decubuit, faenus offendit, domus crepuit, damna, vulnera, labores, metus incucurrerunt; solet fieri.
奴仆们病倒了,债务出了问题,房屋开裂了,损失、创伤、劳苦、恐惧纷纷袭来;这常有发生。
Hoc parum est; debuit fieri.
这还不够;这本就该发生。
§96.2Decernuntur ista, non accidunt.
这些事情是注定的,而非偶然发生。
Si quid credis mihi, intimos adfectus meos tibi cum maxime detego; in omnibus, quae adversa videntur et dura, sic formatus sum: non pareo deo, sed adsentior.
如果你稍微相信我,我此时此刻正在向你袒露我最内心深处的感受:在所有看似不利和艰难的事情中,我已被如此塑造:我不服从神,而是赞同神。
Ex animo illum, non quia necesse est, sequor.
我由衷地追随他,并非因为被迫。
Nihil umquam mihi incidet, quod tristis excipiam, quod malo vultu.
绝不会有什么事情发生在我身上,使我会忧伤地或面带难色地去接受。
Nullum tributum invitus conferam.
我绝不违心地交纳任何税赋。
Omnia autem, ad quae gemimus, quae expavescimus, tributa vitae sunt; horum, mi Lucili, nec speraveris immunitatem nec petieris.
而我们所哀叹、所畏惧的一切,都是生命的税收;我的卢基里乌斯,对于这些,你既不要指望免除,也不要请求免除。
§96.3Vesicae te dolor inquietavit, epistulae venerunt parum dulces, detrimenta continua, propius accedam, de capite timuisti.
膀胱的痛苦困扰着你,来信不那么令人愉快,损失接连不断——我再贴近点说——你曾为生命担忧。
Quid, tu nesciebas haec te optare, cum optares senectutem? Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in longa via et pulvis et lutum et pluvia.
怎么,当你期望老年时,难道你不知道你是在期望这些吗? 所有这些都在长寿之中,就像漫长的旅途中有尘土、泥泞和雨水一样。
" §96.4Sed volebam vivere, carere tamen incommodis omnibus.
“但我想要活着,同时又免于一切不便。
"Tam effeminata vox virum dedecet.
”这样柔弱的声音配不上一个男人。
Videris, quemadmodum hoc votum meum excipias; ego illud magno animo, non tantum bono facio: neque di neque deae faciant, ut te fortuna in deliciis habeat.
且看你如何接受我这个祝愿;我是以伟大的心灵,而不仅仅是善良的心灵来做出这个祝愿的:愿众神与众女神都不要让命运将你娇生惯养。
§96.5Ipse te interroga, si quis potestatem tibi deus faciat, utrum velis vivere in macello an in castris.
你自己问问自己,如果有哪位神明给你权力,你愿意生活在菜市场里还是在军营中。
Atqui vivere, Lucili, militare est.
然而卢基里乌斯,生活就是战斗。
Itaque hi, qui iactantur et per operosa atque ardua sursum ac deorsum eunt et expeditiones periculosissimas obeunt, fortes viri sunt primoresque castrorum; isti, quos putida quies aliis laborantibus molliter habet, turturillae sunt, tuti contumeliae causa.
因此,那些被颠簸折腾、在艰苦险阻中上下求索、经历极度危险的远征的人,才是勇士和军营的先锋;而那些在别人劳作时被腐朽的安逸温柔对待的人,则是斑鸠,因受人蔑视而安全。
Vale.
再会。
THE EPISTLES OF SENECA
塞涅卡书信集

词汇与语法注释

  1. 96.1indignans aliquid aut querens — 该句中针对主语 tu 的谓语动词(如 es)被省略,或者分词作为主语的同格成分。本译文将其视为修饰 tu 并与 et non intellegis 并列,译作“你感到愤慨或抱怨,而不明白……”。
  2. 96.1aliquid esse in rerum natura — 由表示排除的连词 nisi 引导的带对格的不定词(ACI)结构。它限制了前句中的 nihil,意为“除非存在着某种事物……”。
  3. 96.1Non feram me — 使用动词 ferre(承受、运送、生存)的表达。此处将承受人生的重担(aliquid ferre)与容忍自身的存在(me ferre)做双关,暗示了在无法承受时选择自尽(不放任自己苟活)的决心。
  4. 96.4faciant, ut te fortuna in deliciis habeat — 其中 faciant 为第三人称复数现在时虚拟式,表示否定祝愿(“愿众神与众女神都不要……”)。ut 引导的从句是 facio 的宾语从句,其中 'in deliciis habere' 意为“娇生惯养/溺爱”。
  5. 96.5tuti contumeliae causa — 形容词 tuti(安全的)与原因夺格 causa(因为……)连用,后者修饰属格 contumeliae(蔑视、耻辱)。这是一种讽刺的表达,意指他们之所以安全,仅仅是因为他们太卑微、太受人蔑视,以至于不值得被攻击。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §96.1-96.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:96.1-96.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。