Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §94.56-94.63

自然赋予的健全本质与追逐财富征服之狂热

第 180 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡阐明自然将人类创造成健全自由的生命,并将作为恶德根源的金银隐藏于地下,同时通过亚历山大的疯狂野心,诫勉人们勿要执迷于世俗财富与征服。

§94.56Nulli nos vitio natura conciliat;
自然不让我们与任何恶德相和。
illa integros ac liberos genuit.
她生育了完整且自由的我们。
Nihil quo avaritiam nostram inritaret, posuit in aperto.
她没有将任何会刺激我们贪欲的东西置于显眼处。
Pedibus aurum argentumque subiecit calcandumque ac premendum dedit quidquid est propter quod calcamur ac premimur.
她将金银置于我们的脚下,并将凡是导致我们被践踏和压迫的一切东西,交给我们去践踏和压迫。
Illa vultus nostros erexit ad caelum et quidquid magnificum mirumque fecerat, videri a suspicientibus voluit.
她使我们的面容朝向天空,并希望她所创造的任何宏伟和惊异的事物,都能被仰望它们的人看到。
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
日出与日落,以及急驰的宇宙那旋转的运行——白天显露地上的事物,夜晚显露天上的事物;若与整体相比则是缓慢的、但若想到它们以永不停息的速度周游多么广阔的空间则是极迅速的诸星体的缓慢步履;互相遮挡的太阳和月亮的交替食相;其他接连值得惊叹的事物,不论是按秩序出现,还是因突发原因而跃出,如夜间的火迹、无任何击打与声音而敞开的天空闪光、以及柱状、梁状和各种火焰的幻象。
Haec supra nos itura disposuit; §94.57aurum quidem et argentum et propter ista numquam pacem agens ferrum, quasi male nobis committerentur, abscondit.
这些,自然都安置在我们的头上运行;然而,黄金、白银,以及因它们而永远无法保持和平的钢铁,她却隐藏了起来,仿佛将这些交给我们是件危险的事一样。
Nos in lucem, propter quae pugnaremus, extulimus; nos et causas periculorum nostrorum et instrumenta disiecto terrarum pondere eruimus; nos fortunae mala nostra tradidimus nec erubescimus summa apud nos haberi, quae fuerant ima terrarum, vis scire, quam falsus oculos tuos deceperit fulgor?
我们却将那些我们会为之战斗的东西带到了光天化日之下;我们通过剖开土地的重压,掘出了我们危险的原因和工具;我们把自己交给了命运的恶,并且不以我们中间拥有曾经是地底深处的东西为最上等的而感到羞耻。 你想知道虚假的光芒是如何欺骗了你的眼睛吗?
§94.58Nihil est istis, quamdiu mersa et involuta caeno suo iacent, foedius, nihil obscurius, quidni? Quae per longissimorum cuniculorum tenebras extrahuntur.
只要这些东西还沉没并包裹在它们自己的泥土中,就没有比它们更丑陋、更晦暗的东西了,这难道不自然吗? 因为它们是通过极长的坑道的黑暗被拉出来的。
Nihil est illis, dum fiunt et a faece sua separantur, informius.
当它们被制造并从渣滓中分离出来时,没有比它们更无定形的东西了。
Denique ipsos opifices intuere, per quorum manus sterile terrae genus et infernum perpurgatur; videbis quanta fuligine oblinantur.
最后,看看工匠们自己,不毛而如冥府般的土类就是通过他们的手被彻底净化出来的;你会看到他们被涂抹上了多么深厚的煤烟。
§94.59Atqui ista magis inquinant animos quam corpora, et in possessore eorum quam in artifice plus sordium est.
然而,这些东西对心灵的污染甚于对身体的污染,在它们的拥有者身上,比在工匠身上有更多的污秽。
Necessarium itaque admoneri est, habere aliquem advocatum bonae mentis et in tanto fremitu tumultuque falsorum unam denique audire vocem.
因此,接受劝告、拥有某个良知的倡导者(辩护者)、并在虚假如此巨大的喧嚣和混乱中,最终听到一个声音,是十分必要的。
Quae erit illa vox? Ea scilicet, quae tibi tantis clamoribus ambitionis exsurdato salubria insusurret verba, quae dicat: §94.60non est quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod feliciorem eum iudices cui summovetur, quam te quem lictor semita deicit.
那个声音会是什么? 当然是那个向被野心如此巨大的叫喊声震聋的你低声说出有益之词的声音,它说:你完全没有理由去嫉妒那些被民众称为伟大和幸福的人,拍手称赞完全没有理由把你从整饬的心灵状态和健全中震落,那个在那些法西斯(执政官束棒)下穿着紫衣盛装的人完全没有理由让你对自己拥有的平静产生厌恶,完全没有理由让你认为那个被人开路回避的人,比被侍从推离道路的你更幸福。
Si vis exercere tibi utile, nulli autem grave imperium, summove vitia.
如果你想行使对自己有用、而对任何人都不沉重的统治,那就清除你自己的恶德。
§94.61Multi inveniuntur qui ignem inferant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis et per aliquot aetates tuta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant et muros in miram altitudinem eductos arietibus ac machinis quassent.
有许多人被发现对城市纵火,推翻在数个世纪中无法攻破并在若干时代中安全无虞的城墙,筑起与城堡等高的土垒,并用破城槌和机械震碎拉升到惊人高度的墙壁。
Multi sunt qui ante se agant agmina et tergis hostium graves instent et ad mare magnum perfusi caede gentium veniant; sed hi quoque, ut vincerent hostem, cupiditate victi sunt.
有许多人将队伍驱赶在自己面前,并沉重地紧逼在敌人的后背,在饱尝诸民族的杀戮后到达大海;但这些人也是为了战胜敌人,而被自我的欲望所战胜。
Nemo illis venientibus restitit, sed nec ipsi ambitioni crudelitatique restiterant; tunc, cum agere alios visi sunt, agebantur.
在他们进军时没有人阻挡,但他们自己也未曾阻挡过野心和残酷;当时,在他们看起来是在驱赶别人的时候,他们自己正在被驱赶。
§94.62Agebat infelicem Alexandrum furor aliena vastandi et ad ignota mittebat.
掠夺他人财产的狂妄驱使着不幸的亚历山大,并把他送往未知之地。
An tu putas sanum, qui a Graeciae primum cladibus, in qua eruditus est, incipit? Qui quod cuique optimum est, eripit, Lacedaemona servire iubet, Athenas tacere? Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
难道你认为一个首先从希腊的灾难开始的人是健全的吗? 而他就是在希腊接受教育的。 他夺走对每个人而言最宝贵的东西,命令拉栖代梦服从,命令雅典保持沉默。 他不满足于被腓力征服或买下的如此多国家的毁灭,将一个又一个国家抛在别处,在整个世界传播战火,他那疲倦的残酷就像凶残的野兽一样,在任何地方都不会停息,那些野兽的撕咬超过了饥饿的需要。
§94.63Iam in unum regnum multa regna coniecit; iam Graeci Persaeque eundem timent; iam etiam a Dareo liberae nationes iugum accipiunt: it tamen ultra oceanum solemque, indignatur ab Herculis Liberique vestigiis victoriam flectere, ipsi naturae vim parat.
如今他已经将许多王国投入到一个王国之中;如今希腊人和波斯人都害怕同一个人;如今甚至从大流士手中获得独立的民族也接受了他的轭:然而他仍然走向了大洋与太阳之外,他不甘心从赫拉克勒斯和利贝尔的足迹中改变胜利的路线,他向自然本身施加暴力。
Non ille ire vult, sed non potest stare, non aliter quam in praeceps deiecta pondera, quibus eundi finis est iacuisse.
并不是他想要前进,而是他无法停下脚步,这与坠入深渊的重物没有什么两样,对它们而言,前进的终点就是静止地躺下。

词汇与语法注释

  1. §94.56Nihil quo avaritiam nostram inritaret, posuit in aperto. — 由关系词 'quo' 引导的关系从句中的动词 'inritaret' 采用未完成过去时虚拟式,用以表示目的或特征(自然没有放置任何具有刺激我们贪欲性质的事物)。
  2. §94.56Ortus occasusque... Haec supra nos itura disposuit; — 这是一个极长的句子,其中 ortus, cursum, incessus 等宾格名词被句末的指示代词 'Haec'(这些)所总括。主句的谓语动词是 'disposuit','Haec' 是其直接宾语,'itura'(将来分词)作宾格补足语,表示“使这些在我们的头顶上运行”。
  3. §94.60non est quod invideas — 'non est quod' 后接虚拟式('invideas')是一个惯用句型,意为“你没有理由去……”或“无需……”。接下来的从句中的 'excutiat'、'faciat' 和 'iudices' 也基于同样的构式。
  4. §94.60cui summovetur — 动词 'summovere' 指侍从(lictors)为执政官等高级官员驱散人群、开辟道路的行为。此处它以非人称被动语态形式出现,并与代表“为其开路的高官”的关系代词与格 'cui' 相结合。
  5. §94.63quibus eundi finis est iacuisse — 完成时不定式 'iacuisse' 在此处并非仅指过去的动作,而是表示“已经倒下(躺下)并处于静止状态”这一结果的持续。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §94.56-94.63. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:94.56-94.63

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。